RHETORICA

Free Web Counters

''La magia della parola''
(Serena Salomone)

La parola che svela ( e rivela):
il poeta epico come maestro di verità (e di menzogna).
La parola che ricerca ed indaga:
il filosofo-scienziato.
La parola che trasforma e persuade:
l'avvocato-attore.
La Parola che salva:
il maestro-sacerdote.

INVENIRE PERVESTIGARE DECLARARE
DOLOS PRAECEPTA LEGES
IN LVDIS NVGISQVE
MEDITATIONIBVS DIALOGIS SERMONIBVS
RHETORICAE QUAE DICITUR ARTIS
FINIS EST ATQVE RATIO INTELLECTVS ET SOCIALIS

Prudens interpres utitur ratione intellectiva contra insidias nescientiae et ignorantiae
ratione defensiva contra occultos persuasores
ratione praeventiva contra insidias instrumentorum persuasionis
quae ars ipsa communicandi creavit vulgatque
condiciones servans suae ipsius fruitionis

Glossarium Rhetoricarum Figurarum

RHETORICA CHRISTIANORVM
Figurae ppt Anglorum Declaratio Synthetice
Commentarii
Christiana Ecclesiastica Liturgica Biblica Missalis Religiosorum SS. Patrum
Scholastica

Alphabeticus Index
A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- Y -- Z


BIBLIOGRAPHIA GENERALIS
saeculi elapsi

ANNE D.G., Greco-Roman literature and the New Testament. Selected forms and genres. Scholars Press 1988, 155 p.

BARWICK K., Augustinus Schrift De rhetorica und Hermagoras von Temnos, Philologus 105 (1961), p. 97-110.

BENVENISTE E., Problèmes de linguistique générale, Paris, 1966.

BURKE K., The Rhetoric of Religion. Studies on Logology, Berkeley 1970

BUTTS J.R., The Progymnasmata of Theon. A New Text with Translation and Commentary. Diss. Claremont 1986

CITTI V., La parola ornata. Ricerche sullo statuto delle forme nella tradizione poetica classica, Bari, Adriatica Ed. 1986 (Hypotextus et metatextus).

DENYS D'HALICARNASSE, La composition stylistique, éd. G. Aujac et M. Lebel, Les Belles Lettres, Paris, 1981

- Démosthène, éd. S. Usher, Loeb, The Critical essays in two volumes, Londres, 1974

- Isocrate, éd. G.Aujac, Les Orateurs antiques, Les Belles Lettres, Paris, 1978.

DI CAPUA Fr., Osservazioni sulla lettura e sulla preghiera ad alta voce presso gli antichi: Rend. Accad. arch. lett. arti, Napoli NS 28(1952)59- 99. Il lector declamava ad alta voce e metteva in evidenza le figure retoriche, che nel mondo classico costituivano l'esenza dell'arte.

DUCROT O., Dire et ne pas dire, Paris 1972

DUKE R.K., Chronicles. The persuasive appeal of the chronicler: a rhetorical analysis of the Book of Chronicles -JSOT 1990, 240 p.

EHRMANN Bart D., The Orthodox Corruption of Scripture, Oxford 1995 [making their texts 'say' what they were alredy thought to 'mean']

FOKKELMANN J.P., Narrative art and poetry in the book of Samuel: a full interpretation based on stylistic and structural analyses -Van Gorxum 456 p.

FORTUNATIANI CONSULTI Ars rhetorica, éd. L. Calboli Montefusco, Intr., ed. cr., tr. e comm., Bologne 1979.

FUHRMANN M., Die antike Rhetorik, München 1984

GENETTE G., Introdution à l'architexte, Paris 1979

GUIRAUD P., Essais de stylistique, Paris 1969

HANSEN G.W., Abraham in Galatians: epistolary and rhetorical contexts. Jsot Press 1989, 200 p.

HOCK R. - O' NEIL E.N., The Chreia in Ancient Rhetoric, I. The Progymnasmata, Atlanta 1986

HOWELL D.B., Matthew's inclusive story: a study in the narrative rhetoric of the first Gospel. JSOT Press 1990

HUGHES F.W., Early Christian rhetoric and 2 Thessalonians. ISOT Press 1989, 128 p.

JEWETT R., The Thessalonian correspondance: Pauline rhetoric and millenarian piety. Philadelphia, Fortress Press 1987

JOHANSON B.C., To all brethren: a text linguistic and rhetorical approach to 1 Thessalonians. Almqvist 1987, 230 p.

KENNEDY G., Classical Rhetoric and Its Christian and Secular Tradition from Ancient to Modern Times, University of North Caroline and London 1980

KENNEDY G.A., Greek Rhetoric under Christians Emperors, Princeton 1983

KENNEDY G.A., New Testament Interpretation through Rhetorical Criticism, Chapel Hill 1984

KINNEAVY J.L., Greek Rhetorical Origins of Christian Faith, New York 1987

LAUSBERG H., Handbuch der literarischen Rhetorik, Munich 1960

LUTZ E.C., Rhetorica divina. Mittelhochdeutsche Prologgebete und die rhetorische Kultur des Mittelalters, 1984

LYONS J., Semantics 1-2, Cambridge 1977-78

MACK B.L., A myth of Innocence: Mark and Christian Origins, Philadelphia 1988

MEYER M., La retorica. - Universale paperbacks Il Mulino 1997

MEYNET R., Avez-vous lus saint Luc? guide pour las rencontre. Cerf 1990, 284 p. (rhet. hebraique)

MEYNET R., L'Analyse rhétorique: une nouvelle méthode pour comprendre la Bible, textes fondateurs et exposés systématiques - Cerf 1990, 348 p.

MONTEFUSCO L.C., Consulti Fortunatiani Ars Rhetorica, Bologna

MURPHAY J.J., Rhetoric in the Middle Ages. A History of Rhetorical Theory from Saint Augustin to the Renaissance, London 1974 (tr.it. La retorica nel Medioevo. Una storia delle teorie retoriche da s.Agostino al Rinascimento, Barra (NA) 1983

Narducci, Emanuele, Cicerone e l'eloquenza romana: Retorica e progetto culturale. Rome: Laterza, 1997. Pp. 186. ISBN 88-420-5124-1 (pb).

NEUSCHÄFER B., Origenes als Philologe. 2 volls. Reinhardt 1987, 292, 200 p.

NEYREY J.H., Paul, in other words: a cultural readings of his letters. Westminster 1990

NOUHAUD M., L'utilisation de l'histoire par les orateurs attiques, Paris 1982

PATILLON Michel, La Théorie du discours chez Hermogène le rheteur. Essai sur les structures linguistiques de la rhétorique ancienne (Coll. Etudes Anc., 117), Les Belles Lettres, Paris 1988

PATRICK D. & A.SCULT., Rhétoric and biblical interpretation, Scientific Accademic Presse 1990, 176 p. - Jsot Press 1990, 200 p.

PERELMAN C. - OLBRECHTS-TYTECA L., The New Rhetoric. A Treatise on Argumentation, Notre Dame 1969

QUADLBAUER, Teoria della composizione nella poetica antica

ROBBINS V.K., Pronouncement Stories from a Rhetorical Perpsective, 1987

TABACCO R., Il Tiranno nelle declamazioni di scuola in lingua latina, Torino 1985

TANNENHILL R.C., Narrative unity of Luke Acts: a literary interpretation. vol.2. Fortress press 1990, 352 p.

THOMPSON L.L., The book of Revelation: Apocalypse and Empire, Oxford U.P. 1990, 304 p. (literary and linguistics)

van DER MEER W. & J.C.DE MOOR (ed.), The structural analysis of biblical and Canaanite poetry. -Jsot Press 1989

Wardy, Robert, The Birth of Rhetoric: Gorgias, Plato, and their successors. New York: Routledge, 1996.

WARNER M. (ED), The Bible as rhetoric: studies in biblical persuasion and credibility -1990, 224 p.

VICKERS B., In Defence of Rhetoric, Oxford Epitoma Margarite castigate Eloquentie of Laurentius Gulielmus Traversagni de Saona, Leeds 1986

WILDER A.N., Early Christian Rhetoric: The Language of the Gospel, New York rep.1971

WINTON A.P., The Proverbs of Jesus: issues of history and rhetoric. -Jsot Press 1990, 232 p.

WUELLNER W., Where is Rhetorical Criticism Taking Us? Cath.Bibl.Quarterly 49/3, 448-63.


THEORIA RHETORICAE ARTIS

Rhetorica est metasermo (sermo de sermone) qui regnavit in Occidente ab s.V a.Ch.n. ad usque s.XIX. Huiusmodi ‘metasermo' plurimos habuit usus, qui comitati sunt simul vel successive rhetoricam:

Nulla vox humani cultus et vitae tam aequivoca facta est quam rhetorica. Verbum idem mutatas res indicavit et indicat.(2)
Sententiae, per schemata et clausolas digestae, lectorem movent. Sermo solutus fere carmen est, liturgicum quidem carmen.
Eloquentia divina numquam perturbatur contingenti hominis verbo, cum extra sit spatium et tempus, neque ad aures dirigitur sed ad cor hominis.

Verba cadentia in fine sermonis rhythmum sermonis ordinant, qui per cola et commata evolvitur. Ita fere musicalis compositio fit (vox compositio adhuc in sermone musicali servatur).

Nuperrime in opere d.v. M. BAUMBACH (ed.), Tradita et inventa (Universitätsverlag C. Winter, Heidelberg 2000, pp. 651-663) Ansgar Kemmann, libellum edidit de Rhetorik als Disziplin - was sie war, was sie ist, und was sie sein könnte.
Primum caput declarat notionem disciplinae

Elocutio

Elocutio seu compositio verborum, animi sensibus roborata - est tertia pars rhetoricae, post inventionem et dispositionem.
Si inventionis res est Scriptura, dispositio eam sequi debet et elocutio suis sensibus declarare.

Saeculis XVI-XVII praecepta in seminariis tradita paganis auctoribus nitebantur, graecis et latinis.(3) Schema elata voce legebatur, structura stichometrica, insita in humano sermone scripto vel dicto, congerie comitante ceterorum elementorum. In sermone commatico vel in circuitu communi, in varietate vel in gradatione, schema anaphorae in lucem ponit conceptus quos polysindeton contrahere potest non declarare.
Peculiaris vocis inflexio dat sensum doloris, rogat auxilium, exprimit commotionem, hortationem consolationis vel rogationis.

Schemata saepe levissime differunt, ut symbola; saepe animadvertuntur, quin definiri possint.
Cassiodorus docet elementa divini eloquii, cum ad hominibus adhibeantur, efficaciam suam primaevam amittunt, ipsaque schemata supernaturalia esse: psalterium de caelo descendisse ut caneretur ab omnibus hominibus et sanaret vulnera mentis (Var. 2, 40 = CCL 96, 89-90).
R.Barthes furorem taxonomicum damnat, per saecula usitatumi, troporum et figurarum, quae potius vocanda sunt ornamenta (La retorica, cit., p. 100).

Iam pridem a.1964 G.Lomiento recensens Lausberg damnabat formulas aridas brevesque lemmatum, ineptas ad declarandas intimas rationes ipsorum schematum eorumque usum (Vet. Christ. 1,1964,170-174).
Nova Rhetorica amplectitur doctrinas scientiae, logicam, aestheticam, iuris philosophiam, stilisticam et linguisticam. Novalis Stylistik idem ac Rhetorik habuit; Heiling autem nonnisi praktische Rhetorik esse docuit.

Libertas eloquii potissimum habebatur, ut sermonibus senatoriis causisque forensibus declamationes praeponerentur.
Quarum minores Ps.-Quintiliani in lucem ponunt vitia, v.g. Senecae, sed altius animum pervestigant claris declarationibus, ordinatis et concinnis, necnon testantibus aevi novitates una cum vitae cotidianae terra marique eventibus, ut sunt furta, adulteria, debita, testamenta, exilia, vis, spectantia civile et poenale ius.

Declamationes declarabant propositum, id est argumentum, neque licebat a proposito devertere. Cyprianus proposita veeluti prooemium habet una cum biblicis declarationibus, ut singula capita trium librorum Testimoniorum sint propositiones declarationem postulantes. Quae proposita condiciones vitae veras vel fictas proponebant ad pervestiganda moralia principia.(5)

Rabanus Maurus sequens prologum Regulae Pastoralis Gregorii Magni docet clericum pollere debere:

scientiam sanctarum scripturarum | puram veritatem historiarum |
modos tropicarum locutionum
significationem rerum mysticarum |
utilitatem omnium disciplinarum
honestatem vitae in probitate morum |
elegantiam in probatione sermonum |
discretionem in exhibitione dogmatum |
differentiam medicaminum contra veritatum aegritudinem.

Divinarum litterarum lectio artibus liberalibus, praeprimis grammatica, innititur, quae, docet Gregorius Magnus, discendae sunt ut per instructionem illarum divina eloquia subtilia intelligantur.(2) (6)
Gramatica est Scientia interpretandi poetas atque historicos et recte scribendi loquendique ratio. Et origo et fundamentum est artium liberalium (Rab. Maurus, De inst. cler. 3, 18: PL 107, 395).
'Hanc itaque scholam Dominicam - addit Isidorus - legere convenit
quia scientia recte loquendi et scribendi ratio in ipsa consistit.
Quomodo quis vim vocis articulatae
seu litterarum et syllabarum potestatem cognoscit
si non prius per eam id didicit?
Aut quomodo pedum accentum et positurarum discretionem scit
si non per hanc disciplinam eius scientiam ante percepit?
Aut quomodo partium orationis iura

schematum decorem troporum virtutem etymologiarum rationem
et orthographiae rectitudinem novit
si non grammaticam artem ante sibi notam facit?
Inculpabiliter imo laudabiliter hanc artem discit
quisquis in ea non inanem pugnam verborum facere diligit sed recte locutionis scientiam et scribendi peritiam appetit' (Isid., Etym. I).

Inter genera rhetores christiani genus commaticum, quod primus Hieronymus declaravit optimum locum habet.(7) Commaticus ex ko/mma venit, quod incisum Latini vocaverunt. Hoc Genus commaticum media aetate Isidorianum appellatum est, quia apud Isidori Hispalensis soliloquia vel synonyma vel Liber lamentationum potissimum invenitur.(8)
Apophthegmata doctrinam, id est normam bene vivendi, usu probatam per exempla tradunt, saepae brevissima et concinna, quo efficacior et magis memorabilis fiat doctrina.

Paradoxa et hyperboles, imponderabilia ac transcendentia publicam opinionem, credibile verumque in lucem ponunt.(9)

Maioris est momenti genus iconologicum. Versus in aedificandis baptisteriis et basilicis, epigrammata Damasi,(10) inscriptiones metricae Paulini Nolani in baptisterium utramque basilicam Touriacensem (Ep. 32, 3-8 = CSEL 29, 277-284), spectant litteras sed symbologia aedificiorum cultus potissimum Merovingiorum a Venantio Fortunato est celebrata.(11)
Synecdoches de trabe quam in titulo De basilicae sancti Laurenti trabe invenitur, spectat ignem quo ustus est martyr, et ab igne lux venit et ab luce fides.
Poeta hortatur Laurentium ut fidelibus consulat per lavacrum culparum et fidei illuminationem (Carm. 9, 14, op. cit., p. 218).

Oportet integrentur schemata eloquii scripto dati cum artibus figurarum, eadem est enim hetoricae quaestio. Iconologi et philologi necessitatem advertunt explanandi schemata, veluti quidpiam sit connaturale hominis expressioni sive scriptae sive figuratae.
Etenim sxh=ma est vestis tegens, nec sinit videre varias modulationes.(12)

Per iconologiam scripta integrantur documentis vitae et culturae coaevae, quae schemata quoque rhetorica sequuntur.
Caecus vel caeci genuflexi, de quibus in Evangeliis, per actionem intelleguntur, quintam partem rhetoricae, quae in artibus figuratis fit actitudo.
In sarcofago Villae 'Doria Panfili' caecus genu flexus respondet haemorroissae item genuflexae (Ws 114, 1 = rep. 153,951).
Actitudo copulatur parallelismo synthetico. In catacumba apud viam Latinam Isaac, Esau et Iacob(13) benedicentes legendi sunt iuxta schemata prolexis et hellipsis, quae intuitu faciliores sunt quam scripto.
Animalia nonnulla indicant personas - schema metalexis - ut in arcosolio Celerinae in catacumba Pretextati ovis inter lupos per epigraphem declaratur Susanna inter seniores.

Schema iconographicum congeries - mo/j - cumulum figurarum sine ordine fingit, ut in sarcophago fregiato continuo s.Laurentii in Verano (Ws 197, 5 = Rep. 694).

