Salve atque vale, viator

 

Annotationes minimae

De Speciminibus Latinitatis

Haec pauca mihi videtur verbis, quae concinne Vidus Angelinus vir doctus exaravit in praeterito numero mens. Iun. an. MCMLXXXXIX (pp. 101-110) commentarii, qui Latinitas inscribitur, addere. Professor ille nos certiores de Tabula Rotunda quadam, in qua nonnulli homines et mulieres de viva Latinitate docenda locuti sunt. Dissensiones inter sapientes illos, ut nobis satis constat, permultae fuerunt, maxime quod attinet ad -ut ita dicam- statutum Latinitatis apud societatem nostram. Quam vero enthusiasmòs, ut Platonis verbo utamur, ad discendum magis magisque deficit, et maxime ad litteras Latinas discendas, quas, eheu, iuvenes neglegunt, sicut studium quam maxime inutile et laboriosum. Summa laus Vido Angelino tribuenda est, qui toto corde pro linguae Latinae cottidiano usu accuratissimis exemplis dixit, quamquam detractores quidam eum singillatim monuerunt de finibus ad quos ducendi sunt discipuli, quibus magistri, qui apud Lyceum vel apud Magistralem scholam, quae exstat, docent, audiendi sunt. Nihilominus, ut patet, cum pueri methodo tralaticia utantur, minime discunt et facillimum tantum pensum assequuntur, si forte lexicon consulunt.

Nova via investiganda est.

Rete illud telematicum, quod vulgo dicitur Internet, auxilium fert. Cum commercio epistularum electronico utamur, efficere ut pueri Latine scribant et loquantur quam maxime naturaliter possumus.

Res de quibus mihi nunc disputandum est, ideo maximi momenti sunt. De condicionibus, in quibus studia humanitatis versentur, et maxime de methodo Latine docendi, enim, agitur. De qua re a Nicolao Flocchini nuperimme imbuti sumus: professor ille volumen exaravit, quod inscribitur Insegnare Latino (Latine docere) et in quo sententias quae maxima laude afficiuntur dignas invenire possumus. Liber in tres partes est omnis divisus: quarum una Flocchini docendi methodos, quibus iuventus erudita est a Medio Aevo usque ad tempora hodierna, memorat; altera, vero, de humanitate quadam (quod Graeci paideian appellant, sicut W. Jaeger singillatim nos docuit in voluminibus, quae deesse non possunt in qualibet bibliotheca), quae discipulis consequenda est, disceptat; tertia linguae Latinae (necnon litterrarum Latinarum) artis didacticae historiam praebet. Hodiernis temporibus, ut nos auctor explanat, tres sunt viae, per quas magistri suam disciplinam agunt: prima vero quae tralaticia dici potest; altera quae methodus naturalis appellatur; tertia quae attinet ad modernam glottologiam. Rebus sic stantibus, apud scholam Bononiensem permagni putatur ars didactica quae brevis dicitur. Professores, qui eam sequuntur, curant ut iuvenibus pervagandum non sit inter permultas grammaticales leges, quae saepe optimorum auctorum aetatis, quae classica dicitur, consuetudinem excedunt. Idem Nicolaus Flocchini edidit grammaticam ad usum discipulorum Lycealium, quae hac methodo utitur. Quod attinet ad methodum naturalem auctor ipse in variis elementis discrepat. Maxime propterea quod ad vivam Latinitatem utendam id obstat, quod lingua Latina mortua est et vera colloquia, quibus discipuli usum vocabulorum acquirunt, esse nullo modo inter aequales possunt.

Tamen mihi haec nova via investiganda est: status Latinitatis, in qua studia humanitatis sunt in scholis Italis, nos cogit ad agendum quam primum. Incipienti anno vero mihi optimum videtur grammaticam Latinam, apud Lyceum quod ad scientiales -ut verbis Boethii utar- artes attinet et in quo Litteras Latinas et Italas doceo, mutare. Liber, de quo nunc disputandum mihi est, Lingua Latina per se illustrata inscribitur et quattuor voluminibus constat. Quem scripsit Oerberg, vir doctissimus, qui in terra Dana difficilem sed mirabilem docendi artem exercet. Opus hoc novam methodum in Lingua Latina docenda praebet.

His libris enim discipuli, a quibus nunc imparem saepe eorum viribus laborem petimus, Latinum sermonem discunt, sicut lingua moderna, ut ita dicamus, esset. Quod nobis maximi momenti videtur. O tempora o mores! enim, ut Ciceronis verbis utar: sed non est in votis meis laudatores temporis acti esse. Ad futura eundum est. Oerberg grammaticam et syntaxin Latinam explanat non quasi ordine geometrico demonstratam, sed vero iuxta sua principia. Discipuli enim pedetemptim ad intima humanitatis studiorum secreta feruntur et maxime ad monumenta litterarum non tantum classicarum sed etiam Medii Aevi et aetatis qua doctrinae studium atque humanitatis revocatum est. Lingua Latina per se illustrata, praeter quattuor volumina de quibus vero supra dixi, praebet Indices et Manuale ad usum professorum. Liber primus in duas partes dividitur: Familia Romana et Roma aeterna.

Cum in parte prima, quae vero pp. CCCXXVIII et XXXV capitibus constat, discipuli de vita Romanorum multa iocose consequi possunt, tum, in secunda, quae pp. CDXXIII et XXXI capitibus constat, pueri Quiritium historiae maximis momentis, insignibus auctorum scriptis delectis, erudiuntur.

Familia Romana in prima discipulorum classe utiliter legi potest, Roma aeterna in secunda.

In libro tertio, qui Latine disco inscribitur et quem maxime curaverunt Aloisius Miraglia et Thomas Franciscus Borri viri doctissimi, latius de Latina grammatica et syntaxi dicitur. Viginti quattuor Colloquia personarum legenda sunt, ut verbis Oerbergi utamur, "post singula capitula eius libri cui titulus est Familia Romana.....Discipulus qui hunc ordinem sequetur in legendo nullas declinationes sibi ignotas inveniet nec ulla vocabula nova praeter pauca quae illustrantur in marginibus paginarum aut per se intelleguntur. Itaque his amicorum Romanorum colloquiis legendis discipulus studiosus res grammaticas necessarias et vocabula Latina frequentissima, quae in ipsis capitulis iam cognovit, etiam certius discet ac memoria retinebit".

In quarto vero fasciculo T. Maccii Plauti Amphitryo comoedia ad usum discipulorum edidit Hans H. Oerberg, aliquot versibus omissis.

Mihi certiores quoque faciendi estis, benevolentissimi lectores, de mirabili libello, qui maxima laude dignus videtur et ad vivam Latinitatem consequendam aptissimus: Cletus Pavanetto reverendissimus pater anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo Elementa linguae et grammaticae Latinae quartum edidit. In hoc volumine tota morphologia Latino sermone tractatur: discipuli coguntur, quod perutile videtur, ad Latine cogitandum, non solum ut lectiones studeant, sed etiam ut cottidie loquantur.

© Stefano Rocca - 2002 omnia iura reservantur

Stefano Rocca

 

ad paginam domesticam reverte