14 maggio 1349  - De Auxiliano

(Domenico Arnoldi, Libro delle investiture del vescovo G. Fieschi di Vercelli 1349 – 1350, Torino, 1934)

 

 

Eodem die et loco, presentibus testibussuprascriptis  [...in casto Bugelle, presentibus testibus domino Nicolao de Pigazano vicario suprascripti domini electi et Uberto de fabiano castelli Montiscaprelli].

Item investivit Petrum Luerum de Auxiliano, suo nomine et procuratorio nomine Guarneri et Guillielmi de Lueris de dicto loco, ut constat de dicto procuratorio per  cartam factam per Francescum de Beruciis notarium, hoc anno et indicione, die IIII mensis maii, de toto illo feudo quod tenent rationabiliter ab eodem domino electo et ecclesia Vercellensi. Eo quidem modo investivit et cetera ut supra in forma. Hac autem investitura recepta suprascriptus Petrus, suo nomine et procuratorio nomine quibus supra et in eorum animas, iuravit ad sancta Dei evangelia fidelitatem eidem domino elcto tactis sacris scripturis, prout in nova et veteri fidelitatis forma sibi per seriem declarata plenius continetur. Et consignavit ibidem et incontinenti se tenere in feudum a dicto domino electo et ecclesia Vercellensi infrascripta, videlicet:

Inprimis in loco et territorio Auxiliani ubi dicitur ad sanctum Petrum modios II terre plantati vel circa, cui coherent Celorie et fossatum Vexinatorum, de qua pecia terre domini de Sancto Georgio tenent medietatem.

Item ibi prope modium I terre culte, cui coherent Voti et via et predictum fossatum.

Item ubi dicitur in Gazolio modios II terre culte vel circa, quibus coherent Culeti et via.

Item ubi dicitur ad Dossum de Rovere modios V terre culte vel circa, quibus coherent Culeti et via quam suprascripti de Sancto Georgio tenent.

Item ubi dicitur ad Senterios modium I terre culte vel circa, coheret via et illi de Castello.

Item ubi dicitur in Ferrarolia modium I et medium terre culte, cui coherent Coste de Auxiliano et condam Iohannes de Campo.

Item ubi dicitur in Carrazana in dicto territorio modios II medium prati, quibus coheret circumquaque comune Auxiliani. Quam tenent suprascripti domini de Sancto Georgio per medietatem.

Item in medio Camporum suprascripti Petri modium I terre culte, cui coherent circumquaque illi de Luero pro alia terra que non est feudalis.

Item super aquam Baone modios II terre culte, quibus coherent dicta aqua et via et domini de Advocatis de Colobiano.

Item ad Crosam modios VIII terre culte, quibus coheret via et Turrinus de Turrinis.

Item ibi prope modios VIII terre culte, quibus coheret predictus Turrinus et via.

Item modios VIIII terre culte in dicto loco, quibus coherent domini de Colobiano et via et dominus episcopus.

Item supra viam de pratis modios VIIII terre culte, quibus coheret dicta via, Girardus Cazulus et condam Philippus de Campo.

Item ad Guardam modios XVI terre culte vel circa, coheret via comunis et Lueri, quam tenent suprascripti domini de Sancto Georgio.

Item ubi dicitur ad Paylam modium I prati, cui coheret Payla et via et Lueri. Quam tenent suprascripti de Sancto Georgio.

Item ubi dicitur ad Paglarium modios II terre culte, quibus coherent illi de castello et dominus episcopus Vercellensis.

Item ad Guardam modios VIII prati, quibus coheret aqua Baone et via et illi de Ulmo.

Item in Seugia modios III terre culte, quibus coheret via et illi de Ulmo.

Item ibi prope in Seugia modios VIII terre culte, quibus coherent illi de Ulmo et via et Marchus de Milana.

Item ibi prope modios II terre culte, quibus coherent illi de Milana, Advocati de Sancto Georgio et ecclesia Auxiliani.

Item ibi prope modios X terre culte ubi dicitur ad Crestam, quibus coheret dicta Cresta et illi de Bonino.

Item ab alia parte Creste modios VIII terre culte, quibus coherente illi de Castello, Ardicio de la Pollastra et ecclesia Auxiliani.

Item ibi prope modios II terre culte, quibus coherent Coste et dicta Cresta et Ardicio de la Pollastra.

Item ad Bosam modios V terre culte, quibus coherente Culeti et Lueri et dominus archidiaconus Vercellensis.

Item ibi prope modios X buschi, quibus coheret via et Advocati de Sancto Georgio.

Item ibi prope modios VI zerbii, quibus coheret via et dicta ecclesia.

Item ad Fornacem modios III et medium terre culte, quibus coheret via et Calin et Vanifore de Auxiliano.

Iitem totum sedimen in quo morantur in villa, coheret Iacobus de Rocho et illi de Ulmo et via.

Item ad Sanctum Petrum modios III plantati, quibus coheret Ardicio de la Pollastra et Boti, de qua dant fictum ecclesie sancti Mauritii de Auxiliano, staria III sicale.

Item ad stratam Constanzane modios VI terre culte, coheret via et strata et illi de Castello.

Item in castro Auxiliani sedimen I cum domo et hedificiis, cui coherent illi de Bonino et via.

Item ad dictam stratam Constanzane modios V terre culte, cui cohret dicta strata Constanzane, dominus episcopus et dominus Ubertus de Nibiono.

Item ad Guardam modios VI terre culte, quibus coherent domini de Collobiano et illi de Bonino

Item totum clausum Sancti Petri, cui coherent illi de castello et Lueri de qua dant fictum ecclesie Sancti Petri de Auxiliano starios II sicale ad mensuram Vercellarum

Item ad Molinacium modios III terre culte, quibus coherent illi de Bonino et Cavazie.

Item inter duas vias peciam I terre culte, cui coheret via et dominus episcopus Vercellensis.

Item ad Sanctum Petrum modios II terre culte, quibus coheret via et Boti et dictus Petrus Luerus.