Compositio in lucem ponit harmoniam spiritus et verborum.

A Quintiliano voces ordo, iunctura, numerus, cohordinatae habentur compositionis (4, 12, 17).
A grammatico Diomede compositio arcte cum ornatu vincitur (4, 17, 17).
Ut in litteris facile identificatur compositio cum rhythmo, ita in artibus figuratis facile identificatur compositio cum symmetria, teste Vitruvio 'Aedium compositio constat ex symmetria', quae necessaria est et intrinseca: 'non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis' (9,967 = A. Dick -I. Preaux, 3, 1, 1).
Christiani magni fecerunt: Nissenus dissuadet Libanio a proposito claudendi scholam rhetorices.(14)

Sermonis partes sunt:

Rhetorica spectat quoque scientias communicationis, quia sermone utuntur et Stilo peculiari fruuntur.
Fons communicandi esse potest emotivus vel psychologicus, finis directivus vel descriptivus, designatio cognitiva vel semantica, nuntius poeticus vel litterarius, canale phaticum vel sociologicum, codex metalinguisticus vel linguisticus.
Propterea Grammatica loquitur, Dialectica (Logica) vera docet, Rhetorica verba colorat, Musica canit, Aritmetica numerat, Geometria ponderat, Astronomia colit astra.
Definitur Te/xnh r(htorikh/, quia creat et componit instar artis, ut qui inepte adhibeant a)/texnoi dicantur, qui vero perite e)/ntexnoi. Rhetor et orator pervestigant et declarant e)/qh et pa/qh, tropos, figuras, exempla, entimema. Seligendum est quid cum adversariis conveniat et quid in controversia.
Argumentatio confirmat vel reprehendit. Topica vel loci alia communia alia peculiaria sunt.

Status causae et disceptatio - Inventio - res - eu(/resij debet invenire quid dicas, est argumentorum exploratio non creatio, eius finis est fidem facere [convincere] et animos impellere [commovere]: pi/steij a)/texnoi / e)/ntexnoi = Probationes inartificiales / artificiales. 'Excogitatio rerum verarum aut veri similium quae causam probabilem reddant' (CIC.)

Dispositio - ta/cij - est inventa disponere. Dispositio seu compositio [gradus in sententia], conlocatio [gradus in parte], dispositio [gradus in sermone] - exordium, narratio et confirmatio, epilogus. 'Rerum inventarum in ordinem distributio' (CIC.)

Elocutio - le/cij - ornare verbis: electio - e)klogh/ - verborum et compositio - su/nqesij: 'Idoneorum verborum ad inventionem accommodatio' (CIC.).

Actio - u(po/krisij - agere et pronuntiare.

Memoria - mnh/mh - memoriae mandare: 'Firma animi rerum ac verborum perceptio' (CIC.).


RHETORICA ET METRICA(15)

Fundamenta classicae et christianae rhetoricae

Commentarii d.v. Quacquarelli

Rhetorica, quae Romanorum partibus potissimum floruit, vitae genus et dicendi ars exsistimanda est: ''Quando veris disputationibus aliquid dis seritur, disciplina erit; quando verisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit'' (Isid., Etym. 1,1).

In artium numero rhetoricam antiquitas posuit, inter disciplinas, quae e)gku/klioj paidei/a vocabantur. Sententiarum orationisque forma nostra aetate intimas cogitationes quasi vestis involvit; antiqua autem eloquentia apud Christianos potissimum, ipsis rebus velut sponte subiuncta videtur.

Rhetorica non solum dicendi sed et rei publicae administrandae ars habebatur.

Vergilius (Aen. I,148-153) Neptunum tempestatis ventos fluctusque sedantem cum oratore concitatam multitudinem placantem comparat, virum dicendi peritum rei publicae gubernatorem faciens.

Paulus (2Tim. 4,2) monet: ''Praedica verbum; insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina''. Exhortatio, a Graecis para/klhsij appellata, est genus dicendi praecipuum, quod in re liturgica adhuc floret, cui vero alia genera in reprehendendis, alia in erigendis, alia in admonendis fidelibus accedunt.
Paulus, perinde ac antiquiores, verbi ministerium viro bono atque artis dicendi perito committere voluit, sacerdotio nempe initietur qui irrehepensibilis sit, nullum crimen habeat amplectens eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere (Tit 1,9; 3,10).

Media autem aetate allegoria Septem Artium currum Prudentiae apparantium, iter homini declarant: Grammatica exhibet temonem, Logica axem, quem Rhetorica monilibus ornat, Quadrivium rotas, Ratio equos (quinque sensus) moderatur; currus procedit versus Sanctos, Mariam, Deum usque ad limitem humanarum virtutum; tunc Theologia locum prudentiae suscipit (institutio est redemptio).

Seneca vituperat dicentes verba sine alieno profectu et audientes sine suo (Ep. 108,6; 88, 35; 82, 19). Epictetus lectionem reprobat, quae voluptati tantum serviat nec hominum mores reformet (Diatr. 2,23, 1-2). Augustinus verborum ornatum, antiquissimam fraudem, reicit: ''Qui vero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quantommagis ab eo, in iis quae audire inutile est, declaratur auditor, et eum, quoniam diserte dicere audit, etiam vere dicere exsistimat'' atque sacras scripturas defendit contra eos qui Dei verbum inconditum putabant (Doctr.Chr. 4,5,7; 4,6,9; F. Di Capua, Il ritmo prosaico in S. Agostino, in Scr. min. I, 198).

Sapientia et eloquentia.

Philosophia cum rhetorica nectitur, licet sophistae philosophis sint adversarii, ut Plato docet, in Gorgia et Phaedro. Post Academicos quique philosophiae grex peculiarem rhetoricam coluit.
Pythagorici non in rerum ratione, sed in illecebris delectatione plenis orationis vim ponunt; aristotelici in ratiocinatione, quem syllogismum appellant; stoici in animorum commotione. [nota: A.ROSTAGNI, Un nuovo capitolo nella storia della retorica e della sofistica, in ''Studi italiani di filologia classica'' II (1922), 148-201.]

Philosophorum generibus accedunt artes rhetoricae quas epidicticam et iudiciariam dicunt. His duabus magis nomen oratoriae quam rhetoricae convenit.
Antiquiores enim rhetores ab oratoribus secernebant, oratoribus vero maximas virtutes omniumque humanarum disciplina rum scientiam tribuentes.
Quintilianus oratorem philosopho anteposuit his verbis usus: Atqui ergo illum, quem instituo, Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus se vere civilem virum exhibeat (12,2,7).
Civilibus bellis sedatis - ita auctor operis qui dialogus de oratoribus inscribitur adfirmat - sub unius voluntate omnia redacta fuerunt, eloquentia, tyrannide imperante corruptis moribus delapsa, in rhetoricam defluxit et in auditoria confugit.
Aelius Aristides, in prima platonica oratione de rhetorica, hanc tamquam boni magistram celebrat. Ipsa vitam dignam effici ut vivatur ille putat, discordias tumultusque reprimi, pacem ordinemque civium institui, iustitiam pari. Ille, ut Dionysius Halicarnasseus de rhetorica eadem pensat quae et Isocrates. [nota: A. BOULANGER, Aelius Aristides et la sophistique, Paris 1923, 210/211.]

Sed Aelii Aristidis loquendi ars magis ad scholam pertinet quam ad morum institutionem, alteram curat philosophorum rhetorica, alteram sophistarum disciplina, quae institutio appellatur (V.S.I.1). His temporibus philosophia metaphysicam deserit, ut morum institutionem curet, quam et rhetorica providet.
Itaque non multum rhetorica et philosophia inter se differunt. Tantum itaque afuit ut altera sophistarum disciplina iterum antiquam inter rhetores et philosophos contentionem suscitaret, ut eos in pace componere valet. Olim philosophi rhetoricam quasi ancillam rerum investigationis efficere optabant, nunc rhetoricam et philosophiam idem dicunt.
Postea omnes operam dabant ut animorum impetus cupiditatesque compescerent, nunc novam artem quaerunt in qua locutionis vis et animorum motus commisceantur.

Plato negavit rhetoricam artem effici posse, cum omnis ars scientia sit. Philostratus autem rhetoricam artem esse adfirmat. Nam in primis nostrae aetatis saeculis plus quam philosophia rhetorica pulchrarum rerum naturam et causas invenire contendit.

Rhetorica maxime in ornatu consistit, qua sophistes aut orator persuadendi modos quaerat: oratio enim de moribus maxime in persuadendo eminet. Plinius multum Euphratem oratorem laudat, cuius vita verbis apprime congruebat: ''Disputat subtiliter, graviter, ornate, frequenter etiam platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit. Sermo est copiosus et varius, dulcis in primis, et qui repugnantis quoque ducat, impellat.
Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba; quae licet fortuita et inania putentur, illi tamen plurimum venerationis adquirunt. Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis, reverearis occursum, non reformides. Vitae sanctitas summa comitas par; insectatur vitia, non homines, nec castigat errantes sed emendat'' (Ep. I,10, 5-7).
De eius verbis haec adiungit: ''sequaris men tem attentus et pendens et persuaderi tibi, etiam cum persuaserit, cupiens (Ep. 1,10,7) Plinius Euphraten philosophum appellat, qui re vera rhetor erat.

De oratoris actione

Cum hodie Rhetorica ars orationis aut scripti operis ornatus et elegantiam extollat, lectoremque scripta silenter oculis percurrentem, antiqui autem potissimum auditorem sollicitabant, actionem oratoris auscultantem et inspicientem.
Difficillime perpendi potest quanta auctoritate et vi in fingendis animis et in rebus publicis moderandis orator polleret: etenim honorum cursum facile explebant, ut Fronto et Herodes Atticus qui consularem potestatem adepti sunt, Favorinus Arelatensis qui ad equestrem ordinem pervenit, idem Fronto, cui Marci Aurelii et Licii Veri institutio commissa est, Aelius Aristides quem Smirnenses et Alexandrini simulacro honoraverunt. Antoninus Pius: ''Rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria tradidit'' (Capitolinus 11,3).

Orator vehementer alliciebat dulci vocis sonitu, viva oculorum intentione.

Apuleium, ut ipse testatur, plurima hominum millia auscultabant (Flor. 9,18,17). Eadem de Frontone Romae loquente et de aliis dicuntur. Rhetorem magna discipulorun turba sequebatur.

Ad audientium fervorem excitandum plaususque captandos non solum pronunciandi poeticus color, sed maxime vocis suavitas et actionis proprietas necesse erant. Orator declamatoris, cantoris, mimi virtutes in se colligere debebat.
Lucianus sic, acuta dissimulatione, in opere qui Oratorum praeceptor inscribitur (19) declamantes alloquitur:

Si tibi videtur tempus cantandi advenisse, canta; si modulis musicae harmoniae cares, concinne et modulate declama: tou\j a)/ndraj tou\j dikasta/j. Femur percute, ut luscina vibra, freme, sussurra, canta, deambula. Auditorem non plaudentem increpa; stantes nec exire audentes, ut sedeant iube. Polemon, vocis robore et pulchritudine, magno gaudio, quasi digito se coelum attingere putaret, auditorem et ipsum Herodem Atticum afficiebat.

Alexander Pelopatus in oratione magis varios numeros modosque inserebat quam lyra aut tibia efficere posset.
Nonnulli rhetores declamabant orationes cantando - mele/tai - maxime quae monodi/ai aut qrh/noi dicuntur, atque versum intercalarem - a)kroteleu/ton - frequenter in oratione iterabant, quem auditores quoque sponte imitabantur.
Varus Laodicensis ita vocis sonum flectebat ut auditores ad saltandum impelleret (Philostratus, V.S. II, 38).

De lectione et lectore

In Christianorum coetibus divinarum scripturarum lectio praecipuum locum in re liturgica obtinuit. Justinus martyr tradit primum eucharistiae celebrationis actum esse lectionem ex veteri et Novo Testamento, quam celebrantis homilia sequeretur.
Quae consuetudo ab Apostolorum temporibus tradita esse videtur. Saepe tres lectiones e Veteri Testamento, ex Evangeliis et ex Apostolorum epistolis sumebantur. Inter epistolam et evangelium psalmus saepe canebatur (AUG., Ser. 165, 1; 302, 1).

Lectio et homilia magis rhetoricorum morem quam Hebraeorum synagogam resonat. Lectoris officio Hebraei carent, cum eminentem locum in christianorum coetu obtineat et usque ad s.II ipse praeses hoc officio functus sit.

Lectorem in thermis nobilibusque domibus declamantem carmina aut opera soluta oratione scripta recitantem, secuti sunt christiani. Lector appellabatur quoque recitator (Plin. Ep.1,13; Sen. Ep. 95,2) aut )Anagnwsth/j, (Cic., Att. 1,12,4; Gell., N.A. 18,5,2; Sen., Ep.27, 5-6).

In antiquorum virorum institutione, mimesis lege, lectio summam vim obtinebat. Universum Dionysii Halicarnassei opus, ut exemplo utar, est narratio, ad usum lectoris, Demosthenis, Isaei, Isocratis, Thucydidis, Platonis operum [J. Bompaire, Lucien écrivain, imitation et création, Paris 1958, 40]. Contentio Petronii (I), Dialogi de oratoribus (29, 34-35), et Quintiliani (10,5,14 et 17) contra declamationes, lectoris officium, quod maxima auctoritate pollere creditur, non tangit.

Quintilianus poetarum operum lectionem commendans: ''Plurimum dicit oratori con ferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur neque immerito. Namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipue quae velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur'' (Quint. 10, 1, 27; 1,8,14; 1,10,29; 5,11, 30; 10, 1, 41/72; 85/100). Eadem de historicorum scriptis memorat, ut labentem oratorum disciplinam renovet: ''sed magis etiam quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare, et nosse et animo semper agitare conveniet. Quae profecto nusquam plura maioraque quam in nostrae civitatis monumentis reperientur'' (Quint. 12,2,29).

Omnia scriptorum opera illis temporibus per auditoria et recitationem pervulgabantur. Deliberato proposito aut inscii, christianorum coetus auditorium renovant et gentilium lectoribus christianos lectores sufficiunt.

Publica lectio per modum a)na/gnwsij seu a)kro/asij in Cristianorum coetu adhibita est. Apollonius ut rationem suae fidei redderet, insigne volumen composuit, quod in senatu legit; et nihilominus sententia senatus pro Christo capite truncatus est: haec scripsit Hieronymus (Vir. III, 42).

Gregorius Neocesarensis episcopus proficiscens panhguriko\j eu)xaristi/aj scripsit Origeni; et convocata magna hominum multitudine, ipso quoque Origene praesente recitavit (Hier. Vir. Ill., 65). Impossibile est opus scriptum concipere, quin evulgetur. Sic namque Hieronymus contra Rufinum (3, 4): ''Dic, oro te, celandas schedulas scripsisti an prodendas? Si ut celares, cur scripsisti? Si ut proderes, cur celabas?''. Haec Tertullianus (Ap. 39, 3): ''Certe fidem sanctis vocibus pascimur, spem erigimus''.

De lectione elata voce loquitur: Age iam, qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesident, apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitantur sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscuiusque (Tert., Praescr. 36, 1).

De actore et de actione

Non tantum lectio sed et preces elata voce dicebantur, Canon quoque, ut indicat 'amen', liturgicam actionem concludens: ''Cum enim intelligit et intelligitur, audiens laudari Deum et adorari Christum, pervidet veram esse et venerandam religionem in qua nihil fucatum nihil in tenebris videt geri, sicut apud paganos quibus velantur oculi: ne quae sacra vocant perspicientes, variis se vanitatibus cernant illudi. Omnis enim impostura tenebras petit, et falsa pro veris ostendit; ideo apud nos nihil astute, nihil sub velamine; sed simpliciter unus laudatur Deus ex quo sunt omnia, et unus Dominus Iesus, per quem omnia (1Cor. 8,6). Si enim nullus sit, qui intelligat, aut a quo ipse discutiatur, potest dicere seductionem esse quamdam et vanitatem, quae ideo linguis canitur, quia pudoris est, si reveletur'' [Ambrosiaster, Comm. I Cor. 14,24-25; PL 17, 271].

Ab omnibus fidelibus audiendas esse monet Augustinus praeces ad conficiendam Eucharistiam, cum praeces non sint quae nec a ministris nec a fidelibus audiantur. Saeculo VIII preces submissa voce vel tacite dici coeptae sunt. Murmur - submissa voce orare - signum videbatur paganis et christianis inverencundae aut boni viri indignae precis. Eumolpus Venerem orat timidissimo murmure, quod turpia petit (Petr. Satyr., 85).
Martialis (I, 39,6-9) Decianum laudat quia numquam submissa voce oraverit:
Si quis erit recti custos mirator honesti,
| et nihil arcano qui roget ore deos
si quis erit magnae subnixus robore mentis;
| dispeream, si non hic Decianus erit.

