Salve atque vale, viator

De optimo discendi genere

Proximo anno vero nobis optimum videtur mutare grammaticam Latinam. Liber, de quo nunc disputandum nobis est, Lingua Latina per se illustrata inscribitur et quattuor voluminibus constat. Quem scripsit Ørberg, vir doctissimus, qui in terra Dana difficilem sed mirabilem docendi artem exercet. Opus hoc novam methodum in Lingua Latina docenda praebet.

His libris enim discipuli, a quibus nunc imparem saepe eorum viribus laborem petimus, Latinum sermonem discunt, sicut lingua moderna, ut ita dicamus, esset. Quod nobis maximi momenti videtur. O tempora o mores! enim, ut Ciceronis verbis utamur: sed non est in votis nostris laudatores temporis acti esse. Ad futura eundum est. Ørberg grammaticam et syntaxin Latinam explanat non quasi ordine geometrico demonstratam, sed vero iuxta sua principia. Discipuli enim pedetemptim ad intima humanitatis studiorum secreta feruntur et maxime ad monumenta litterarum non tantum classicarum sed etiam Medii Aevi et aetatis qua doctrinae studium atque humanitatis revocatum est. Cum pueri methodo tralaticia utantur, minime discunt et facillimum tantum pensum assequuntur, si forte lexicon consulunt.

Nova via investiganda est.

Rete illud telematicum, quod vulgo dicitur Internet, auxilium fert. Cum commercio epistularum electronico utamur, efficere ut pueri Latine scribant et loquantur quam maxime naturaliter possumus.

Lingua Latina per se illustrata, praeter quattuor volumina de quibus vero supra diximus, praebet Indices et Manuale ad usum professorum.

Liber primus in duas partes dividitur: Familia Romana et Roma aeterna.

Cum in parte prima, quae vero pp. CCCXXVIII et XXXV capitibus constat, discipuli de vita Romanorum multa iocose consequi possunt, tum, in secunda, quae pp. CDXXIII et XXXI capitibus constat, pueri Quiritium historiae maximis momentis, insignibus auctorum scriptis delectis, erudiuntur.

Familia Romana in prima discipulorum classe utiliter legi potest, Roma aeterna in secunda.

In libro tertio, quem maxime curaverunt Aloisius Miraglia et Thomas Franciscus Borri viri doctissimi, latius de Latina grammatica et syntaxi dicitur. Viginti quattuor Colloquia personarum legenda sunt, ut verbis Ørbergi utamur, "post singula capitula eius libri cui titulus est Familia Romana.....Discipulus qui hunc ordinem sequetur in legendo nullas declinationes sibi ignotas inveniet nec ulla vocabula nova praeter pauca quae illustrantur in marginibus paginarum aut per se intelleguntur. Itaque his amicorum Romanorum colloquiis legendis discipulus studiosus res grammaticas necessarias et vocabula Latina frequentissima, quae in ipsis capitulis iam cognovit, etiam certius discet ac memoria retinebit".

In quarto vero fasciculo T. Maccii Plauti Amphitryo comoedia ad usum discipulorum edidit Hans H. Ørberg, aliquot versibus omissis. Amphitryo comoedia aptissima videtur discipulis secundae classis.

© Stefano Rocca - 2002 omnia iura reservantur

 

(curavit Stephanus Rocca)

 

Confer, quaeso, hanc alteram paginam telarem

Ad paginam domesticam reverte