Santuario-Basilica Madonna dei Miracoli


Vai ai contenuti

Menu principale:


Canti latino

Canti religiosi

APPENDICE


CANTI IN LATINO


KYRIE

Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, elelison. Christe, eleison.
Kyrie eleison. Kyrie, eleison.


GLORIA IN EXCELSIS DEO

Glòria in excèlsis Deo.
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudàmus te.
Benedicimus te.
Adoràmus te.
Glorificàmus te.
Gràtias agimus tibi propter magnam glòriam tua.
Dòmine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnìpotens.
Dòmine Fili unigènite Iesu Christe.
Dòmine Deus, Agnus Dei, Fìlius Patris.
Qui tollis peccàta mundi, miserère nobis.
Qui tollis peccàta mundi, sùscipe deprecatiònem nostra.
Qui sedes ad dèxteram Patris, miserère nobis.
Quòniam tu solus Sanctus.
Tu solus Dòminus.
Tu solus Altìssimus, Iesu Christe.
Cum sancto Spìritu: in glòria Dei Patris.
Amen.


CREDO

Credo in unum Deum.
Patrem omnipotèntem, factòrem caeli et terrae,
visibilium òmnium, et invisibilium.
Et in unum Dòminum Iesum Christum,
Fìlium Dei unigènitum.
Et ex Patre natum ante òmnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lùmine,
Deum verum de Deo vero.
Gènitum, non factum, consubstantiàlem Patri:
per quem òmnia facta sunt.
Qui propter nos hòmines,
et propter nostram salùtem descèndit de caelis.
Et incarnàtus est de Spìritu sancto
ex Marìa Virgine: et homo factus est.
Crucifixus ètiam pro nobis:
sub Pòntio Pilàto; passus et sepùltus est.
Et resurrèxit tèrtia die, secùndum Scriptùras.
Et ascèndit in caelum, sedet ad dèxteram Patris.
Et ìterum venturus est cum glòria,
iudicàre vivos et mòrtuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spìritum sanctum, Dòminum, et vivificàntem:
qui ex Patre Filiòque procèdit.
Qui cum Patre et Filio simul adoràtur,
et conglorificàtur: qui locùtus est per prophètas.
Et unam, sanctam, cathòlicam et apostòlicam Ecclèsiam.
Confiteor unum baptìsma in remissiònem peccatòrum.
Et exspècto resurrectiònem mortuòrum.
Et vitam ventùri saeculi. Amen.


SANCTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dòminus Deus Sàbaoth.
Pleni sunt caeli et terra glòria tua.
Hosànna in excèlsis.
Benedìctus qui venit in nòmine Dòmini.
Hosànna in excèlsis.


AGNUS DEI

Agnus Dei, * qui tollis peccàta mundi, miserère nobis.
Agnus Dei, * qui tollis peccàta mundi, miserère nobis.
Agnus Dei, * qui tollis peccàta mundi, dona nobis pacem.


AVE MARIA

Ave, Marìa, gràtia plena,
Dòminus tecum,
Benedìcta tu in mulièribus,
Et benedìctus fructus ventris tui, Jesus,
Sancta Marìa, Mater Dei,
Ora pronobis peccatòribus,
Nunc et in hora mortis nostrae. Amen.


PATER NOSTER

Pater noster, qui es in caelis:
sanctificètur nomem tuum;
advèniat regnum tuum;
fiat volùntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidiànum da nobis hòdie;
et dimìtte nobis dèbita nostra,
sicut et nos dimìttimus debitòribus nostris;
et ne nos indùcas in tentatiònem;
sed libera nos a malo.


ALMA REDEMPTORIS MATER

Alma * Redemptòris Mater,
quae pèrvia coeli porta manes,
et Stella maris,
succùrrae cadènti
sùrgere qui curat, pòpulo;
tu quae genuìsti,
natùra mirànte,
tuum sanctum Genitòrem:
Virgo prius ac postèrius,
Gabrièlis ab ore
sumens illud Ave,
peccatòrum miserère.


AVE, REGINA COELORUM

Ave, Regìna coelòrum,
ave, Dòmina angelòrum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.
Gaude, Virgo gloriòsa,
super omnes speciòsa;
vale, o valde decòra,
et pro nobis Christum exòra.


O SANCTISSIMA

O Sanctìssima, o piissima,
dulcis Virgo Marìa!
Mater amàta, intemeràta,
ora, ora pro nobis!

Tu solàtium, et refùgium,
dulcis Virgo Marìa!
Quidquid optàmus in Te speràmus,
ora, ora pro nobis!
Ecce dèbiles perquam flèbiles,
sàlva nos o Marìa!
Tolle languòres, sana dòlores,
ora, ora pro nobis!

Virgo, rèspice, mater àdspice.
Audi nos, o Marìa!
Tu medicìnam portas divìnam,
ora, ora pro nobis!

Tua gàudia et suspìria
iuvent nos, o Marìa!
In Te speràmus, ad Te clamàmus,
ora, ora pro nobis!

In misèriis, in angùstiis,
opem fer, o Marìa!
Ingruunt hostes: sùffice vires,
ora, ora pro nobis!


IN PARADISUM


In paradìsum * dedùcant te Angeli:
in tùo advèntu suscìpiant te Màrtyres,
et perdùcant te in civitàtem sànctam Jerùsalem.
Chòrus Angelòrum te suscìpiat,
et cum Làzaro quondam pàupere
aetèrnam hàbeas rèquiem.


LUX AETERNA

Lux aetèrna * lùceat èis, Dòmine:
cum sànctis tùis in aeternum,
quia pìus es.

Rèquiem aetèrnam dòna èis Dòmine,
et lux perpètua lùceat èis.

cum sànctis tùis in aeternum,
quia pìus es.

SALVE SANCTE PATER

Salve sancte Pater,
Patriae lux, forma Minorum:
Virtutis speculum, recti via, regula morum:
Carnis ab exilio duc nos ad regna polorum.


Santuario Madonna dei Miracoli - 31045 Motta di Livenza TV tel. 0422 766030 fax 0422 765169 | info@santuariomotta.it

Torna ai contenuti | Torna al menu