Idem (10,289-291) matrem pro pueris et puellis orantem ad Veneris fanum inducit:
Formam optat modico pueris, maiore puellis
murmure cum Veneris fanum videt, anxia mater usque ad delicias votorum.

Circes irascens Scyllae, a Glauco dilectae, in antro verba inexplicabilia pronuntiat vicies septies, qui erat numerus maxime magicus, cum tria novies multiplicando obtineretur (Ovid., Met. 14,57-58).

Vox varietur oportet: ''Ars vero variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possimus'' (Quint. 11,3,44).

Plutarchus , in opere quod De audiendis poetis inscribitur, docet vocem, per aures in animorum profunditatem penetrare, quos sublevet aut conturbet, auditumque omnium sensuum potentissimum esse ad excitandos animi motus (De aud. 2).

Augustinus Cassiciaci elata voce psalmos davidicos legebat: Quas tibi, Deus meus, voces dabam psalmis illis et quomodo in te inflammabar ex eis et accendebar eos recitare, si possem toto orbe terrarum adversus typum generis humani... Vellem ut ali cubi iuxta essent (Manichaei) tunc et, me nesciente quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent voces meas, quondo legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus (Conf. 9, 4, 8).

Sibi legere est submissa voce legere: ''Post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi, sic legat ut alium non inquietet'' (Ben. Reg. 48, 5).
Hebraeorum lectiones in re liturgica cantilenae videbantur, quid inter cantus et nenias: De profundis clamavi ad te, Domine (Ps. 129, 1); Voce mea ad Dominum clamavi (Ps. 14, 1,2).

Regulae declamationis de vocis modulatione et de corporis motibus aptatae sunt ad lectionem.

Vocis suavitatem et fortitudinem orator exercitiis perficiebat, ut musicus.

Lector recitabat codice utens, orator memoria nisus. Lectoris erat aequare vocis intentionem sensuum animique motibus: ''Ediscere autem, quo exercearis, erit optimum (nam ex tempore dicentis avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, adfectus), et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant, ut simul omnia paremur'' (11, 3, 25).
Tres sunt enim vocis qualitates: magnitudo, fortitudo, mollitudo. Quarum primae natura donata; tertia vero exercitationis fructus. Mollitudo est in vocis modulatione quae aptanda est variis orationis partibus.

Oratores et declamatores severae vitae disciplinae subiciebantur, ut pulchram vocem obtinerent et servarent: ''Vox quo modo custodienda est?
Quoties declamandum fuerit, si occupationes permiserint, aliquid ante pronuntiabis, ut vocis itinera praemollias. Quid? si fuerit repente dicendum? hoc idem consequi poteris ipsa moderatione actionis, ut in principiis vox tua submissa sit, deinde paulatim se intendat.
Quid in desinendo asservandum est? sicut vitandum est, ne vox in clamorem subitum prorumpat, ita etiam ne a clamore subito concidat. In cibo capiendo sunt aliqua observanda? sunt, ut stomacho inservias; nam si melius prandio valet, prandendum est saepius, non tamen semper, sed cibo tenero et exiguo, qui ante cenae tempus dissipeturs in cenando autem non multis nec gravibus utendum est.
Quid in potu? frigidis potionibus abstinebis, quia iis indurantur arteriae, calidis autem aperiuntur; nam per illas vox fluit'' (Ch. Fort., Ars rhet. 3, 17; Halm 131).

In christianorum coetibus magna, forti, molli voce lector scripturam sanctam declamabat et personabat, id est robusta voce declamabat.

Quintilianus docet (II, 3, 40-42): ''Ornata est pronuntiatio, cui sufragatur vox facilis, magna, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aera et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa; cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus.

Neque gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus convenit. Nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et immodicae claritatis, cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest. Nam vox ut nervi, quo remissior, hoc gravior et plenior, quo tensior, hoc tenuis et acuta magis est. Sic ima vim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi''.

''Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, neglegentia minuuntur, Sed cura non eadem oratoribus ac phonascis convenit, tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur, quod ambulatio, uncto, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas praestat. Praeterea ut sint fauces integrae, id est molles et leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scin ditur vox, nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium quassae sonum reddunt, item fauces tumentes strangulant vocem obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes'' (11,3,19-20).

De elocutione

Rem magnam dicturus pompam corporis vocisque praeparare debet, rem humilem dicturus moderatius ostendere. Pronuntiatio in voce et in corpore est. Corpus vero habet motum suum et vultum, quo scilicet ad negotium composito, saepe rebus addimus aut detrahimus dignitatem (Victor. I, 7; Halm, 177-178). Elocutio idonea verba sententiasque seligit, quae rebus congruant vel inventioni applicentur. Barbarismos fugat, item soloecismos.

Cyprianus monet: ''Denique accipe non diserta sed fortia, nec ad audientiae popularis inlecebram culto sermone fucata, sed ad divinam indulgentiam prae dicandam rudi veritate simplicia'' (Don.2).

Hieronymus Ioviniani sublime genus reprehendit: sublimia sunt verba inquit, sed nihil in sua implicatione dicentia. ''Totus enim tumet, totus iacet. Attollit se per singula et, quasi debilitatus coluber, in ipso conatu frangitur. Non est contentus nostro, id est humano more loqui, altius quidam aggreditur. Parturiunt montes: nascetur ridiculus mus... Rogo, sic Hieronymus prosequitur, quae sunt haec portenta verborum? Quod descriptionis dedecus? Nonne vel febrem somniare eum putes, vel arreptum morbo phrenetico Hippocra tis vinculis alligandum?'' (Ad. Jov. 1,1-3).

Augustinus genera dicendi distribuit: ''Interest enim quod genus cui generi interponatur, vel adhibeatur, certis et necessariis locis.
Nam et in grandi genere semper aut paene semper temperata decet esse principia. Et in potestate est eloquentis ut dicantur non ulla submisse, etiam quae possent granditer dici: ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant comparatione grandiora, et eorum iamquam umbris luminosiora reddantur. In quocumque autem ge nere aliqua quaestionum vincula solvenda sunt, acumine opus est, quod sibi submissum genus proprie vindicat.
Ac per hoc eo genere utendum est et in aliis duobus generibus, quando eis ista incidunt: sicut laudandum aliquid vel vituperandum, ubi nec damnatio cuiusquam nec liberatio, nec ad actionem quamlibet assensio requiritur, in quocumque alio genere occurrerit, genus adhibendum et interponendum est temperatum, In grandi ergo genere inveniunt locos suos duo caetera, et in submisso similiter.

Temperatum autem genus non quidem semper, sed tamen aliquando submisso indiget, si, ut dixi, quaestio cuius no dus est solvendus, incurrat; vel quando nonnulla quae ornari possent, ideo non ornantur, sed submisso sermone dicuntur, ut quibusdam quasi toris ornamentorum praebeant eminentiorem locum. Grande autem genus temperata dictio non requirit; ad delectandos quippe animos, non ad movendos ipsa suscipitur'' (Doctr.chr. 4,23,52).

Techne Dionysii brevissima est. [nota: P.WÜLFING, Temi e problemi della didattica delle lingue classiche, Roma 1986, 133-142 (La grammatica figlia prodiga della retorica).]

A rhetorica antiqua ad rhetoricam classicam

Anno fere a.465 a.Ch.n. ars rhetorica seu ars verbi nata est in maris Mediterranei 'crocevia' omnium sermonum australium: Syracusis, in capite Magnae-Graeciae, ubi Corax eiusque discipulus Tisias creaverunt methodum rationalem innixam inventione verisimilis (to\ ei)=ko/j), aptum ad causas universas defendendas ante iudices. Neque agebatur de scientia cuius essent origines confusae obscuritate temporum sed tantum de usu rustico, aliquantulum crasso et quaestus causa.

Successus ad perfectionem huiusmodi argumentandi rationem extulit negotiumque fecerunt de una et vehementi verbi vi quae organizabatur prout destinatarii ingenium requirebat magis quam veritas certa rerum prae se ferret. Inter maximos sophistas annumerant Protagoram Abderae natum c. 485-411, 'rerum omnium metrum hominem' docentem, Gorgiam Leontini natum, legatum Athenis a. fere 427, Prodicum Ceii natum, quem secutus est Xenophon in enarrando mytho Heraclis de vitio et virtute, Hippiam ab Elide, Antiphontem a.480-411, orationum iudiciariarum auctorem et Tetralogiae ad docendam eloquentiam.

Rhetoricae classicae propositum: sermonis perfecti exemplar

Schema cum quaestionibus praeviis et sequentibus habet finem docendi, delectandi et movendi. Qui autem ordo sequendus? Apparata est series declarans has rationes auxiliaque suppeditans.

- Inventio consistit non in creandis ideis vel experimentis quibus utendum est, sed in detegendis ubi iam insint, sive in natura - probationes atechnoi seu extrinsecae, sive in ipso oratore - probationes entechnoi seu intrinsecae, quae item distinguuntur per exempla (postea figurae) et per enthymemata, quae sunt formae syllogismi elliptici, aptati ad gradum culturalem audientium. Praemissa enthymematis sunt tekmeria seu testimonia, eikota seu verisimilia, et semeia seu signa. Sed ubi invenitur res apta his diversis categoriis?

In locis seu in universalibus ideis quas Graeci topoi vocaverunt, quaequae scrinium inexaustum factum est cunctis oratoribus pro sollemnitatibus et pro communioribus.

Loci enim dicti sunt communes quia omnibus patent, quia omnes munficentissime fruuntur, quia cunctis necessitatibus et temporibus subveniunt. Huius exploratio regionis tam dilatata est ut nova scientia orta sit, heuristica sc. Rhetorices una cum topica, quae spectat eloquentiam non alia ac lexicon rimarum versificationem, cum omnibus virtutibus et vitiis.

- Dispositio est ordinatio syntagmatica, spectans capita et paragraphos, elementorum cumulatorum. Divisio in tres partes superstes est adhuc una cum exercitatione scholastica dissertationis. Haec notio ordinamenti innititur quadam conceptione necessitudinum inter cogitatum et sermonem, declarationem et fidelitatem verbi prolati, potissimum autem rem et divisibilitatem iuxta schema generale plus minusve logicum.
Optimi autem rhétores libertate fruiti sunt quod attinet has leges, sermonemque suum non quid absolutum fecerunt sed firmiter implicatum his in rebus humanis vinctumque socialibus politicisque rationibus.

-Elocutio, quam primitus Graeci neglexerant, maximum locum obtinuit in occidente. Quidquid spectat constructionemnon solum totius sermonis sed de sententia quaque sermonis. Contra rhetores antecedentes syntagmatica elementa extollentes unionemque verborum inter se, Gorgias campum elocutionis extendit ad maximam selectionem similium et ad synonymiam quae integram sententiam spectant.
Hic axis paradigmaticus a rhetoribus postclassicis in lucem ponitur vinculumque typrum omnium sermonum humanorum, qui innituntur lingua naturali. [nota: J.D. O'BANION, Reorienting Rhetoric. The Dialectic of list and Story. Pennsylvania 1992: Il forte degrado subito dalla retorica impone una sua rifondazione. L'interesse sulla probatio (la logica, la ‘lista' o catalogo) deve essere spostato o riequilibrato verso la narratio (il racconto, la ‘storia'), secondo il pensiero ciceroniano e di Quintiliano. Agostino sta in mezzo tra il dogmatismo di Tertulliano e il liberalismo di Origene.]


STYLISTICA ESTNE NOVA RHETORICA?

Notio styli, si intellegatur homogeneitas lexici in sectione peculiari expressionis, iam apud classicos auctores latinos invenitur, ut testatur rota Vergilii et theoria trium stylorum, vulgatorum a Cicerone in Oratore: stylus simplex, vel mediocris, stylus temperatus, stylus sublimis. Nulla eligendi libertas datur auctori, sed tantum vinculum statuitur inter rem et contextum cum peculiari lexico.

Verborum selectio lentissime a regione extralinguistica ad interiorem motum processit, ut a codificatione rhetorica iussiva collectiva sociali ad inclinationem perveniretur stylisticam, innixam potestate demiurgica auctoris individui et functione transcendantali semidei poetae magi.

Licet alia sit rhetorica a stilistica non desunt tamen nostra quoque aetate qui vinculum in lucem ponant, e.g. apud poetam Novalis (1772-80): Stylistik oder Rhetorik et Pierre Guiraud, dcentem: La rhétorique est la stylistique des Anciens; c'est une science du style, telle qu'une science pouvait alors etre connue. Mais si l'on admet cette polysémie du mot style, griffure du monde sur le langage, ou de l'idiolecte sur le monde, ce couplage ne parait nullement arbitraire.

Stylistica structuralista

Americae Foederate civis Michal Riffaterre edidit tredecim libellos sub titulo Essais de stylistique structurale. Stylus, ad eius sententiam, est ponere in lucem quaedam elementa sequentiae verbalis, ut attente lector intueatur, quae omitti nequeunt quin textus mutilus appareat careatque significatione et nota sua peculiari.
Nota praecipua huius stylisticae est descriptiva et ad scripta conferens, cum classica rhetorica esset normativa et viva voce triumphans.

Semiotica est descriptio systematum signorum: v.c. systemata communicationis animalium est obiectum zoosemioticae, signa olfactiva, communicatio tactilis, codices gustus, codices musicales, litterae, quae habentur systema signorum, summa textuum, qui leguntur veluti essent litterarii in peculiari synchronia socioculturali.

Sermo est coacervatio rerum linguae (phoneme, morphema, sententia), non alia ac textus picturae qui est summa linearum, formarum et colorum.

De numeris Latinitatis Ecclesiasticae et liturgicae

Rationem evolvendae cogitationis rhetores oratoresque Graeci et Romani magni fecerunt et summa diligentia coluerunt, ita ut verborum elegantia et conexione partium, concinnitate et numero sollertissime contexerunt. Ad hanc orationis elegantiam assequendam partium aequalitate, membrorum symmetria, antithetica dispositione, verbis similiter sonantibus et cadentibus, aliisuqe formis ornaverunt.
Ad numerum efficiendum orationem clausolis ornabant ac devinciebant, totamque orationem quodam modulamine (musicalitate), concentu (harmonia), libramento (contrapondus), eurhytmia (sonoritate) penitus imbuebant. Clausolae metricae et rhythmicae orationem faciunt numerosam, teste Cicerone, or.173: ''Longitudinem et brevitatem in sonis... iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit''.

Clausula metrica a quantitate syllabarum pendet, non ab accentu verborum et definiri potest: periodi conclusio, in qua per apta verborum syllabarumque longarum et brevium dispositione temporum et sonorum numerus obtinetur. Dicitur clausula quia claudit sermonem vel partem eius. Ad Ciceronis mentem (Or.56) linguae Latinae voces magna ex parte iambis (v - ) constant sed etiam dactyli (- v v ) frequentantur; non desunt trochaei (- v), spondaei (- - ), anapaesti (v v - ).

In clausulis distinguenda sunt duo praecipua elementa: basis (plerumque creticus - v - ) et cadens modulatio (varie efformata per trochaeos, spondeos, creticum, etc.).

Cyprianus primus leges numerorum diligenter servavit, quem Lactantius et Hieronymus secuti sunt. Augustinus etiam figuras cursus usurpavit, quas Sanctus Leo Magnus ad summum evexit.


SUMMA DE ARTE PRAEDICANDI VII

[nota: CIC., de inventione = i; VICTORIN, explanat. in rhetoricam (C.Halm) = v; Ad Herennium = h; ISID:, etymologiae = e.]

Et multo magis conuenit distinctio rethorica predicatori in predicatione sua quam predicte distinctiones poetice. Rethorica, enim, est ars dicendi conposite ad persuadendum (i 1,6; v in I,5, p.173).
Similiter, tota intentio predicatoris debet esse ut persuadeat hominibus honesta et sibi utilia, et dissuadeat inhonesta et dampnosa. Et ita finis predicatoris et oratoris fere quasi idem est. Et ideo ualde necessaria est doctrina oratoris ad officium predicatoris.

.I. De partibus orationis secundum artem rethoricam..

Distinguit autem rethorica officium oratoris tum secundum partes orationis, tum secundum partes artis. Sunt autem partes orationis in rethorica: exordium, quod alio nomine dicitur proemium uel prologus uel prefatio; secunda pars orationis rethorice est narratio; tertia pars diuisio; quarta pars confirmatio; quinta pars confutatio; ultima pars conclusio siue epilogus (h. 1,6; praef.; e 1,6,8,9 = PL 82,238 c).

