Lege, viator spectatissime! Deinde quae sit tibi opinio de rebus quas hic invenisti ut aperias obsecro!

e-mail: sterocc@ tin.it

 

Pagina domestica mea, in quam incumbere, sicut vobis satis constat, non potui his mensibus, nunc tandem renovatur.

Non tantum, ut patet, in specie huius situs, quae paene idem sibi ipsi semper manet, sed potius in generali eius ratione. In methodum Ørbergianam adipiscendam plurimae difficultates redundant, e quibus maioris momenti haec videntur:

  1. status hodiernus in quo lingua Latina (pessime) versatur

  2. impedimenta nonnulla quae ad curriculum studiorum pertinent apud nos Italos

  3. Professores Universitatum Studiorum qui in methodum nostram increpare pergunt.

Manent, nihilominus, qua mea prudentia est, rationes optimae, ut ita dicam, quibus hanc methdum adipiscamur. Minime spernenda sunt enim quae summatim iam scripseram.

Decem annis abhinc, multas post investigationes, enim libros quos Hans H. Ørberg exaravit et qui Aloysius Miraglia ille, apud Academiam Vivarium Novum, curavit ut in Italia ederentur tandem inveni. In manibus meis volumina illa quae inscribuntur Lingua Latina per se illustrata fuerunt et omnia maxima diligentia evolvi. Methodum naturam illam quae dicitur ad linguam Latinam docendam intimo pectore quam citissime sensi et me his libris cum discipulis meis fruiturum esse pedetemptim statui.

Primum biennio, quod ad scientiales artes attinet, ut verbis Severini Boethii utar, abusus sum, deinde triennio. Octo annis abhinc, deinde, oportuit me sodalitatem interretialem, cui titulum dederam LatinitasViva, condere. Quod feci, ut ita dicam, spe contra spem, sed omnia prospere evenerant et sodalitas semper augescit. Disputamus, enim, de methodo natura illa, quam inter plurimas difficultates (nolo enim praetermittere), nos omnes ut in Italia vulgetur cogimur.

Quae sunt, quaeso, difficultates istae, de quibus singultim loqueris? Id primum locum obtinet, quod methodus tralaticia, quae adhuc apud ludos et universitates permagni putetur, nullo modo cum illa Ørbergiana simul esse potest. Nos enim linguam Latinam didicimus, cum discipuli essemus, secundum systema normativum, ordine vere geometrico demonstratum, cuius finis erat rationalis expositio, quae dici potest, rerum grammaticalium. Quae autem non ad abstractiones glottologicas attinent, sed ad circuitus verborum, in quibus stat natura cuiusdam linguae. Nos in studia humanitatis plurimos annos incubuimus, sed discipuli, qui nobis imbuendi sunt, se ad Latinitatem praebere possunt quinque tantum annos. Rebus sic stantibus id nullo modo accidere potest, quod pueri, inceptis biennio studiis secundum methodum tralaticiam, se triennio dent, duce magistro, ad methodum Ørbergianam. Nihil inutilius, qua mea prudentia est, nihil imbecillius! Agitur enim de quaestione revolutionis cuiusdam, quae iure Copernicana dicta est, in qua res grammaticales non a priori illustrandae sunt, sicut apud grammaticas normativas, sed, ut philosophice loquar, a posteriori. Scilicet postquam regulam quandam discipulus invenerit in textis, in quibus legit ipse fabulam scriptione continua exaratam et in qua de rebus cotidianis agatur.

Incepta duo, tamen, mihi cordi nunc sunt, ex quibus plurima bona spero evasura esse.

In primis blogum quoddam redigo, quod invenire potestis ad hanc inscriptionem cursualem, in quo cotidie (vel fere cotidie) de rebus hodiernis vobiscum, ut spero, disputabo.

Deinde forum interretiale, cui nomen est LatinitasViva, condo necnon moderor. Quo in foro in animo habeo omnes quibus haec cordi sunt, fore ut disputare possint celerius atque immediatius quam ut patere videatur e sodalitate interretiali cui idem nomen est (hic situs interretialis igitur speculum se praebet sodalitatis quae appellatur LatinitasViva, cuius sum ipse moderator. Ad usum professorum inscriptiones cursuales quae ad Latinitatem adipiscendam mihi maximi momenti videntur hic colligo. Addo (et addam) pauca alia quae vobis quoque cordi esse possunt.

Ad LatinitatemVivam subscribendam epistulam vacuam mitte ad hanc inscriptionem.

Ad sodalitatem relinquendam autem ad hanc inscriptionem cursualem mitte.) et quae sempre munere suo fungitur.



Curate ut pancratice valeatis omnes!

© Stefano Rocca - 2008 omnia iura reservantur

e-mail: sterocc@ tin.it