Index
A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


NARRATIO - diegesis - expositio eventuum in ecunda parte orationis iudiciarii, post exordium.

Nell'accezione comune la narratio indica l'esposizione di un'impresa o l'atto stesso di narrarla; invece nell'accezione retorica comporta tre generi:

I cristiani usano il termine come genere letterario della historia, compreso nella pars in negotiis posita: per loro il contenuto della narratio la storia sacra, la historia salutis, che si estende dalla creazione fino ai tempi presenti della chiesa (cf Ag., De catechiz. rudibus 3,5; 6,10).

Narrativa

Nel genere letterario della n. rientrano il racconto, la novella, il romanzo. N. anche la parte di un atto processuale in cui sono esposte le questioni di cui si contende.

Neologismo - aspetto linguistico che evidenzia l'uso di parole nuove non usate, o non attestate, prima: TERT., pall.: I: temporalitas, circummeare, ultimare. II: subdivam, versi. formis, temporatim, obumare. III: iuridicina, lanositas, profanitas, vestificina, praestructim, passivitus, nivescere, vertiginare. IV: denotatus, episcynium, foratus, frictrix, histriculus, mutatus, passivitas, Subuero (i. e. Domitianus), caenulentus, disculptus, evigoratus, exodoratus, mulleolus, silvicolis, sublimus, flabellare, obmussitare, subtinnire. V: eaptatela, catharticum, causer, exanguis, nudipes, vincipes, solutim, circumfulcire, exsuppurare. VI: accendo, enodator. informator, stellaris.

a) De numeris solutae orationis

In perpolito genere dicendi scribendique numerus (rhythmus) praecipuum obtinet locum. Numerosae huiusmodi orationis auctor fuisse perhibetur Thrasymachus Calchedonius (qui vixit saeculo IV a.C.n.), artifex vero summus et magister Isocrates.

Ex eo quod longis syllabis breves interseruntur, oritur proprietas linguae Latinae, quam vix percipimus hodie; veteres autem hac de re acre faciebant iudicium: 'longitudinum et brevitatum in sonis ... iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit' (Cic. Or. 173); 'ipsae aures vel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionem' (ibid., 177).

Haec lex naturalis facta est lex orationis, id est, dum lingua Latina florebat, usus longitudinum et brevitatum ad ipsam sermonis rationem pertinebat; cfr. Quint. IX, 4,51: 'neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus et longis, ex quibus pedes fiunt'. Narrat Cicero omnes audientes conclamasse et explosisse oratorem, qui in mensura unius syllabae erravisset (De or. 3,196: 'At in iis si paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant').

Cum igitur in ipso sermone Latino quidam numerus insit ('in oratione numerum quendam non est difficile dignoscere', Cic. Or. 55), hic eiusdem est naturac ac numerus poeticus, quamvis affirmandum sit solutam orationem 'remissius numerosam esse oportere' (id. De Or. 3,184); id est soluta oratio numerosa medium quasi locum obtinet inter vulgArem loquendi consuetudinem et poesim: 'nec numerosa esse ut poema, neque extra numerum ut sermo vulgi esse debet oratio' (id. Or. 195).

Numerus, sive in poesi sive in prosa oratione, efficitur pede ut primaria ratione; quaciritur ergo, 'qui maxime cadant in orationem aptam numeri' (id. Or. 57,191); cfr. Quint. 9,4,87). Sermonem latinum magnam partem ex iambis constare Cicero affirmat (Or. 56,189); quod satietatem parere videtur (etiam dactyli frequentantur). Hac de causa in oratione arte composita variandi sunt pedes, maxime certis ac definitis locis, ubi alii pedes adhibeantur oportet: 'in varia et perpetua oratione sunt inter se miscendi et temperandi' ibid. 197).

Cavendum ergo, ne semper idem numerus inducatur atque etiam ne in versuum modum oratio profluat, quod est vitiosum: 'illud est vel maximum quod versus in oratione si efficiatur ... vitium est' id. De Or. 3, 44,175); 'multum interest, utrum numerosa sit, id est similis numerum, an plane e numeris constet oratio; alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipate et inculta et fluens est oratio' (id. Or. 220). Hac de cause pedes in carmine plurimum usitati, ut iambi et dactyl), potius vitantur, inducuntur vero libenter pedes paeonici, a poesi fere alieni. Quamvis in 'omni corpore totoque tractu' (Quint. 9,4,61) orationis numeri quidam deprehendantur, tamen maximam vim in fine enuntiatorum eorumque partium solent obtinere: 'clausulas diligentius ... servandas esse arbitror quam superiora ..., nam in oratione pauci prima cernunt, posteriora plerique' (id. Or. 192); 'haec est sedes orationis, hoc auditor exapectat, hic laus omnis declamantium' (scil. in fine; Quint. 9,4,62).

Hoc interest inter numerosam orationem Graecam et Latinam, quod in illa (maxime apud Isocratem ac Demosthenen) numeri in totem periodum illigantur, in hac tantum in extremis colis seu commatis et enuntiatis inveniuntur, quam ob rem c usulae appellantur. De his iterum audi Ciceronem: 'hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede extremo; adiungo, quod minimum sit, proximum superiorem, saepe etiam tertium' (Or. 216). Huius artis magister summus est Cicero, tamen etiam auctores, qui ante et post eum fuerunt, eadem commendantur (non autem Caesar, Sallustius, Tacitus). A praestantibus ('classicis') Latinitatis scriptoribus temporis sylla-barum ('quantitas' saepe vocitatur), ad numeros quod attinet, ducitur ratio, tamen a saeculo IV usque ad Vl p.C.n. et mensurae et ictus (i.e. accenctus) leges observari consueverunt, postea solius accentus (ut in multis Ecclesiae litterarum monumentis).

Collocatio verborum in extremis enuntiatis haud raro e numerorum necessitate pendere videtur; cir. 'esse videatur' (quae clausula, ex paeane primo ot trochaeo constans, ter et octogies in Ciceronis orationibus invenitur).

Notatio (etopea):

- Nuntius - Esse potest varii generis: e.c. gratulatorius, qui textus fere semper brevissimus est; telegraphicus, qui per telegraphium mittitur; 'Urbi et Orbi': Giornata Mondiale dell'Emigrazione, Giornata Mondiale della Vita Consacrata, Messaggi per la Quaresima, Giornata Mondiale delle Comunicazioni Sociali, Giornata Mondiale della Gioventu, Giornata Missionaria Mondiale, Giornata Mondiale per le Vocazioni. Nuntius gratulatorius - textus brevissimus brevissimus gratulationis; nuntius telegraphicus, qui per telegraphium mittitur.


HOME PAGE


Scrivi


LAROSA
Home Page