Orator enim, in principio orationis sue, premittit exordium, quasi preparationem ad ea que in sequentibus dicenda sunt. In exordio, enim, captatur beneuolentia et efficitur attentio et preparatur docilitas (i 1,20). Debet enim quilibet predicator, si potest, hoc efficere quantum in se est ut auditores sint ei beneuoli (i 1,21).

Quod ualde difficile est, sicut dicit philosophus. Quandoque auditores enim inuite audiunt predicationem: quando dissuadentur eis ea queualde eis placent, et persuadentur eis ea que ualde eis displicent. Et tunc magne uirtutis oportet esse eloquentiam que inuitis auribus debet placere.

Vnde etiam in Ysaia XXXo legitur quod filii Israel quando audiebant Ysaiam dissuadentem eis uitia sua dixerunt ei loquere nobis placentia, uidee nobis errores (Is 30,10). Et iterum in Sapientia IIo legitur de talibus: circumveniamus iustum quia contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata nostra, et diffamat in nos peccata discipline nostre (Sap. 2,12).

Et iterum in libro Regum IIIo ultimo legitur de talibus: est hic quidam per quem possumus interrogare Dominum; sed ego odi eum nec libenter audio eum quia semper prophetat mihi malum (3 Reg 22,7-8).
Vnde, sicut nec in rhetorica, ita nec in predicatione semper potest directe captari beneuolentia, sed oblique (i 1,20).

Cum autem predicta proemalia obseruantur, dicitur principium, quod idem est quod prologus, id est protosermo, id est aliquis primus sermo ante principlae negotium. Et dicitur idem proemium, quia principium est qusi dimidium totius orationis, emi autem dimidium dicitur. Prefatio autem idem dicitur, sed non usitate in rhetorica. Sed dicitur prefatio, quia de hiis est que famur, id est loquimur, ante principale propositum. Insinuatio, autem alio modo epodos dicitur, id est obliquatio; quando indirecte scilicet et oblique omnia obseruantur in principio predicationis que quandoque solent fieri directe in prologo.
Sicut legitur de beato Stephano quod cum deberet predicare Iudeis sic cepit ad persecutores suos loqui quasi timeret eos dicens: viri fratres et patres audite, ut in Actibus VIIo capitulo (v.2).

Quid leuius, quid clementius, consiliabit auiditatem ut commendaret saluatorem, blande cepit ut diu audiretur, et quia accusatus fuit quod verba dixerat contra Dominum et Legem, ipsa, Legem exposuit ut Legis esset predicator, cuius accusabatur esse vastator (Glossa ord. in act 7,2, apud Lyranum 6, f.175 v).
Locus autem Legis quem expopsuit est in Genesi hiis verbis: Deus glorie apparuit patri vestro Abraham cum esset in Mesopotamia, et cetera (rectius Act 7,2). Item, legitur in legenda beati Mathei apostoli, quod cum Hyrtacus tyrannus desideraret nuptias Efugenie virginis Deo velate, rogatus beatum Matheum cuius consilio ipsa utebatur ut inclinaret animum virginis ad consentiendum tyranno.

Petuut autem Matheus ut congregaretur omnis populus ut omnes audirent predicationem eius de bono matrimonii. Credens autem Hyrtacus quod apostolus hoc peteret ut satisfaceret eius uoto, fecit conuenire omnem multitudinem.
Stans autem beatus Matheus in medio, cepit miro modo commendare matrimonium, adeo ut pene uideretur matrimonium preferre uirginitati. Et ita inclinauit animum Hyrtaci et omnium aliorum ut libenter eum audirent. Ad ultimum uero dixit omnem uirginem Deo sacratam sponsam esse Christi, et adulterium esse probabat quicumque tale matrimonium dissolueret.
Cui uerbo, cum cunsensisset populus, confusus .fuit. Hyrtacus (Acta Mathei, Acta SS. Septembris VI, p.223). Si autem statim in principio hoc dixisset apostolus, non ita haberet populum sibi beneuolum, nec Hirtacus permissus eum diu predicare.

Simili insinuatione legitur fecisse beatus Iacobus apostolus cum inducerent eum Iudei ut predicaret contra fidem Ihesu Christi. Ipse autem, ascendens in editum cepit predicationem suam de fide unius Dei, et tandem, conciliatis sibi Iudeis, ad ultimum cepit predicare fidem Ihesu Christi. Et de talibus insinuationibus plena est sacra Scriptura (Passio sancti Jacobi apostoli, Analecta Bollandiana 8, pp.136-37).

Quod autem in proemiis siue prologis debeamus captare beneuolentiam et facere auditores attentos et efficere eos dociles, ostendit beatus Ieronimus fere in omnibus prologis suis que ipse premisit fere ante singulos libros quos transtulit.

Quomodo autem debeamus facere auditores attentos et dociles, satis euidenter docetur in rethorica. Parum enim prodest predicatio alicuius nisi auditores sint beneuoli predicatori qui predicauit. Et nisi sint attenti ad audiendum que docet, et nisi sint dociles, id est bene instructi et preparati, quomodo firmiter retinere possunt que audiunt?

Et ista omnia in sacra pagina inueniuntur. Vnde, etiam in ipsa oratione dominica premisit Dominus breuem captationem beneuolentie (Th. de Chobbam, Summa Confessorum, ed. Broomfield, p.265) dicens Mathei VIo: pater noster qui es in celis (Mt 6,9).
Moyses etiam et Dauid, cum non auderent rogare Dominum pro populo quia enormiter peccauit, dixerunt: memento Domine Abraham, Ysaac et Iacob seruorum tuorum (Ex 32,13; Dt 9,27).

Potest autem captare beneuolentiam a propria persona predicator ostendendo sine arrogantia humilitatem et obedientiam et desiderium quod habet de salute eorum quibus predicat. Item, a persona eorum contra quos predicat, ostendentes eos inobedientes Deo et amatores iniuriarum.

Et ab ipsa re quam predicat potest captare beneuolentiam, si ostendit eius honestatem et utilitatem. Et a persona auditorum potest captare beneuolentiam (i 1,22; h1,8), sicut in multis locis fecit beatus Paulus dicens: gratias ago Deo semper pro uobis qui tot et tanta fecistis, et similia (Rm 1,7; 1Cor 1,2; 2Cor 1,3).
Attentos etiam debet predicator semper pro posse suo facere auditores proponendo eis talia que libenter audiunt (i 1,23; h 1,7) de promissis ad salutem eternam, et intermiscendo terribilia de penis inferni. Sicut fecit Moyses in fine Deuteronomio ostendens que premia expectarent obseruatores legis, et quas penas contemptores (Dt 28,1-68).
Dociles etiam debet semper predicator facere suos auditores, scilicet ne obtundat eos multitudine uerborum, uel prolixitate sermonis, uel proponendo inpertinentia et sibi non coherentia (i 1,23; h 1,7). Sic enim potest efficere predicator ut auditores sint indociles, id est ut non possint intelligere de facili que audiunt.

Talibus autem exemplis, plena est sacra Scriptura. Vnde, numquam poterit bene predicare qui secundum usum, uel secundum artificium nesciat proemium suum in predicando bene proponere. Vocant autem quidam predicatores prologum suum prothema, quasi thema ante thema; ut scilicet ante quam prosequantur principale thema proponunt quoddam breue thema et exponunt ad captandam beneuolentiam et preparandam attentionem auditorum et docilitatem eorum.
Debet autem semper tale esse prothema quod conueniat cum principali themate. Quod si fuerit inpertinens et discoherens quod proponitur, uitiosum est exordium. Vt si aliquis uelit predicare principaliter de castitate et ipse proponat prothema suum de misericordia erga pauperes, inpertinens est prothema.

Secunda autem pars orationis rethorice est narratio. Vt quando causidicus narrat ordinem rei geste in causa sua (i 1,27; h 1,4). Et tales narrationes sepe incidunt in predicationes, ut quando narratur aliqua res gesta ad euidentiam eorum que sunt in themate.
Expositio autem thematis sepe ponitur loco narrationis rethorice. Quando autem fiunt narrationes alique per digressionem uel exempla aliqua, debet prouidere predicator ut eius narratio sit breuis et dilucida et uerisimilis (h 1,14; i 1,28). Si enim fuerit nimis longa uel obscura uel minus probabilis, non placebit auditoribus, et ita inutilis erit predicatio.
Verumtamen, quandoque in predicationibus miscentur fabule; non propter ipsas res fabulosas, sed propter aliquas significationes que per ipsas fabulas possunt intelligi sicut diximus in principio huius opusculi. Et tali etiam fabulas intermiscent sancti.

Sicut legitur in Iudicum quo omnes arbores ad oliuam et uineam et ficum uenerunt ut eligerent aliquem eorum in regem sibi et noluerunt; tandem uenerunt ad ramum spinosum et elegerunt ramum in regem, a quo consumpte sunt omnes (Iudic 9,8-15).

Tertia pars orationis rethorice est diuisio. Quando scilicet narrator diuidit post narrationem suam ea que ipse asserit in causa sua ab eis que aduersarius eius asserit in causa sua (i 1,31; h 1,17). Et talis diuisio incidit sepe in predicationes, et ualde necessaria est talis diuisio in eis. Vt quando predicator facit distinctionem aliquam per plura membra, et postea prosequitur quodibet membrum.

Talis enim distinctio ualde illuminat corda auditorum, et tales distinctiones sepe fecit Salomon, ut cum dixit: tria sunt mihi difficilia, et quartum penitus ignoro: uia navis in mari uia auis in aere, uia serpentis in petra, et uia uiri in adolscentia sua (Prov 30,18-19). Et ipse Dominus distinxit in Matheo Vo octo beatitudines (Mt 5,4-11). Et Ysaias XIo diuisit dona Spiritus Sancti in septem (Is 11,2-3). Et ita in multis aliis locis.

Quarta et quinta pars orationis rethorice sunt confirmatio et confutatio. Vt quando scilicet probatur aliquid de hiis que proposita sunt, et reprobatur quod de aduersa parte dictum est (h 1,4; i 1,34; 1,78).
Et talis confirmatio et confutatio, sepe incidunt in predicatione, quia sepe probat predicator uel per rationes, uel per exempla, uel per auctoritates sanctorum, aliquid quod pertinet ad ueritatem fidei et ad bonos mores, et nititur reprobare aliquam falsam opinionem hereticorum.
Et in talibus necessarium est scire argumenta et rationes probabiles et necessarias, logicas uel rethoricas, et multa auctoritates sanctorum quibus probatur ueritas et falsitas reprobatur. Non enim possunt corda auditorum moueri ad ea que intendit predicator nisi per ualidas rationes et efficaces.
Et ideo qui rationes ignorant, numquam bene predicabunt. Omnes enim artes create sunt ut seruiant sacre Scripture, et ipse sunt ancille theologie. Vnde, dicit Ieronimus quod quicquid dicitur in phisica, in ethica, in logica, inuenitur in Ysaia (HIERONYM, comment. in Is proph, prol. = PL 24,18-19; CCL 73,1-2).
Et iterum in Deuteronomio XXo legitur: quando obsideris ciuitatem multo tempore, non succides arboresde quibus uesci potest (Dt 20,19); et ibi uocat glossa arbores phisicam, ethicam et logicam, de quibus multa est utilitas (apud Lyranum 1, f.354r.).
Facit enim multam iniuriam theologie qui artes in alios usus conuertit quam in obsequium sacre Scripture, quia aufert ei ancillas suas. Vnde, super illum locum Ysaie XLIVo (v.13) artifex lignarius, etcetera, dicit glossa: in dialetica arte quasi ascia et terebra et lima et runcina formant deum suum, et malleis incudunt et inaurant rethorici sermonis uenustate, quorum deus uenter est, et gloria in confusione illorum, ut ad Philippenses IVo capitulo (Phil 3,19; glossa apud Lyranum 4, f.77v.).
Vnde, etiam sacra pagina habet locos suos speciales preter locos dialeticos et rethoricos ad laudem Dei, et ad detractionem uitiorum. Sicut legitur super illum Psalmum cantate Domino canticum nouum laus eius in ecclesia sanctorum (Ps 149,1), et in aliis multis locis.

Vltima autem pars orationis rethorice est conclusio siue epilogus. Quando scilicet breuiter recapitulantur ea que dicta erantut melius memorie commendentur (i 1,98; h 1,4). Et tali epilogo sepe utuntur discreti predicatores, quia hoc multum placet simplicibus et minus peritis, et multo melius retinent quod prius audierunt. Addunt etiam predicatores in fine predicationis sue quandam particulam que non est in rethorica, scilicet orationem ad Deum.

Vt per predicta audita et per operationem possint auditores peruenire ad regna celorum, ut sicut oratio premissa est in principio orationis, ita subiungatur in fine orationis. Predictis autem partibus orationis in rethorica, quamuis ita bene et ordinate sint, distincte nullus bene potest uti sine partibus rethorice artis, ut scilicet sciat partes artis applicare partibus orationis.

.2. De partibus artis rethorice..

Sunt autem partes artis: inuentio, dispositio, elocutio memoria, pronuntiatio (i 1,9; h 1,3). Et ista omnia etiam in predicatione locum habent. Necessarium est enim predicatori ut sciat inuenire ea que necessaria sunt in omni parte orationis. Secundo, ut bene sciat ordinare et disponere inuenta.
Quamuis enim aliquis habeat ualidas rationes inuentas, nichil ualent ei, uel parum, nisi ordinate sciat eas collocare. Sicut in exercitu, quamuis aliquis habeat fortes milites, parum ualet nisi acies eius bene sint disposite. Tertio loco, cum bene inuenerit predicator ea que dicenda sunt, et bene prouiderit quid in quo loco sit collocandum, parum ei ualet nisi habeat elocutionem, id est ornatum uerborum et sententiarum, secundum quod materia desiderat. Nec solum in uerbis, sed etiam in sententiis debet attendi ornatus.
Ornanda est enim predicatio uerbis et sententiis, ne sordescat per nimis uiles et sordidos sermones. Sicut prophete et apostoli leguntur usi fuisse fere omni ornatu uerborum et sententiarum in scripturis suis. Postquam autem predicator inuenerit et bene ornauerit ea que dicenda sunt, necessaria est ei memoria, ut bene retineat ea que inuenit et disposuit et ornauit.

Et licet Tullius ad hoc artem suam tradiderit, melius tamen ex usu et diligentia memoria operatur. Vltima autem pars consistit in pronuntiatione. Que ualde necessaria est predicatori ut bene moderetur uocem suam ne sit quasi clamosa et litigiosa, uel nimis effeminata. Similiter necesse est ei moderari uultum, ne distorqueat oculos huc uel illuc, et ne habeat, gestus inconpositos et inordinatos. Quia omnia talia faciunt predicatorem contemptibilem, et si ipse contempnitur, eius predicatio contempnetur. De omnibus istis aliqua dicenda sunt. Et primo quomodo predicator debeat inuenire ea que predicationi sue sunt necessaria.

.2.I. De inuentione..

Post hec, dicendum est qualiter sit inueniendum in qualibet parte predicationis, et quomodo predicator in eis artificiose possit inuenire que necessaria sunt. Est autem, sicut dicit philosophus, inuentio excogitatio rerum uerarum aut uerisimilium que id quod dicendum est probabile reddant (i 1,9; h 1,3).
Res ueras uocat necessarias res uerisimiles uocat argumentationes probabiles. Sciendum igitur quod alio modo oportet inuenire in exordio, alio modo in narratione, alio modo in ceteras partes orationis. Omnis autem inuentio ex tribus rebus debet habere originem, scilicet uel ab honesto, uel ab utili, uel a iusto.
Nichil enim debet predicare predicator nisi quod honestum, uel quod iustum, uel quod utile est. Vnde, et philosophi tria esse genera causarum dixerunt, scilicet demonstratiuum, deliberatiuum et iudiciale. Demonstratiuum est quod tendit ad finem honestatis, deliberatiuum quod tendit ad finem utilitatis, iudiciale quod tendit ad finem iustitie (i 1,7; h 1,2). Et talia debet persuadere predicator, scilicet honesta, utilia et iusta, et contraria eorum dissuadere, scilicet inhonesta, inutilia et iniusta.

.2.I.I. De inuentione in exordio..

Cum igitur primo considerandum sit quomodo predicator debet inuenire in exordio, id est in prothemate suo, attendere debet quod per hec tria potest conplere officium exordii. Quod triplex est, scilicet captare beneuolentiam, preparare attentionem et efficere docilitatem. Per honestatem poterimus captare, beneuolentiam si honestatem persone nostre sine iactantia ostenderimus, et honestatem auditorum, et honestatem ipsarum rerum de quibus dicturi sumus.

