Index
A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


Fabula

Nell'esempio l'elemento simbolico si sovrappone alla realtÓ oggettiva, nella favola realtÓ e fantasia sono poste sul medesimo piano. Esseri razionali ed irrazionali illustrano con le loro azioni e le loro parole veritÓ morali o danno consigli di saggezza pratica. In tutte le letterature Ŕ presente per la sua caratteristica d'indurre alla riflessione mediante una piacevole lettura.
Molto fu utilizzata nel Medio Evo con inumerevoli rifacimenti di Fedro e di Esopo (mediazione dei scrittori della tarda romanitÓ). Giovanni da Capua, valendosi d'una versione ebraica, traduce la raccolta araba detta di Katilah e Dimnah, che si rifa a fonti indiane. Maria di Francia scrive versi in francese semplici e chiari (1170-1180) su raccolte d'ispirazione esopica.
Le letterature romanze e germaniche lo trattano ampiamente. Contemporaneamente si sviluppa in Francia, specie in Piccardia, un tipo di racconto la cui denominazione Ŕ legata alla favola soltanto per ragioni etimologiche: il fabliau, narrazione, racconto in rima, breve, arguto, talora osceno, destinato a divertire pi¨ che a edificare. Maggiore aderenza con la favola hanno i racconti epici di carattere germanico, in cui sono protagonisti animali, di tradizione orale, sconosciuti al mondo classico.

fatico: loquitur tantum ut loquatur, vel prolungetur sermo: Paratus, paratus, sum...

Figura - schema, lumen - est ratio dicendi, quae non est proxima sermoni communi. Figurae dictionis: elenchus

FIGURAE RHETORICAE

Antiqui rhetores sub voce figurae proposuerunt atque ordinaverunt remedia ad suavitatem et gratiam sermoni conferendam: vim rebus adiciunt et gratiam praestant (Quint. 9.1.2). Non una est autem tradita definitio huiusmodi figurarum et troporum, quae in summa ita ordinari ac definiri possunt:


De forma documentorum.

Ipsum corpus documenti, quo res, de qua agitur, continetur, atgue cui formulae litterariae et iuridicae inseruntur, textus solet appellari; pars vero exterior, id est initium et finis, dicitur protocollum, quod locutiones comprehendit, quibus documento vis authentica, quam dicunt, tribuitur.
Textus hasce partes complectitur, quae appellantur: a) exordium, b) notificatio seu promulgatio (haec est pars anterior textus); c) expositio seu narratio, d) dispositio (haec est pars media documenti); e) sanctio, f) corroboratio (haec est pars extrema documenti).

a) Exordium (dicitur etiam arenga, prooemium, prologus) definitur "quidam praeambulus nuntius, ordo et praeparamentum ad reliqua facienda" (Boncompagnus). Est ei proposita captatio benevolentiae, quam iam veteres oratores extulerunt; ctr. Cic. De inventione, I,25,20: 'Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem; quod eveniet, si eum benevolum, attentum, docilem fecerit'.
In documentis medii aevi (etiam a laicis conscriptis) exordium seu "arenga" continere solet sententiam, verba biblica, proverbium. In documentis vero pontificiis potius religiosum esse consuevit exordium: Apostolicae Sedis officium et prerogativae memoratur enuntianturve notiones generales iustitiae et caritatis, intersertis interdum locis biblicis vel memoriis rerum gestarum.
Est autem animadvertendum exordium non declarare causam specialem, in qua documentum innitatur, sed esse solum ornamentum praevium, cuius tota vis tantum moralis sit ac litteraria. Saepe idem fere est in documentis, quae eiuadem sunt generis. Poni vero consuevit in sollemnioribus documentis.

b) Notificationis (promulgationis) variae sunt formulae: aut obiectivae, veluti: "Notum sit omnibus"; "Noverint universi";"Cognoscat praesens aetas et futurum"; "Pateat omnibus", aut subiectivae et auctoris nomine prolatae, veluti: "Notum esse volumus"; 'anifestus sum ego'.
Notificatio exordio iungitur voculis "itaque, etenim, ideoque, quapropter" hisque similibus. Quodsi deest, ut haud raro contigit, hae voculae pro ea substituuntur et sic exordium cum media parte documenti copulatur.
c)-d) per expositionem seu narrationem atque per dispositionem factum enuntiatur, de quo fit documentum, atgue res decernitur et constituitur. Potest haec pars modo subiectivo proferri, cum auctor ipse loquitur, aut obiectivo, cum, tertia persona adhibita, de auctore vel negotium aliquod contrahentibus sermo instituitur.
e)-f) per sanctionem et corroborationem documentum concluditur; sanctione ei ratio legitima (iuridica) tribuitur eiusque observatio praecipitur; corroboratione annuntiatur vel imperatur exsecutio eorum, quae necessaria sunt, ut documentum legitime perficiatur.
Formulae sanctionis sunt aut derogantes (iuribus, legibus, privilegiis derogatur) aut praeceptivae iisque saepe poenae spirituales, si documentum quis non observat, edicuntur simulque (haud raro) praemia caelestia observantibus promittuntur. Corroboratione annuntiatur iussum datum esse documenti scribendi vel evulgandi. Ita 'harta firmatur'.

