Anno 1976 Carolus Egger
Chartam Latinitatis promulgavit (
Latinitas
24,1976,196-199), cuius sententiae potiores haec sunt:
''Per totam mediam aetatem, qua lingua Latina communis,
licet barbarismis infecta, ut sermo quidam vivus vigebat, praesertim duo
erant sermones Latini peculiares (qui nempe a certo ac definito quodam
hominum ordine adhibentur): stilus Curiae Romanae, cuius praecipua indoles,
ut supra est dictum, est ornatus, maxime cursus, et lingua Latina scholastica,
quae lingua 'technica', ut aiunt, potest appellari. (p. 197).
-
Redeamus oportet ad sermonem Latinum christianum, qui a sermone ipso
classico ethnicorum manavit, sed simul ex ipsa religione christiana novam
vim hausit, sive quod ad verba, sive quod ad rem grammaticam, sive quod
ad affectum animi attinet.
- Accipiantur oportet duo genera huiusce sermonis:
-
- Genus elegantius, quo optimi scriptores Latini christiani sunt nominis
farnarn adepti, non solum qui antiquis temporibus sed etiam qui media
aetate et postea fuerunt. Hoc genere utentes, cursum, qui in accentu syllabarum
nititur et quo oratio profluens redditur atque iucunda, servare studemus.
-
- Alterum est genus demissum, simplex, expeditum, utpote ad commune inter
homines commercium aptius. In hoc implicatae periodi devitantur, grammaticae
praeceptis est quidern obtemperandum, sed modi quidam faciliores, veluti
voculae quod, quia, quoniam post verba sentiendi et scribendi loco accusativi
cum infinitivo, omnino permittuntur. Quae sunt sermonis biblici, scholastici,
iuridici propria, ea, cum delectu quodam, ultro inducuntur''. (pp. 198-199)
Nova verba Latina
Nomina creantur per derivationem vel per compositionem et lexicon per praefixa et per suffixa augetur. Itaque nomina verbalia ex verbis oriuntur:
nomen agentis ut actor, rector, argentarius, asinarius, librarius
nomen actionis ut actio, actus, cultus, scriptura, dominatus, equitatus, senatus
nomen instrumenti ut tegmen, lumen, regimen, aratrum, pabulum, vocabulum, manubrium, lectica
nomina denominativa ut nomina loci: tonstrina, castellum, auditorium, dormitorium
patronimica: Priamides, Laertiades, Labdacides; qualitatis: gravitas, celeritas, facundia, fortitudo; deminutiva: agellus, avunculus, oleaster.
Adiectiva verbalia:
bibax, capax, audax, credulus, rapidus, vividus, facundus, iracundus, assiduus, agilis, debilis, habilis;
denominativa: umbratilis, versatilis;
deminutiva: aureolus, pauperculus;
proprietatis: regius, aulicus, tribunicius, patricius, regalis, adversarius, agrarius, castrensis, circensis, equester;
originis: paternus, Latinus; materiae sunt argenteus, aureus;
similitudinis: gallinaceus, equinus; formae togatus, nasutus, crinitus
abundantiae: aquosus, formosus, corpulentus, fraudolentus.
Verba inchoativa: adolesco, silesco; intensiva capto, curso, fugito
frequentativa: agito, cantito; desiderativa esurio, capesso
denominativa: vulnero, comitor, sacrifico, vaticinor
deminutiva: ventilo.
Adverbia verbalia: certatim, raptim, cursim
denominativa<. curiatim, manipulatim, paulatim.
Calcus est peculiaris forma praestiti, quae non in assumptione verbi sed in assumptione significatus consistit: causa (=ratio, postea = processus); ratio (a Cicerone 1930es adhibita, a Lucretio 221es, a Seneca 312es, a Plinio Sen. 362es, a Quintiliano 437es); providentia (= pro/noia).
Polysemia est multiplex significatio
Synonymia est extensio regionis semanticae per processum metaphorae, metonymiae, syneddoches.
In verbis novis condendis
- imprimis brevitati consulatur
- thesaurus Latinae linguae pervestigetur
- exitus linguarum vulgarium, quae dicuntur, inquiratur
- Latinitas Medii Aevi adhibeatur,
A Graeco fonte hauriatur
vulgata verba accommodentur.
Cf Dionysii Alicarn., De verborum compositione Peri\ sunqe/sewj
Tertulliani opera.