Hoc autem fecit apostolus fere in omni epistola sua. Cum enim ait: Paulus apostolus uel seruus Ihesu Christi (Rm 1,1), ostendit honestatem et dignitatem sue persone. Similiter, a persona auditorum captauit beneuolentiam cum dixit: gratias agimus Deo audientes fidem uestram in Christo et dilectionem quam habetis in sanctos, ut ad Colocenses Io (v.3-4). Et ibidem ostendit etiam honestatem ipsius rei de qua uoluit predicare, sicut ibidem ait: quam audistis in uerbo ueritatis et Euuangelii quod fructificat et crescit in uobis (Col 1,5-6).

Per utilitatem possumus facere auditores attentos, quia unusquisque naturaliter attentus est sue utilitati. Debet ergo ostendere utilitatem auditorum magnam ex hiis que predicaturus est, sicut ibidem ait: in quo habemus remissionem peccatorum (Col 1,14).
Per iustum autem possumus facere docilitatem si ostenderimus quod auditores de iure debeant audire predicationem, et exposuerimus quo iure hoc facere debeant. Sicut apostolus ibidem ostendit quod Colocenses iuste debuerunt attendere sapientie Ihesu Christi, et non sapientie mundane, quia in Christo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi, ut Colocensium IIo (v. 2-3).

Per hoc enim attendebant Colocenses de quibus rebus uellet predicare apostolus, et per hoc dociles efficiebantur. Est autem facile uti exordio in predicatione quia ibi nichil predicatur nisi honestum uel utile uel iustum, licet forte aliter uideatur auditoribus qui credunt quandoque de inhonesto quod sit honestum, et de inutili quod sit utile, et de iniusto quod sit iustum.

Vt cum aliquis debet predicare ebriosis superfluitatem, uidetur quod predicator predicet eis inhonestum si dicat eis nullum esse cogendum adbibendum et nullas mensas debere esse superfluas. Hoc autem debet probare honestissimum esse predicator, sicut habetur in Hesdra Io: non erat qui nolentes cogeret ad bibendum, uinum quoque ut regia magnificentia dignum erat habundans et precipuum ponebatur (Esth 1,7-8). In tali autem casu, difficillimum est captare beneuolentiam et cetera facere, quia inuiti audient auditores contra suam consuetudinem. Similiter, et difficillimum est predicare feneratoribus propter nimiam utilitatem quam habent ex fenore.

Item, difficillimum est predicare lesis per iniuriam ne querant ultionem. Credunt enim esse iustum quod cuilibet liceat uindicare suam iniuriam, cum Dominus tamen dicat ad Romanos XIIo capitulo (v.19): mihi uindictam et ego retribuam.
Et tanto habet predicator maiorem in talibus difficultatem, quanto diutius assueti sunt auditores in talibus. Vnde, et philosophus ait: quidam prauis rebus ita se assueuerunt, ut licet eis carere uelint, non possint. Ideoque miserrimi sunt, quia quod prius erat uoluntarium, postea factum est eis necessarium. Nullusque locus est remedio ubi que uitia fuerunt, mores fiunt (SEN. ep 4,39,6).
Item, per longam consuetudinem in malo, et per auctoritatem multorum simili consuetudine utentium, sunt auditores quasi persuasi; uix possunt credere contrarium. Vnde, sicut ait philosophus, tunc necessarium est in principio habere ualidissimas rationes ad ostendendum tales consuetudines esse inutiles uel iniustas (i 1,25).
Et in talibus, sicut ait philosophus, sepe potius utendum est insinuatione quam exordio directe, sicut supradictum est (i 1,23; h 1,11). Verumtamen, licet ista tria precipue in prothemate sint consideranda, tamen per totam predicationem attendenda sunt; et precipue sicut ait philosophus, si defessi fuerint auditores ex prolixitate sermonis (h 1,10; i 1,25; AUG. cat.rud. 13,19 = P 40,325-6; CCL 46,142-44).
Tunc enim excitandi sunt aliquo modo ad solatium uel ad risum. Sicut cum quidam predicaret in synodo ostendens sacerdotibus quam periculosum sit sumere corpus Christi indigne, et uideret hoc non placere sacerdotibus, et uideret eos fatigatos audiendo, cepit narrare quomodo sacerdos quidam iurauit militi cuidam per Ihesum Christum quem illa die susceperat in hospitio cordis sui, et respondit miles: non bene cantauit Dominus Pater Noster sancti Iuliani pauperis quando ea die tali hospitio susceptus est. Et ceperunt omnes ridere.

Est preterea notandum, sicut ait philosophus, quod exordium quattuor de causis est vitiosum (h 1,11; i 1,26).
Si nimis exquisitis et ornatis uerbis fuerit conpositum, ut uideatur magis apparatum quam doctum. Debet enim sermo esse leuis et usitata uerborum consuetudo. Item, uitiosum est exordium quod non conuenit, ut si nimis longum fuerit ita quod magis sit prothema quam ipsum thema. Item, uitiosum est exordium quod non conuenit specialiter cum themate, sed eque potest applicari ad unum thema sicut ad aliud. Item, uitiosum est prothema si nichil eorum facit quod facere deberet, scilicet nec facit beneuolum, nec attentum, nec docilem.

.2.I.2. De inuentione in narratione..

In narratione autem, hoc modo utendum est arte inueniendi. Est autem narratio rerum gestarum aut prout gestarum expositio (i 1,27; h 1,4). Expositio rerum gestarum est in hystoriis (v 1,19, p.201). Expositio prout gestarum rerum est in parabolis ubi narrantur res que etsi non facte sunt, fieri tamen poterunt. Vt in Euuangelio Mathei XXIIo capitulo ubi precepit pater familias quod quando inuitati ad cenam latebant in spinis et sepibus, precepit quod conpellerentur intrare ad cenam (Mt 22,9-10).
Et similiter in parabola de non eradicando tritico cum zizania, ut Mathei XIIIo. Dicuntur etiam res prout geste quamuis non ad litteram tamen secundum intellectum, sicut supradictum est, quod omnes arbores uenerunt ad oliuam ut eligerent eam in regem, ut in Iudicum IXo capitulo (v. 8-15); hoc numquam factum fuit, nec fieri potuit ad litteram, sed secundum misticum intellectum.

Vtimur autem in narratione quandoque arte inueniendi, scilicet qualiter inueniamur narrationes et qualiter artificialiter inuentam narremus. Narrationem autem hystoricam numquam inuenire possumus nec debemus, quia hoc esset falsitatem miscere sacre pagine. Non igitur debemus aliquid adicere de nostro cum narramus opera Domini uel opera sanctorum, sed ita narrare rem sicut gesta est. Merita enim sanctorum, mendaciis nostris non sunt iuuanda.

Vnde, in Iob XIIIo capitulo (v.7): nichil indiget Deus mendacio nostro. Vnde, falsarii sunt qui falsas auctoritates fingunt et introducunt in predicationem suam, uel alibi in sacram Scripturam.
Vnde, in Deuteronomio XVIo capitulo (v. 21): non plantabis lucum uel arborem aliam iuxta templum Domini. Per quod intelligitur quod false auctoritates non sunt plantande iuxta uerbum Domini. Similiter, nec sunt auctoritates uere per falsitatem exponende.
Vnde Ysaias Io (v.22): argentum tuum uersum est in scoriam, et uinum tuum mixtum est aqua. Vnde, non est minus peccatum aliquam auctoritatem falso exponere, quam falsam introducere. Omnes enim tales falsarii sunt in sacra pagina. Item, est aliud uitium familiare multis predicatoribus qui, cum aliquas auctoritates uolunt adaptare alicui sententie, ita extraneam faciunt expositionem quod littera non potest sustinere nec aliquo modo consentire tali expositioni. Sed tunc quasi clamat auctoritas ipsa ad Dominum dicens: Domine, responde pro me quia uim patior, ut Ysaie XXXV111o (v.14).

Debet enim auctoritas que inducitur per aliquam similitudinem plane probare hoc quod predicator nititur asserere, et non per molestiam extorqueri. Sicut cum quidam uellet moraliter exponere illum locum Ysaie Io (v.6) uulnus et liuor et plaga tumens, per uulnus quod habet hyatum, uoluit intelligere tumidam locutionem; per liuorem uoluit intelligere subtilem cogitationem; per plagam tumentem malam operationem, cum locutio nichil habeat cum uulnere commune, nec aliquam similitudinem cum illo. Similiter, nec cogitatio similis est liuori, nec operatio plage, nisi per uiolentiam extorqueatur. Sicut enim ait philosophus, debent omnia uerba esse cognata materie sue (CIC. Orator 35,123-36,124; de orat. 3,55,210-212).

Vnde, etiam poete, modum loquendi per tres stilos distinxerunt, scilicet grandiloquum, et medium, et humilem (e 2,4,1 = PL 82,13b). Vt cum de magnis personis uel rebus fit sermo, altiora uerba et maiori auctoritate plena proponantur. Cum uero de mediocris personis et mediocribus rebus fit sermo, uerba secundum quod eis conpetunt temperantur.
Si vero de humilibus personis et modicis rebus loquimur, secundum humilitatem eorum, sine omni fastu excellentie, uerbis humilibus utamur. Iterum, in ipsa narratione sua debet predicator considerare quod in themate suo proponendo non utatur philogophicis et poeticis auctoritatibus, nec ullum thema proponat nisi theologicum. Auctoritates enim philosophice siue poetice morales assumende sunt ad ornatum uel ad obsequium uerbi diuini, non ad substernendum fundamentum. Quia fundamentum positum est preter quod non est aliud ponere, scilicet Dominus noster Ihesus Christus, ut Corinthiorum Ia, IIIo capitulo (v.11).

Vnde, prudens predicator numquam proponet thema suum nisi sumptum ex sacra Scriptura, et potius de textu quam de glossa, quia textus fundamentum est super quod debet construi edificium. Et postea possunt superaddi glose sanctorum et etiam auctoritates philosophorum morales ad erigendum parietes et tecta.

Cum autem debet predicator narrationes inuenire, summe necessarium est ei formare narrationes suas secundum naturam rerum. Vt cum uelit predicare contra dolosos, sciat naturas uulpium multimodis. Quia uulpes ante foueam taxi ponunt inquinamenta sua, quibus uisis, taxus non ingreditur domum suam; sic diabolus ponit inquinamenta sua ante hostium cordis humani ut Dominus ingredi non possit.

Sicut ait Abacuch Io (v.13): mundi sunt oculi tui, et ad malum respicere non potes. Iterurn, cum canis nititur apprehendere uulpem, mittit uulpes caudam suam spissam et pilosam in os canis, et ita quasi strangulat canem. Eodem modo, cum predicator siue prelatus aliquis uult domare prauum hominem aliquem, statim mittit in os eius munera temporalia, et ita strangulat prelatum ne de cetero aliquid loquatur contra prauitatem illius hominis.
Similiter, diabolus manifeste conparatur coruo, quia sicut coruus non pascit pullos suos quamdiu sunt albi, sed deserit eos, postea uero, cum incipiunt nigrescere, pascit eos (ALEX. NECKAM, de naturis rerum 61, ed T.Wright p.110), ita diabolus quamdiu homines sunt albi per innocentiam non pascit eos bonis temporalibus, sed subtrahit in quantum potest; cum uero nigrescunt peccatis mortalibus, in quantum potest procurat eis affluentiam rerum temporalium.
Similiter, structio ponit oua sua in puluere, ubi conculcantur ab animalibus; nec curat de ouis suis nec fouet ea, sed calor aeris quandoque producit ea ad ortum (e 12,7,20 = PL 82,461c). Ita pessimus prelatus relinquit parochianos suos in puluere mundi huius ubi sepe conculcantur a demonibus pertranseuntibus, nisi Dominus calore caritatis sue eos foueat et producat ad ortum. Et ita de omni animali in mundo potest sumi aliqua proprietas que conueniat diabolo, uel que conueniat Deo.
Sicut enim leo parit fetum suum mortuum, nec resuscitatur nisi ad uocem patris rugientis, ita Christus mortuus est et ex potentia patris suscitatus est (e 12,5 = PL 82,434b). Et iterum, ex generatione nature humane omnes nascuntur filii ire et mortis, ut ad Epheseos IIo capitulo (v.2 et 5); sed ad uocem filii Dei uocantis nos, per gratiam suam omnes resuscitamur a morte.
Et in hunc modum, multe proprietates animalium Deo possunt assignari. Dominus enim diuersas creauit creaturas, diuersas naturas habentes, non solum ad sustentationem hominum, sed etiam ad doctrinam eorum. Vt per ipsas creaturas non solum inspiciamus quid nobis utile sit in corpore sed etiam quid sit utile in anima. Sicut ait apostolus ad Romanos capitulo Io (v.20): inuisibilia Dei per ea que uisibilia sunt intellecta conspiciuntur.

Nulla enim creatura est que non predicet Deum omnipotentem esse qui eam creauit, et Deum esse sapientem qui eam disposuit et informauit, et misericordem qui eam in esse conseruauit.
Et ut largius dicamus, non est aliqua creatura in qua non possumus considerare aliquam proprietatem eius que nos trahat ad imitandum Deum, uel aliquam proprietatem que nos moueat ad fugiendum diabolum.
Totus enim mundus diuersis creaturis plenus est; quasi liber scriptus uariis litteris et sententiis plenus in quo legere possumus quicquid imitari uel fugere debeamus. Sicut etiam apostolus ex ipsa natura nostra nos instruit ut consideremus quomodo corpus nostrum humanum formatum est, scilicet quomodo caput superius est et dominatur aliis membris; quomodo manus subsunt ad protegendum totum corpus et ad seruiendum capiti; et quomodo pedes sunt in imo et tamen sustentant totum corpus.

Nec dicit caput pedibus non estis mihi necessarii, ut Corinthiorum 1a, XIIo (v. 14-23); per hoc significans quomodo debeat ordinari ecclesia Dei. Hoc etiam significatum est per hoc quod legitur in Zacharia IVo (rectius 5,1-3): leuaui oculos meos in monte et uidi et ecce uolumen uolans, et dixit ad me: quid tu uides? Et dixi: ecce ego uideo uolumen, longitudo eius uiginti cubitorum, et latitudo eius decem cubitorum.

Et dixit ad me: omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur, et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur. Iste liber grandis est totus mundus, qui habet longitudinem et latitudinem de quibus modo non possumus dicere. Et in hoc libro scriptum est quod omnis fur dampnabitur, et omnis iurans. Si quis enim consideret quod omnes fructus mundi cito depereunt, potest bene attendere quod raptores mundi cito peribunt. Item, qui iurat per aliquid, confidit in eo, quia ipsum in testimonium inuocat. Ita, qui confidit in mundo peribit, sicut falso iurans.

Item, notandum quod ars inueniendi uarianda est in predicatione multipliciter circa narrationes et parabolas inueniendas, scilicet tum secundum personas, tum secundum ipsas res. Secundum personas multipliciter, quia aliter predicandum est paruulis, aliter maioribus. Et alia predicanda sunt principibus et uiris militaribus, alia ciuibus, alia liberis, alia seruis, alia mulieribus, alia clericis. De primo habetur ad Corinthios Ia, IIo (rectius 3,1-2): tamquam paruulis in Christo lac uobis dedi, non escam, non enim poteritis capere. Iterum ad Hebreos Vo (v. 12): rursus indigetis ut doceamini que sunt elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte est opus, non solido cibo.

Item ad Corinthios Ia, IIo (v.6): sapientiam loquimur inter perfectos. Alta igitur et subtilia, non possumus predicare minus intelligentibus, sed maioribus.
Qui sunt capaciores debent predicare subtilia circa sacramenta et circa Trinitatem. Vnde apostolus ait Corinthiorum Ia, IIo (v.2): nichil aliud iudicaui me scire inter uos nisi Dominum Ihesum et hunc crucifixum, quasi dicat: non predicaui uobis de diuinitate, sed tantum de humanitate, scilicet circa incarnationem eius et crucem et passionem, quia talia multo faciliora sunt et magis intelligibilia simplicibus.
Sed uidetur beatus Augustinus dicere penitus contrarium super predictum locum apostoli tamquam paruuli in Christo. Ibi enim dicit: scire igitur debet caritas uestras quod nulla uidetur esse necessitas ut aliqua secreta doctrine doceantur fidelibus paruulis seorsum dicenda maioribus, id est intelligentioribus (rectius PETR.LOMB. collectanea in ep. Pauli in 1 Cor 3,2 = PL 191,1554a-b, ex AUG. in Ioannem 98,3 = PL 37,1881; CCL 36,577). Cum ipse etiam apostolus dicat contrarium Augustini ita dicens: nam et animalis siue carnalis quicumque est homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei (1 Cor 2,14), id est non potest percipere spiritualem doctrinam.

