La struttura retorica del ritratto di Catilina

(De coniuratione Catilinae  V, 1-8)

La retorica del ritratto

Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.

Huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit.  Corpus patiens inediae algoris vigiliae, supra quam quoiquam credibile est.

Animus audax subdolus varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat.

Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.

Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi.

Incitabant praeterea conrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

 

LEGENDA:   in azzurro : scansione tematica del testo
                     in giallo : asindeto
                     in rosa : asindeti trimembri
                     in verde : chiasmo

Home page