Nullo modo accidere
potest, quod pueri, inceptis biennio studiis secundum methodum tralaticiam,
se triennio dent, duce magistro, ad methodum Ørbergianam. Nihil inutilius,
nihil imbecillius! Agitur enim de quaestione revolutionis cuiusdam,
quae iure Copernicana dicta est, in qua res grammaticales non a priori
illustrandae sunt, sicut apud grammaticas normativas, sed, ut philosophice
loquar, a posteriori. Scilicet postquam regulam quandam discipulus invenerit
in textis, in quibus legit ipse fabulam scriptione continua exaratam
et in qua de rebus cotidianis agatur. Tria capita, qua mea prudentia
est, maximi momenti putanda videntur. Primum, ex nobis ipsis quaerendum
est quae pars morphologiae necnon syntaxeos et quot annis evolvenda
sit (quaestio enim maxime attinet ad praelectiones, modo Parisiensi
adhibito, adipiscendas: quid discipulis ante omnia sciendum sit). Deinde,
quo modo nos, iuxta methodum naturam, facere possimus ut discipuli vocabula
singillatim discant et Lexicon consulendum vitent. Postremo quae pensa
idest qui auctores nobis eligendi sint in pensis scholasticis. In arte
grammatica vero, maxime in methodo natura, res non tam bene se gerunt
plurimas ob causas, sed fortasse id primum locum obtinet, quod accidit
ut discipuli putent declinationes atque coniugationes atque cetera sibi
diligentissime discendas non esse. Rebus sic stantibus, dico semper
grammaticam Latinam discipulis meis discendam esse sicut "Ave Maria",
idest, strictissimo sensu, memoria.