Et iterum ad Colocenses IIo (v.2), ubi dicit glossa super illum locum in agnitione misterii Dei patris, de essentia dico Dei, ut sciatis quod alia persona est pater a filio quamuis unum et idem sit in substantia cum illo. Cum igitur loquatur omnibus Colocensibus, minoribus et maioribus, precepit quod omnes sciant esse tres personas in Trinitate, et unam substantiam omnium trium.
Ad hoc soluimus dicentes, sicut dicit Augustinus, quod omnia sacramenta siue occulta siue manifesta, et precipue omnes fidei articuli, sunt predicandi omnibus communiter, maioribus et minoribus (AUG. in Io 98,3 = PL 37,1881; CCL 36,577). Sed in hoc est differentia: quod alio modo sunt predicanda maioribus, et alio modo minoribus. Sunt enim articuli fidei ostendendi simplicibus ita simpliciter et ita leuiter quod sint eis quasi lac (ibid. 5 = PL 37,1882-3; CCL 36,579). Maioribus autem sunt idem articuli predicandi cum rationibus et subtilibus argumentis, ut eis probentur sicut probari possunt; et ita erunt maioribus solidus cibus.
Et hoc fuit opinio magistri Gileberti [de quo dicit: non inveni], quod omnia circa articulos fidei et sacramenta quecumque erant predicanda et maioribus, erant predicanda et minoribus. Sed alio modo, sicut dictum est.

Quod autem secundum distinctionem personarum uarianda sit predicatio, patet per hoc quod legitur Luce IIIo (v. 13), ubi Iohannes aliter predicauit publicanis et aliter predicauit militibus. Publicanis enim ait: nichil amplius quam constitutum est exigatis (e 10,227 = PL 82,391b). Publicani erant qui colligebant publica uectigalia et pedagia, et talibus precepit ne amplius exigerent quam constitutum erat secundum consuetudinem regionis uel ciuitatis.
Militibus, autem, precepit: neminem concutiatis neque calumpniam faciatis, et contenti estote stipendiis uestris (Lc 3,14). Milites enim sepe solebant homines concutere et per iniurias et uiolentias aliquid ab eis extorquere. Dominus etiam alio modo predicauit scribis et phariseis, et alio modo simplicibus Iudeis. Per hoc significans quod alio modo predicandum est clericis et litteratis, et alio modo aliis fidelibus in ecclesia.

Scribis enim et phariseis ait Mathei XXIVo (rectius 23,13) et Luce XIo (v.52): ue uobis scribe et pharisei qui tulistis clauem scientie nec uos intratis nec alios intrare permittitis, per hoc reprehendens clericos et litteratos in sacra pagina; et tamen nec secundum hanc uolunt uiuere, nec alios secundum hanc instruere. Simplicibus autem ita ait Mathei XXIIIo: supra cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei; que dicunt facite, que autem faciunt nolite facere.

Et iterum cum diceret ei quidam Iudeus Mathei XIXo: magister, quid faciendo uitam eternam possidebo? Qui dixit ei: quid me dicis bonum, si uis ad uitam ingredi non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem, et diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dixit adolescens: omnia hec custodiui a iuuentute mea quid adhuc mihi deest? Ait illi Ihesus: si uis esse perfectus uade et uende omnia que habes, et da pauperibus (Mt 19,16-21). Similiter, et Paulus apostolus ad Colocenses uersus finem (4,1) ait dominis: domini prestate seruis quod iustum est et equum, scientes quoniam et uos Dominum habetis in celo. Coniugatis autem ait: uiri, diligite uxores uestras et nolite esse amari ad illas (Col 3,19).

Mulieribus ait: mulieres subdite estote uiris sicut oportet in Domino (Col 3,18). Patribus ait: et uos patres nolite prouocare filios uestros ad indignationem, ut non pusillanimes fiant (Col 3,21), id est inpatientes. Et filiis ait: filii, obedite parentibus uestris per omnia, hoc enim placitum est in Domino (Col 3,20). Seruis etiam ait: et uos serui obedite per omnia dominis carnalibus (Col 3,22). Et Petri Ia, IIo (v.18) capitulo: non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Et sequitur ad Colocenses: non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Deum (Col 3,22). Hec omnia fere inuenies Petri Ia, IIo capitulo. Ecce quam uario modo predicauit ipse Dominus et alii sancti uariis personis. Et eandem uarietatem inueniet diligens perscrutator in prophetis.

Item, uariatur ars inueniendi circa personas alio modo.
Sunt enim sex persone circa quas oportet predicatorem diuersas inuenire proprietates.
Prima persona est Deus cum angelis suis.
Secunda persona est diabolus cum demonibus sociis suis.
Tertia persona est ecclesia militans.

Quarta persona est ecclesia triumphans.
Quinta persona est anima iusti generaliter considerata, que est sponsa Christi.
Sexta potest esse synagoga diaboli. Et circa omnes istas personas, uarias oportet habere orationes. Circa Deum primo attendendum est quod Deus simplex est, et nullam proprietatem habet in se per quam possit eius natura considerari quia nichil est in Deo quod non sit substantia diuina (AUG. in Io 20,4 = PL 35,1558; CCL 36,205; PETR.LOMB, sentent. 1,8,8 et 3,11,2: ed. Quarac p.101-103; 79).

Et ideo oportet predicatorem considerare naturas rerum et proprietates per quas possit diuinitas intelligi, et per quas possint simplices Deum cognoscere. Non enim aliqua creatura cui se dederit Deus aliquam proprietatem, immo multas proprietates; per quas proprietates ipse creator possit intelligi, ut totus mundus sit quasi liber quidam in quo Deum legamus. Quedam tamen creature multo plures habent proprietates communes cum Deo quam alie.
Vt cum Dominus dicitur leo, uel dicitur petra, uel dicitur sol et multis aliis nominibus censetur, sicut patet per totam sacram Scripturam.
Multe etiam res significant Deum per proprietates suas, ut predicta.
Multe etiam res significant Deum per nominis sui interpretationem.
Vt Dauid significat Deum quia interpretatur manu fortis, uel aspectu desiderabilis; Emanuel significat Deum (HIERON. liber de interpret. nominum hebraic. = PL 23,857, 885; CCL 72,135; REMIG. ALTISSIOD, interpret. nominum hebraic. [inter opera Bedae 3,408]), quoniam interpretatur nobiscum Deus, ut Ysaie VIIo (v.14).

Vnde, omni predicatori necessarie sunt interpretationes Remigii et Ieronimi, nec umquam bene predicabit qui interpretationes grecorum et hebraicorum nominum ignorabit. Quomodo autem Dominus significetur per proprietates rerum, prudens predicator debet inuestigare. Verumtamen, aliqua exempla inde possumus ponere. Verbi gratia de leone.
Leonis uocabulum ex greco uersum est in latinum: leo autem grece rex interpretatur (e 12,2,3 = PL 82,434a), quia dominatur super omnes bestias. Et Dominus ideo dicitur leo quia dominatur super omnes creaturas. Virtus autem leonis in pectore est, firmitas in capite. Capti leones timent strepitum rotarum. Super omnia timet gallum album. Cum dormit oculi eius sunt aperti. Cum ambulat operit cauda uestigia sua. Cum uero lena parit, tribus diebus dormit fetus eius, donec aduenientis patris fremitu et rugitu excitatur.

Non de facili irascitur nisi prouocatus, et lesu.m. prostratu.m. ad pedes eius parcit, resistentes inuadit. Hominem, nisi magna fame coactus, numquam interimit. Quedam istarum proprietatum conueniunt Deo, quedam conueniunt diabolo. In eo autem quod timet gallum album significat diabolum, qui nichil ita timet sicut hominem sanctum et innocentem. Per hoc autem quod leo fremitu et rugitu suo excitat fetum suum, significat Deum patrem, qui filium suum Ihesum Christum dormientem tribus diebus in morte suscitauit a mortuis.

Verumtamen, in hac assignatione proprietatum magna cautela opus est. Quamuis enim aliqua proprietas alicuius animalis conueniat Deo, tamen potest esse aliud inpedimentum in ipso animali propter quod non potest Deo adaptari nomen eius. Verbi gratia: lupus rapit oues a pastore; similiter, et Deus rapitoues a diabolo. Non tamen potest dici Deus lupus, quia lupus non rapit nisi ut disperdat, et ideo odiosum est nomen lupi, quia rapina eius numquam fit aliquo bono fine. Quamuis autem serpens sit animal uenenosum, et ideo odiosum humane nature, tamen propter aliquam sui proprietatem dicitur Deus serpens, scilicet propter prudentiam. Vnde in Matheo Xo (v.16) capitulo: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe.

Dicitur enim quod serpens, cum incantatur, unam auriculam suam affigit terre, et aliam aurem opilat cauda sua (e 12,4,12 = PL 82,443c; ALEX. NECKAM, de naturis rerum 113, ed.T.Wright, p.194). Sicut legitur super illum uersum Psalmi (57,5): sicut aspidis surde et obturantis aures suas. Vnde et Deus assimulatus est serpenti fixo super palum eneum (glossa apud Lyranum 3, f.166r), ut in Numeris XX Io (v.9), ut illi qui percussi sunt ignitis serpentibus respicerent in illum et sanarentur. Scorpius autem mortuus in oleo sanat morsus aliorum scorpionum.

Caute ergo prouidendum est quibus animalibus Deus conparetur et quibus non. Licet enim Deus habeat aliquas proprietates communes cum uulpe, non tamen dicitur Deus est uulpes. Et hoc ideo contingit, quia quedam animalia habent precipuas et innatas sibi proprietates malas. Vt lupus rapidam crudelitatem, et uulpes dolositatem. Vnde, cum audiuntur nominari ista animalia, statim creduntur significare illas precipuas et innatas sibi proprietates malas.

Vnde et coruus, licet habeat aliquas proprietates communes que forsitan conueniant Domino, tamen propter precipuam eius malam proprietatem, scilicet quod non nutrit pullos suos dum albi sunt, sed pascit eos cum nigrescunt, potius intelligitur per coruum diabolus quam Deus. Posset autem coruus conparari Deo quia querit cadauera et uolat et insidet eis, sicut Dominus conparatur aquile, quia sicut aquila a longe de celo respicit cadauera et uolat et insidet eis, ita Dominus a longe de celo respexit naturam humanam quasi cadauer, et uolauit ad eam et incorporauit eam sibi, uniendo sibi humanam naturam (e 12,7,12 = PL 82,460B-C).

Verumtamen, quia coruus speciales habet malas proprietates, aquila uero multas bonas quia cum senescit renouabitur in iuuentutem et irreuerberata acie uidet solem in rota sua, ideo Deus conparatur aquile et non coruo neque miluo. Non possumus autem de omnibus talibus ponere specialia exempla, quia, sicut ait philosophus, principia debent ab arte proficisci, cetera autem debet sola conparare exercitatio (h 2,7). Vnde decet hominem esse exercitatum in inueniendis et appropriandis proprietatibus animalium Deo, uel diabolo, uel ecclesie, uel anime, uel rebus ceteris.

Est preterea considerandum quod omnis res que persuaderi debet animo auditoris, multo melius insinuabitur per similitudinem quam per simplicem et nudam ueritatem. Vt si uelit homo dicere alii quod praua societas uitanda est quia sepe colligit homo sordes et malitias ex praua societate, efficacius persuadebit ei dicens hoc modo ut in Ecclesiastico: qui tangit picem inquinabifur ab ea (Sir 13,1), quam si diceret simpliciter: qui propinquus est prauo socio prauos mores addiscet ab eo.

Eodem modo, cum ait Salomon: mus in pera, serpens in sinu, ignis in gremio, male remunerant hospites suos, efficacius persuasit quam si dixisset: mali homines recepti in hospitium sepe nocent suis hospitibus. Intellectus enim humanus naturaliter inbecillis est per se ad uidendum uerum.
Et ideo desiderat adiutorium similitudinum per quas expressius ueritatem possit uidere. Vnde, cum quidam non posset capere intellectu quomodo anima alia intelligit, et se ipsam conprehendere non possit, ostendit ei philosophus similitudinem dicens: sicut oculus uisu discernit et conprehendit alia subiecta, se ipsum autem nullatenus uidet nec uisu discernit, ita anima alias res intellectus conprehendit et formam ipsius conprehendere non potest (CIC. tusc. 1,27,67).
Adiecit etiam: o misera anima, quare laboras et curiose niteris substantiam Dei ad plenum intelligere cum ipsam intellectu capere non possis? Vix enim scis quod es, unde etiam minus scis qualis es (apud Th. de Chobham, Summa de commendatione virtutum et extirpatione vitiorum, Clm 14062, f.98rb).

Est igitur necesse, sicut predictum est, cum infirmo animo debemus aliquid persuadere in predicationibus, ut per naturales similitudines ueritatem explicemus. Talibus autem similitudinibus usus est Dominus, usus est apostolus, usi sunt omnes prophete et omnes sancti. Cum enim uellet Dominus persuadere simplicibus quod qui desiderat habitare in regno celorum prius debet premittere bona opera et preparare sibi uiam per quam possit peruenire, et debet etiam perseuerare in bonis operibus ne deficiat, proposuit talem similitudinem: quod cum quidam homo uellet edificare turrim, sedens prius conputauit sumptus necessarios ad turrim construendam, si haberet scilicet unde eam perficere posset, ne si deficeret diceretur ei: iste homo cepit edificare et non potuit consumare (Lc 14,28-30).

Et per hanc similitudinem multo facilius induxit homines ut prius considerent uires suas quam aliquid arduum aggrederentur, quam si nudam ueritatem expressisset. Similiter, cum Iudei gloriarentur contra fideles gentiles de eo quod fides christiana ortum habuit a Iudeis quia de Syon exibit lex et uerbum Domini de Ierusalem, ut in Ysaia IIo (v.3), proposuit eis apostolus mirabilem similitudinem per quam uanam gloriam ludeorum conpescuit. Ait enim quod oliua multo melior est oleastro, et tamen cum inseritur oliua oleastro preciduntur omnes rami oleastri, et remanet paruus truncus uel paruus stipes cui inseritur furculum oliue, et crescit in arborem magnam et attribuitur gloria potius oliue quam oleastro, ut ad Romanos (11,17-18; 24). Et similia exempla infinita possumus inuenire in prophetis et in aliis sanctis. Et ideo necesse est etiam omni predicatori inuenire tales similitudines.

Sunt autem tria genera talium similitudinum in sacra pagina, sicut ostendimus in principio quod quedam similitudines sunt rei inanimate ad rem inanimatam, ut cum assimulatur uerbum Dei gladio, quia utrumque inanimatum est, sicut ait apostolus ad Hebreos (4,12): sermo Dei uiuus et efficax et penetrabilior est omni gladio ancipiti, pertingens usque ad diuisionem anime et spiritus.

Secundo modo attenditur similitudo unius facti ad aliud factum, sicut ostendit Dominus in Euuangelio quod illa congregatio qua congregantur fideles in ecclesia similis est illi congregationi qua aliquis potens congregat homines in mensa sua. Sicut ipse ait in Euuangelio: homo quidam fecit cenam magnam et uocauit multos (Lc 14,16). Iterum, cum quererent apostoli utrum mali homines essent separandi et eiciendi a consortio bonorum ostendit eis Dominus similitudinem alterius facti dicens quod non est bonum in principio auellere nocuas herbas de medio tritici dum similes sunt tritico, ne cum eradicatur zizania eradicetur et triticum; sed expectandum est usque ad messem, quando manifesta erit differentia inter triticum et zizaniam, et tunc sine dampno potest fieri separatio (Mt 13,29-30).

Tertia similitudo est rei animate ad rem animatam, siue persone ad personam, ut cum Deus assimulatus est Dauid quia est aspectu desiderabilis et manu fortis sicut Dauid fuit (Hier. l.c. PL 23,857; 885: CCL 72,103; 135; REMIG. o.l. 3,408).

Et iste tres similitudines censentur a philosophis tribus nominibus, scilicet ycos, parabola, paradigma. Vnde uersus: est ycos examinis collata, parabola facti ad factum, sed personas paradigma coequat. De enigmate autem satis supradictum est.

.2.I.3. De inuentione in diuisionibus..