Protocollum: eo, ut dictum est, forma legitima (et indoles personalis) documento impertitur. Senso lato acceptum, comprehendit initium et et finem documenti, sensu vero arctiore solum initium; tunc finis documenti eschatocollum nuncupatur.
Sensu lato acceptum protocollum complectitur: a) invocationem divinam, b) titulum, c) subscriptionem, d) diem, mensem, annum, e) appretiationem. (sensu arctiore acceptum a) et b) protocollum efficiunt, c) d) e) eschatocollum).

a) Origo invocationis divinae est antiquissima; cir. S. Paul. Col.3,17: "Omne quodcumque facitis, in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi'. Quod praeceptum a Ioanne Chrysostomo etiam ad epistulas est translatum: "Et ideo nos quoque in epistolis nomen Dominipraeposuimus. Ubi fuerit nomen Domini, omnia sunt fausta et facilia, nam, si consulum nomina efficiunt, ut firma sint decreta, multo magis nomen Domini'(Hom. 9 in epist. Pauli ad Col., 3). Haec invocatio duplici modo fieri consuevit: aut 'symbolo' i.e. monogrammate Christi) aut verbis. 'Symbolum plerumque est vel litterae J vel C (i.e. Iesus, Christus) vel crux. In documentis pontificiis eiusmodi signum saeculis IX, X, saepius XI occurrit. Gregorius VII hunc usum abolevit. Invocatio, quae fit ope verborum, in documentis pontificiis, ut videtar, non invenitur, sed in documentis regiis et privatis frequentatur.

b) Titulus seu salutatio ita a Conrado de Mure in libro artis dictami nis describitur: 't in hoc nomine 'salutatio' tria notantur: persona salutans, persona salutata, et modus salutandi'. Quae quidem salutatio in initio et fine documenti invenitur. In "Libro diurno" Romanorum Pontificum salutatio initialis dicitur superscriptio, ea, quae in fine ponitur' subscriptio.
Haec est formula salutis dandae antiquissima: "salutem", cui verbo media aetate alia verba adiunguntur, veluti "in domino", "et intimae dilectionis affectum", 'mnemque prosperitatem'. In documentis pontificiis paulatim haec salutis ratio communis evasit: salutem et apostolicam benedictionem (coepta est adhiberi saeculo VI, post saeculum XI communis evasit).

In privilegiis verba ponuntur 'ad perpetuam (aeternam) rei memoriam'; quibus verbis, in initio collocatis, ostenditur 'quod eccllesiastica concessio perpetua esse debet' (Guido Fava). Post saeculum XY ea etiam in Brevibus invenitur, quibus decreta generalia et constitutiones continentur.

c) Subscriptio in veteribus documentis pontificiis eif1cjtur formula, qua fausta omina et benedictio proferuntur. S. Gregorius Magnus usus est sententia: 'Deus te incolumem custodiat'. Post inducta privilegia normae minutiores de subscriptione statuuntur. Ab aetate Paschalis ´I ipse Summus Pontifex subscribit plerumque verbis: 'Ego N. catholicae ecclesiae episcopus (eps) scripsi (ss)'.

Media aetate subscriptio Papae inter rotam9 qaae dicitur, et verba appretiationis (e) invenitur. Appretiatio plerumque verbis "Bene valete", quae saepe ad signum rediguntur, vel "amen, amen, amen" efficitur. Est autem rota figura duobus orbibus constans, quorum minor cruce intersecatur; cuius crucis in quattuor areis (quae crucis lineis efficinntur) verba inscripta sunt: veluti: "Iesus Christus, Petrus Paulus", vel "Pax omnibus Christi fidelibus", vem "Miserationes tuae, Domine, super omnia opera tua" (apud Gregorium VII). Verumtamen a tempore Urbani II constans evasit huiusmodi inscriptio, quae eadem est quae in sigillo plumbeo invenitur, scilicet: "SCS (anctus) Petrus, SCS Paulus" et nomen Papae, addito numero ordinali (ex.gr. Alexander III). Inter duos orbes legitur sententia insignis Summi Pontificis (vulgo "motto"), veluti "verbo domini caeli firmati sunt" (Paschalis II). Cui sententiae ab ipso Pontifice parva crux praeponebatur.

d) Dies, mensis, annus: de ratione ea significandi iam supra quaedam sunt dicta. Satis est scire solum sub finem saeculi X (Ioanne XIII Summo Pontifice, 968-970) usum "christianum", ex quo tempus a nativitate Christi computatur, invaluisse.
Media aetate, propter cultum Beatae Mariae Virginis, etiam "annus incarnationis", quatenus annus a die 25 Martii, quo Annuntiatio B. Mariae Virginis olim celebrabatur (;lUnC dicitur Annuntiatio Domini), initium sumit, plurimum frequentabatur. Tamen haud raro verba "anno dominicae incarnationis" tantum quaedam formula sunt, qua dies, mensis, annus ad tempus "christianum" referuntur.

Franchezza (Licentia):

Frequentatio (accumulazione):


HOME PAGE


Scrivi


LAROSA
Home Page