Restat autem ut dicamus quomodo inueniendum sit in faciendis diuisionibus. Fiunt autem in predicationibus diuisiones dupliciter Quandoque enim diuiditur tota predicatio in simul accepta in plures partes, sicut aliquis auctor diuidit opus suum per plura capitula uel per plures libros. Verbi gratia: si aliquis proponat tale thema: uidens Dominum ciuitatem fleuit super illam (Lc 19,41) potest distinguere hoc thema in tres partes. Vt primo dicat quot modis dicatur Dominus uidere aliquid cum omnia sint nuda et aperta oculis eius (Heb 4,13).

Secunda pars potest esse de ciuitate, scilicet ut dicatur quot sint ciuitates, scilicet ciuitas Dei que est ecclesia militans uel triumphans, uel beata Virgo que fuit ciuitas et thalamus Dei, uel animus humanus in quo sunt ciues boni ut uirtutes, et ciues mali ut uitia, que continuum faciunt bellum inter se, sicut dicitur in Psalmo (54,10): uidi contradictionem et iniquitatem in ciuitate. Est iterum alia ciuitas diaboli que dicitur Babilon.

Tertia pars predicti thematis potest esse si dicatur quomodo debeat intelligi quod Dominus fleuit, et quot uicibus legatur Deus fleuisse in sacra pagina. Et ita comode diuidi potest predictum thema in tres partes. Et prima pars predicationis sit de uisione Domini secunda de speciebus ciuitatum et de qua ciuitate dicatur quod Dominus eam uidit, tertia ut dicatur quare Deus fleuit super ciuitatem. Et sunt tales partitiones necessarie in predicationibus quia faciunt auditores ualde dociles ad intelligendum que sequuntur.

Secundo modo fit diuisio quando non totum negotium sed, unicum uerbum diuiditur. Et fit, secundum litteras seculares, talis diuisio septem modis, scilicet cum diuiditur in species suas, ut cum diuiditur uirtus theologica in fidem et spem et caritatem et uirtus cardinalis in quatuor, scilicet prudentiam, iustitiam fortitudinem, temperantiam. Vel cum mortale peccatum diuiditur in septem species, scilicet duo corporalia et quinque spiritualia; duo corporalia sunt gula et luxuria, quinque spiritualia sunt superbia, ira, inuidia, auaritia et accidia.

Et est alia diuisio in partes integrales, ut cum diuiditur domus in tectum et parietem et fundamentum.

Et est tertia diuisio in partes potentiales, ut cum anima diuiditur in uim rationabilem et uim concupiscibilem et uim irascibilem.

Quarta diuisio est cum diuiditur substantiuum per accidentia, ut cum dicitur hominum alius bonus alius malus.

Quinta diuisio est ut cum diuiditur aliquod accidens per substantiua sua, ut cum dicitur bonorum aliud Deus, aliud angelus, aliud homo.

Sexta diuisio est ut cum diuiditur unum accidens per alia accidentia, ut cum dicitur bonorum aliud temporale, aliud eternum.

Septima diuisio est ut cum diuiditur uox in significationes, ut cum ostenditur quot modis dicatur homo in sacra pagina, uel quot modis dicatur leo, uel quot modis serpens, uel quot modis petra. Et ista diuisio ualde familiaris est in predicationibus, et est per totam sacram paginam. Et ideo ualde necessarium est scire significationes uocabulorum. Cum enim proponitur aliquod thema in quo proponitur aliquod uocabulum multiplex habens multas significationes, necessarium est predicatori distinguere illas significationes ut sciatur in qua significatione uocabulum ibi ponatur.

Est etiam artificiale et honestum considerare in omni divisione, ut sit sufficiens et per opposita (h 2,34). Sufficiens scilicet ut cum aliquid dividitur, sufficienter enumerentur omnia membra eius, ne sint plura membra quam enumerentur in diuisione. Per opposita debet esse, ut quodlibet membrum sit diuisum ab alio. Ridiculosa enim est diuisio si fiat aliqua trimembris uel quadrimembris ita quod duo membra sibi equipolleant ut tantum ualeat unum quantum reliquum.

Iterum, uitiosum est facere diuisiones in predicatione multorum membrorum, quia ita possunt fieri auditores minus capaces, et potest obtundi animus eorum ut non intelligant quod dicitur. Vel si forte diuisio fiat multimembris, ne uideatur ignarus, debet separare unum membrum uel duo.

Iterum, magnum uitium est assignare multa membra in diuisione et non probare ea per auctoritates sacre Scripture. Vt si uelit distinguere hoc nomen leo, quod quandoque significat Deum, quandoque diabolum, statim debet habere auctoritates sacre Scripture paratas ubi leo significat Deum et ubi significat diabolum. Et cauendum est predicatori ne introducat obscuras auctoritates ad probandum diuisionem suam. Et si fuerit obscura, debet eam exponere et explanare ad intelligentiam.

Preterea, cauenda est curiositas quorundam qui in predicationibus ostendunt loca et capitula auctoritatum quas inducunt. Sufficit enim dicere talis auctoritas est in Euuangelio, uel talis auctoritas est in apostolo. Potest tamen, si uult, addicere in Euuangelio Mathei, uel in Euuangelio Iohannis, uel in Epistola ad Romanos, uel in Epistola ad Corinthios. Vel si auctoritas est in aliquo propheta, bonum est nominare prophetam cuius est illa auctoritas. Vel si sit auctoritas alicuius sancti expositoris, bonum est nominare illum auctorem, ut dicatur: ita dicit Ieronimus, uel ita dicit Augustinus uel Gregorius.

Est preterea sciendum quod quandoque idem diuiditur diuersis modis. Et tunc debet unam diuisionem reducere ad alteram ne aliqua illarum uideatur superflua uel diminuta. Sicut contingit de illa diuisione mendacii quam fecit beatus Augustinus.

Primo enim diuisit mendacium per tria membra. Secundo diuisit mendacium per octo membra. Diuisio trimembris hec est: mendacium aliud perniciosum, aliud iocosum, aliud officiosum. Diuisio autem octo membrorum hec est. Primum enim et capitale mendacium est quod fit circa doctrinam religionis.

Secundum mendacium est quod nulli prodest et alicui obest, ut si aliquis ignarus uelit sumere uenenum et ego dicam ei: bene potes sumere; istud mendacium nulli prodest et alicui obest. Tertium genus mendacii est .quando. alicui prodest et alii obest, ut si dicam falsum testimonium pro aliquo amico meo contra alium proximum meum ut auferam ei possessionem et alter habeat eam (PETR. LOMB. comment in Ps 5,7 = PL 191,998a-d; sentent. 3,38,1-2, p.213-215; AUG. enarr 5,7 = PL 36,86; mendac. 14,25 = PL 40,505-6; CCL 38,22,23; PETR. CANTOR summa Abel Paris BN lat. 455 f.75ra; PETR. PICT. sentent. 4,5 = PL 211,1153a; Th de CHOBHAM, summa confessorum, ed. Broomfield p.541-542; GRATIAN. decret. 22,2,8 = FB 1,869).

Primo genere non licet mentiri, quia nulli licet destruere ueritatem religionis.

Secundo genere non est mentiendum, quia nemini nocendum est per mendacium. Tenemur enim diligere proximos nostros sicut nosmetipsos.

Tertio genere non est mentiendum quia nemini consulendum est cum alterius iniuria (GRATIAN. decret. 22,2,8 = FB 1,870).

Quartum genus est quando aliquis mentitur sola libidine mentiendi, non de religione, nec ut alicui noceat; quod est mirum genus mendacii.

Quintum genus mendacii est quando aliquis mentitur ut placeat alii ex suauiloquio. Neutro istorum modorum mentiendum est. Primum enim turpe est et fedum per se. Reliquum etiam malum est quia nec ipsa ueritas dicenda est propter fauorem humanum.

Sexto modo mentitur aliquis quando mentitur pro possessione uel pro pecunia alterius obseruanda.

Septimo modo quando mentitur aliquis pro uita temporali alicuius obseruanda.

Octauo modo mentitur aliquis pro castitate uel pro alia uirtute alterius obseruanda. Vt si aliqua uirgo queritur ad corrumpendum et ego dicam non est hic. Similiter, si aliquis deposuerit pecuniam penes me et ueniant raptores ut auferant illam, et ego dicam non est hic pecunia illa. Similiter si aliquis absconditus est penes me et queratur ad occidendum, et ego dicam non est hic. Nullo istorum trium modorum mentiendum est. Sicut dicit Augustinus: ne pro comodo alieno, occidat homo propriam animam suam (AUG. enarr. 5,7 = PL 36,86; CCL 38,23). Dat etiam, circa ista septem membra, generalem regulam talem: quanto magis aliquod istorum mendaciorum elongatum est a primo, tanto minus peccatum est (AUG. mendac. 21,42 = PL 40,516; GRATIAN. 22,2,8 = FB 1,869; PETR.LOMB. sentent. 3,38,2, p.215)...

.2.I.4. De inuentione in confirmatione et confutatione..

Post hec redeundum est ad propositum, scilicet ut dicamus quomodo debeat aliquis uti arte inueniendi in persuasione alicuius honesti, uel in dissuasione alicuius inhonesti, uel utilis, uel iusti, uel contrarii. In hoc autem consistit tota uis predicationis: ut persuadeatur homini quomodo et per que possit adipisci uitam eternam, et quomodo eam adipiscatur, et quomodo possit uitare eternam penam. Ad hos enim fines debet tendere omnis predicatio.

Vnde diligenter et cum magno studio querenda et inuenienda sunt argumenta ad persuadendum primum, et alia argumenta ad dissuadendum secundum. Iste autem sunt due partes in predicatione quas Tullius uocat con.firmationem. et confutationem (h 1,10); in quibus, sicut ipse ait, tota uis et tota uirtus boni oratoris ostenditur. Similiter et predicatoris, quia predicatoris officium est posse persuadere, scilicet ut in oratione sua habeat potentiam persuadendi quantum in se est, licet quandoque propter malitiam audientium persuadere non possit. Sicut legitur in Sapientia Io: in maliuolam animam non introibit sapientia (Sap 1,4).

Sed si nichil omiserit de contingentibus, sufficienter expleuit officium predicatoris. In hoc autem, ut ait philosophus, precipue consideranaum est non solum oratori, sed etiam predicatori, ut non omnia dicat que dici possint, sed ea sola que dici oportet (i 2,16). Non enim omnia argumenta proponere debet que induci possunt ad probandum propositum, sed ea sola que ad eius solam sufficiunt probationem.

Vnde, magnum uitium est quorundam predicatorum qui tot auctoritates ad probandum aliquid accumulant, quod magis est prolixitas auctoritatum quam rationum. Non solis auctoritatibus probare debet predicator quod intendit, sed etiam rationes intermiscere. Quia, sicut ait philosophus, sola auctoritas quasi baculus harundineus in manu innitentis, cui si forte inniteris confringetur et perforabit manum tenentis. Eodem modo, si quis autem auctoritatem aliquam induxerit, et nesciat rationem rationis illius, nec aliquas rationes inducere in rationem auctoritatis, quasi baculum fractum habet de quo confidebat.

Necesse est igitur non solum auctoritates, sed etiam rationes inuenire. Sicut Dominus cumprobare uoluit resurrectionem, probauit eam ratione similitudinis, quod est ualidum argumentum, ita dicens Iohannis XIIo (v.24-25):nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet. Et apostolus similiter ad Corinthios Ia,XVo: insipiens tu quod seminas non uiuificatur nisi prius moriatur et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum: Deus autem dat illis corpus sicut uult.

Artem autem inueniendi auctoritates aliam dare non possumus nisi usum. Artem autem inueniendi rationes habere oportet ex secularibus litteris, ut sciamus locos dialeticos et locos rethoricos, et artem silogizandi precipue ex probabilibus. Hanc autem artem hic non possumus uobis tradere, sed ad philosophos oportet mittere. In hoc tamen instruere possumus predicatorem: quod maximam efficaciam et ornatum habebit eius predicatio, si semper muniat auctoritatem suam ratione, et rationem auctoritate, ut ita quasi connexis manibus incedant ratio et auctoritas.

Vnde ait Ieronimus (rectius CYRILL.HIER. cath 4, de decem dogmatibus 17 = PG 33,478; AUG. bapt. 2,4 = PL 43,129): numquam litteris meis credas nisi per uetus et per nouum Testamentum tibi probauero et quod scripsero. Et littere seculares dicunt quod nullius consuetudinis auctoritas legem potest uincere aut rationem (Codex 8,52,2, ed.P. Krueger p.362).. Multum etiam placet auribus auditorum diuersitas rationum et auctoritatum. Quia sicut dicit philosophus: idemptitas mater est fastidii, et fercula mutata excitant appetitum (i 1,25 et 76). Et ideo non est nimis immorandum in uno argumento uel in una auctoritate, sed dicto, quod sufficit, transeundum est ad aliud. In quo magna est difficultas, scilicet quasi mutare unum in plura, uel plura in unum. Sicut ait philosophus quod quandoque oportet extendere unum in plura, et quandoque coartare plura in unum.

Item, manifeste patet ex uerbis Domini quod parum ualet auctoritas inducta sine ratione, ut scilicet ratio sit parata ad defensionem auctoritatis. Cum enim Deus uellet ostendere resurrectionem mortuorum, et quod anima simul non interiret cum corpore, produxlt contra Iudeos hanc auctoritatem que scripta est in lege eorum: ego sum Deus Abraham, et Deus Ysaac et Deus Iacob (Mt 22,32; Ex 3,6; Mc 12,26)); quam cum negare non possent adiunxit Dominus rationem dicens: numquid Dominus Deus est uiuorum an mortuorum (Mt 22,32; Mc 12,27; Lc 20,38). Si dixissent uiuorum responderet ipse: ergo Abraham, Ysaac, Iacob uiuerent saltem in anima. Si dixissent quod est Deus mortuorum, si mortui essent penitus et in corpore et in anima, hoc nichil esset dictu sicut si diceretur quod ipse est Deus chimere uel alicuius figmenti quod numquam erit uel fuit.

.2.2. De memoria..

Ponit iterum philosophus artem memorandi. Que multum expedit predicatoribus, uidelicet ut ita auditores possint firmiter retinere que audiant. Si enim ita uaga et turbida et dispersa sit predicatio quod nullum membrum cohereat alii, nichil retinebunt auditores. Et ita inutilis erit predicatio et infructuosa si nichil reportant de hiis que audierunt. Ad hoc autem dat philosophus talem doctrinam, uidelicet quod oratio ita sit connexa et coniuncta in membris suis quod ipsa membra uideantur sibi naturaliter coherere (CIC. de orat. 2,80,325: i 1,19) Et ponit talem similitudinem: si uidet aliquis caput alicuius hominis ingredientis, naturaliter intelligere debet quod sequuntur pectus et manus et pedes et cetera membra.

A simili ita debet ordinari predicatio, quod audito capite, id est themate predicationis, statim ex ipso capite intelligat auditor que membra predicator ei adiungat, et de quibus membris debeat seruare sermonem et expectare. Et ita memoriter tenebit quod auditurus est, et finito sermone memoriter tenebit quomodo possit predicta retinere cum intelligat ita sibi coherere ut separari non possint. Vitiosa est enim predicatio que ita partes predicationis sue coniungit ut in nullo sibi cohereant. Sicut ait poeta: ut prim.o. medi.um. medio quoque discrepet .imum.. Et idem poeta ait: humano capiti ceruicem pictor equinam iungere si uelit, et cetera. Et iterum: amphora cepit institui currente rota, cur urceus exit? (HORAT. ars p. 152; 1-2; 21-22).

Vacuissima igitur est illa predicatio que membra non habet coherentia, etsi non ad aliud, saltem propter illud quod tollit memoriam. Vt dicit autem philosophus quod qui aliquid ponit et istud sustinet pro modo non est uituperandus, similiter qui aliquod proponit thema qui debito modo membra illius thematis exequitur et non euagatur ad extrinseca et inpertinentia, laudari debet. Quamuis enim unum thema sit copiosius ad bene predicandum, et aliud thema minus copiosum, non debet uituperari ille qui proponit minus copiosum thema, dummodo ea que ad ipsum pertinent efficaciter prosequatur.

Hoc etiam uitium multis modis reprehenderunt poete, sicut legitur: purpureus, late qui splendeat unus et alter, assuitur pannus. Et alibi: ne si forte suas repetitum uenerit olim grex auium plumas, moueat cornicula risum (HORAT. a.p. 15-16; ep.1,3,18-19). Sic enim facere sermonem non est predicare sed inpertinentia colligere. Sicut si aliquis uellet domum lapideam construere, colligeret ligna et stipulas.

Item, multum nocet arti memorandi prolixitas sermonis. Animus enim auditoris multis honeratus non facile retinet sequentia. Sicut ait philosophus: uasi pleno quicquid infuderis elabetur. Iterum, arti memorandi multum obest inportunitas temporis. Si enim angustia temporis nocet auditores ad alia, non possunt diu dare animum predicationi. Et ideo in tali casu ex necessitate debet sermonem abreuiare uel aliqua excogitare que ipsos retineant etiam inuitos. Vt si fuerint ita placentia que eis preponantur ut gaudeant morari et audire talia. Et hoc fit dupliciter, sicut ait poeta, uel per magnam utilitatem eorum que preponuntur, uel per magnam delectationem. Sicut ait poeta: aut prodesse uolunt, aut delectare, poete (HOR. a.p. 333). Si autem predicator neutrum istorum habeat ad manum preparatum, melius est predicationem differre quam inutiliter predicare.

.2.3. De dispositione..

Ponit etiam philosophus inter partes artis, artem disponendi. Que, sicut ipse ait, ualde necessaria est. Et ponit talem similitudinem: quamuis aliquis habeat strenuos milites in exercitu suo, nisi bene sint dispositi et ordinati secundum turmas et acies suas, parum uel nichil ualebunt (h 3,18).

Oportet igitur a simili predicatorem argumenta sua et rationes suas ita disponere et ordinare in predicatione ut ualeant non solum ex uirtute sua, sed etiam ex dispositione. Oportet enim in principio collocare ualidiores rationes quas habet et ualidiores auctoritates quas habet ad persuadendum uel dissuadendum quod intendit, et postea subiungere infirmiores rationes in medio, et ad ultimum ualidissimas rationes (h 3,18). Auditores enim si in principio audierint probabiles et necessarias rationes uel ualde motiuas, facilius credent et intendent quod sequitur.

Si autem tepide et inefficaciter inceperit predicator, de facili contempnunt sermonem. Similiter, si ualidissima ratio fuerit subiuncta in fine, firmiter adherebit cordibus eorum, et quasi conpellet eos ad credendum et ad faciendum quod predicatum est eis. De hoc habetur in Canticis VIo (v.3), quod non solum ecclesia, sed etiam sacra Scriptura terribilis est ut castrorum acies ordinata.
Non solum enim in predicatione debet esse murus, sed etiam antemurale, ut in Ysaia XXVIo (v.1): Saluator ponetur in ea murus et antemurale. Et iterum in Numeris XXIVo (v.5-6): quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israel ut ualles nemorose ut orti irrigui, et cetera. In uallibus enim nemorosis sepe includuntur milites ut fortiorem inpetum ex inprouiso faciant contra hostes.

Sicut enim argumentationes quedam habent uim et uirtutem ex loco cui innituntur, ut argumenta localia que habent locum a genere uel a specie uel ab aliis, quedam argumentationes habent efficaciam ex sola dispositione et conplexione terminorum, non ex aliqua habitudine qui sit inter terminos suos, ita, in predicatione quedam partes predicationis habent efficaciam ex ipsa uirtute auctoritatis que inducitur, que per se sufficit ad probationem; alie autem partes predicationis uirtutem habent persuadendi ex eo quod una auctoritas uel una ratio coniungitur cum alia, quarum utraque esset infirma per se, coniuncte tamen ualent. Sicut ait poeta: et que non possunt singula, multa ualent (OVID. remedia am. 420: sed quae non possunt singula, multa iuvant).

Oportet igitur predicatorem discrete considerare ut si inducat aliquam debilem rationem ad persuadendum aliquid quod habeat unam uel duas alias rationes in adiutorium illius ut coniuncte sint fortes que per se erant debiles. Vt cum Dominus uellet excusare discipulos qui auellebant spicas in sabbato, infirma erat ratio quia famem habebant, et adduxit ualidiorem rationem quia ipse erat Deus sabbati, et ideo poterat eis dare licentiam uellicandi spicas in sabbato (Mt 12,1-4; Mc 2,23-28; Lc 6,1-5). Similiter, cum Iudei obicerent Domino quod ipse curaret in sabbato, ostendit rationem quod mulier illa quam curauit, alligata fuit a Sathana, et ideo necesse fuit et habuit ut solueretur in sabbato (Mt 12,9-14; Mc 3,1-6; Lc 6,611).
Et cum hec ratio non uideretur a Iudeis esse sufficiens, statim adiunxit aliam dicens: quis uestrum habens asinum uel bouem si ceciderit in puteum non continuo extrahat eum die sabbati (Lc 14,5). Ecce quomodo per unam rationem facta est alia fortior.

.2.4. De elocutione..

Iterum, ponit philosophus partem artis elocutionem, quam ipse uocat ornatum loquendi (i 1,9; h 1,3). Est enim eloquentia, id est ornatum eloquium, ualde necessaria predicationi. Sicut legitur in Actibus IIo (v.4): loquebantur uariis linguis apostoli prout Spiritus Sanctus dabat eloquium illis. Eloquium autem est ornate loqui.

Tamen uidetur contrarium quod legitur in Luca XIIo (v.11) et in Matheo Xo (v.19): nolite solliciti esse in illa hora quomodo aut quid loquamini; dabit enim uobis in illa hora quid loquamini, quasi non sit curandum de ornatu uerborum sed de ueritate sententie. Cum tamen dicant sancti quod inueniuntur flores philosophorum in ethnicis scripturis qui non inueniuntur in sacra pagina. Vnde, cum dicit Ieronimus, Ysaiam esse scriptum per cola et per comata (HIERON, praef in librum Is. = PL 28,825b). Sunt autem cola et comata quidam colores rethorici qui in rethorica dicuntur membrum et articulus.

Ad hoc notandum quod duo sunt genera ornatus in rethorica, scilicet ornatus sententiarum et ornatus sermonum. Quos ornatus, si quis nosse uoluerit, oportet quod habeat ad rethoricam recursum. Tamen hic notandum quod .non. omnes colores sententiarum bene admittit sacra pagina.
Sicut legitur in Prouerbiis (19,7-8): qui tantum uerba bene sectatur nichil capiet, qui autem possessor est mentis diligit animam suam. Tales sunt qui habent aures prurientes, aut quibus nichil placet nisi dulcem habeat sonum. Vnde Ieronimus (rectius AUG. conf. 10,33 = PL 32,800; CCL 27,182): quotiens me magis delectat id quod canitur quam id quod dicitur, id est quotiens me magis delectat sonus quam sententia, totiens me grauiter peccare confiteor. Sunt autem duo genera colorum rethoricorum in sermonibusprecipue reprobanda in predicatione, scilicet similiter cadens et similiter desinens.

Similiter cadens est quando similes casus sepe iterantur, ut homo est indigens uirtutis, habundans felicitatis; diligentia conparat diuitias, negligentia corrumpit animum, et tamen cum ita uiuat neminem preesse d.u.cit hominem.

Similiter desinens est color quando plures orationes habent similem terminationem, scilicet uel per consonantiam, uel ritmice, ut turpiter audes facere, nequiter studes dicere (h 4,28). Quamuis autem prior color aliquando recipiatur, posterior tamen color, scilicet similiter desinens, ridiculosus est in predicatione.

Verumtamen, sciendum est quod sacra pagina proprium et singularem modum loquendi habet, quem omnibus modis debet predicator, si potest, obseruare. Sicut legitur in Petri IIa, Io (v.21) ubi dicit glossa: non uoluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirante locuti sunt sancti homines: attendite prophetico sermoni, nam a Deo est; quod potest probari per hoc quod prophetia non est talibus uerbis et tali modo locutionis scripta quali loquuntur homines in locutione sua et quales seculares scripture sunt conposite. Et ideo non est secundum suam uel audientium uoluntatem, sed secundum uoluntatem Spiritus Sancti qui loquitur in illis (glossa apud Lyranum 6, f.224v).

Verumtamen, est aliquis ornatus qui est communis omni scripture, quem diuidunt philosophi in tres partes, scilicet in stilum grandiloquum, et mediocrem, et humilem (h 4,11). In quibus oportet quod predicator, sicut et alii, habeat uerba conuenientia materie de qua loquitur. Et dicitur grauis stilus, quasi grauis figura, quando agitur de rebus arduis uel de personis excellentibus; mediocris quando de mediis personis uel rebus agitur; et humilis figura est quando de humilibus personis uel rebus fit mentio. Vnde, uitium est uti uerbis magniloquis cum agitur de rebus minimis, et similiter uitium est uti uerbis attenuatis cum agitur de arduis personis uel rebus.

Vnde, cum apostolus loqueretur de sermone Dei, qui magna res est et ardua, grandiloquis uerbis usus est dicens ad Hebreos IVo capitulo (v.12): uiuus est sermoDei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem anime et spiritus. Similiter, cum ageret de temporalibus reprobandis, que modica sunt et humilia, uerbis conuenientibus usus est dicens ad Philippenses IIIo capitulo (v.8): omnia hec reputaui ut stercora ut Christum lucri facerem. Et hanc obseruantiam plene inuenies per totam sacram paginam.

.2.5. De pronuntiatione..

Ponit autem philosophus aliam partem artis: pronuntiationem. Que ualde necessaria est predicatori, sicut supradictum est. Est enim pronuntiatio uocis et uultus et gestus moderatio cum uenustate (h 1,3; i 1,9). Valde enim inhonestum est cum predicator inhoneste se habet in uoce uel in uultu uel in gestu suo. Vnde, etiam ualde reprobatus est princeps sacerdotum, Mathei XXVIo (v.62), quia surrexit de tribunali suo et furiosus ait ad Ihesum: nichil respondes ad ea que aduersum te testificantur. Et dicit ibi glossa: iratus quia non inuenit locum calumpnie; inhonesto gestu corporis ostendit turpitudinem mentis. Quia enim iudex fuit debuit sedere pacificus et cum tranquillitate iudicare uel interrogare.

Debet etiam predicator conformare uocem suam materie de qua loquitur. Vt si utitur comminationibus Dei uel detestatione rerum turpium, debet habere uocem grauiorem. Si autem agit de misericordia uel de hiis que pertinent ad misericordiam, debet uocem suam aliquantum attenuare. Si autem agit de rebus terribilibus debet habere uocem aliquantum tremulam et timenti similem.

Valde etiam est necessaria moderantia uultus et gestus, uidelicet ut non habeat oculos inflammatos et manus uagabundas admodum pugnantium uel gesticulantium. Sicut legitur in Ecclesiastico XIXo (v.27): risus dentium et amictus corporis et incessus pedum annuntiant de eo. Et in Ysaia IIIo capitulo (v.16): pro eo quod filie Syon ambulauerunt extento collo et nutibus oculorum ibant, et pedibus suis conposito gradu incedebant, et cetera. Et iterum Amos VIo (v.1): ue uobis qui opulenti estis in Syon ingredientes pompatice domum Israel.

Poeta etiam tales pronuntiationes derisit dicens: proicit ampullas et sesquipedalia uerba (HORAT. a.p. 97). Et iterum: parturiunt montes nascetur ridiculus mus. Et iterum: quid feret hic tanto dignum promissor hyatu? (HORAT. a.p. 139; 138: quid dignum tanto feret hic romissor hiatu?)
Et iterum in Ysaia XVIo (v.6): audiuimus superbiam Moab, superbus est ualde, maior est enim indignatio eius quam fortitudo eius. Valde etiam notandum est quod legitur de Dauid in libro Regum Io, XXIo capitulo (v.10-14), quod ipse coram rege Achis affectabat, id est gesticulationes quasdam faciebat, quibus simularet se esse stultum. Unde manifeste patet quod qui in predicatione tales gestus faciunt, stulti reputantur, et magis videntur esse histriones quam predicatores.

.3. De epilogo.

Vltimo ponit etiam philosophus in oratione sua epilogum, id est conclusionem (i 1,98; VICTORIN. explan in rhet 2,52, p.256; h 2,47) que ualde necessaria est predicatori. Nichil magis valet ad confirmationem memorie quam breviter repetere ea que dicta sunt in predicatione. Debet autem recapitulatio esse brevis ut non videatur tam recordatio quam quedam decisio.
Non enim debent omnia repeti que dicta sunt, sed precipua, scilicet illa que attendit predicator magis movisse corda auditorum, scilicet validiores et efficaciores rationes et magis districtas auctoritates. Potest enim predicator dupliciter terminare predicatonem suam, scilicet ut repetat validissimas rationes suas que premisit et inde concludat finem propositi sui, ut intelligant auditores bene et efficaciter probatum esse quod probare intendebat. Potest etiam alia de causa facere epilogum, scilicet ut melius inprimat memorie ea que predicta sunt.
Aliter enim recederent auditores vacui et inanes, nisi memoriter tenerent que audierunt. Verumtamen notandum est, sicut predictum est, quod omnis predicatio terminari debet et concludi in oratione, sicut etiam beatus Paulus omnes Epistolas suas in oratione conclusit, et nos in .oratione. presens opusculum concludamus.

COMMUNIORA GENERA LITTERARUM CHRISTIANAE LATINITATIS

Litterarum genera christianarum - carmina, epistulae, opera historica et huiusmodi - et traslaticia christiana - oratoria, anthologiae, et huiusmodi - centonis forma proponuntur, licet sint infecta, fontibus saepe carentia, perficiendaque. Necessitudines Exegesis et Scritpurae ad mentem d.v. Simonetti proponuntur et iuxta DPAC declarantur, doctrina functionali ut generalis ratio interpretandi universas christianas Litteras addita.


Adnotationes

(1) R. BARTHES, La retorica antica, Milano 1972.

(2) Hom. Attende tibi ipsi 18, 1 = Stig y Rudberg p. 23; A.Quacquarelli: Sull'omelia di S.Basilio 'Attende tibi ipsi' in: Basilio di Cesarea, la sua età, la sua opera e il basilianesimo in Sicilia, in Atti del congresso internazionale, Messina 3-6/XII/1979, Messina 1983, pp. 489-501.

(3) Doct. christ. 3, 27, 38 = CA 32, 100.

(4) F. Pomey, Candidatus rhetoricae, Romae 1710; D. De Colonia S.J., De arte rhetorica, Venetiis 1734; Gianang. da Cesena OFMCap., Compendio della retorica, Faenza 1741; I. Falconieri, Istituzioni oratorie, Neapoli 1842 (diffusissimum in Siciliae Regno); T. Bari, Rhetorica ecclesiastica, Neapoli 1691; R.M. Philamundo, Theo-rhetoricae idea ex Divinis Scripturis et politioris literaturae mystagogis deducta, 2 tomi, Neapoli 1700.

(5) A.Quacquarelli, Note retoriche sui Testimonia di Cipriano, Vet.Ch. 9(1971)181-89 = Retorica ed iconologia cit., pp. 1-79.

(6) In Primum Regum Exp. 5,84 = CCL 144,471; A. Basanti, Il I capitolo De arte grammatica et speciebus eius di Rabano Mauro 'De instr. cler. 3, 18', Schede medievali 4(1983)5-18.

(7) A.Quacquarelli, Dagli incisi al sermo commaticus, Bari 1956.

(8) Sed Ambrosius adhibet in Hex 3, 5,22 (BA 1,22: mare) et Exp.Ps. 118,11,24 (CSEL 62, 248-249: hostis domesticus); Augustinus in Sermonibus (gerundivo finali: Ser. 340. 2 = PL 38, 1486); Leo M. in ep. ad Flavianum (C.Silva Tarouca, Roma 1932, pp. 21-22) et Gregorius M. in Moralibus (Dagli incisi al sermo commaticus cit., pp. 24-32).

(9) A.Quacquarelli, Lavoro e ascesi nel monachesimo prebenedettino del IV e Vs, Bari 1982, 13-14.

(10) A. Ferrua, Epigrammata Damasiana, Roma 1942.

(11) Carm. 1, 2; 1, 3; 1, 4; 1, 5; 1, 6; 1, 7; 1, 8; 1, 9; 1, 10; 1, 11; 1, 13; 4, 2 = F. Leo MGH, Auct. Antiq., t. IV, pars 1.

(12) Po. Gauricus (a.1504) figuram habuit schema: De sculptura, Firenze 1504 = A. Chastel e R. Klein, Ginevra 1969, pp. 109-111.

(13) A. Ferrua, Le pitture nella nuova catacomba di via Latina, Città del Vaticano 1960.

(14) Ep. 14,7 Berlin 1925, Leyden 1959; v. 8/2, vers. it. M. Criscuolo, Napoli 1982.

(15) H.F. PLETT (curat.), Rhetorik, München 1977, p.136-8 (lingua francogallica).


Appunti: Nozione Canonica Dizionario Ecclesiastica Liturgica Lit. Diz.

Quaestiones