Blasius Amata
LEXICON RECENTIORIS LATINITATIS

A B C D E F G H I JK L M N O P Q R S T U V WXY Z

de Curia I Lexica Multiplex Orbis 1 Plantae Retialia Varia Vocale
ORTHODOXVM

Notiones informaticae Lexicon informaticum Latinum

COMPVTATRVM SIVE ORDINATRVM
Historia

Conatus antiquorum hominus machinas construendi ex sese cogitantes, vel saltem in difficillimis numerorum computationibus auxiliantes, primum baculis vel funiculis innixi sunt, incisuris sive nodis numeros indicantes, et postea apud Romanos abacis computantes.
Qui conatus ad novas machinas calculatorias construendas perduxerunt, quae aptiores et validiores sunt factae fluento electrico atque novis adinventionibus materiae primae. Igitur a tubis electronicis ad transistra anno 1948° perventum est, multo minora quam tubi electronici.

Ita magnitudo computatrorum multo minui potuit, praeterea transistra maius temporis spatium praebent et minore energiae quantitate utuntur quam tubi electronici.
Cum computatra iam omnibus in administrationibus, commerciis, opificiis industrialibus adhibeantur, homines magis computatris regi et administrari videntur quam computatra totaque huius modi technica ab hominibus gubernari.
Et tamen computatra revera facile locum multorum hominum occupant.
Vix professiones exstant, quae hodie aut in futuro huiusmodi machinis expleri non possunt.
Commoda et incommoda pensanda sunt diligenter ut deliberemus quid melius sit faciendum.

Historia computatri per gradus celerrime procedit ab anno 100 a.Chr.n., quando Romani abacis utebantur ad a.1623 p.Chr.n., quando Wilhelm Schickhardt machinam calculatoriam mechanicam cum positionibus decimalibus ad additiones et subtractiones computandas construxit, quam a.1642 Blaise Pascal aptiorem reddidit 8 positionibus decimalibus.
Post novos conatus s. XVIII auctoribus Antonio Braun, Matthaeo Hahn, Johanne Helfrich von Müller, a. 1830 Charles Xavier Thomas fabricationem serialem machinarum calculatoriarum ad actum deduxit, et fere quinquaginta post annos Hermann Holerith machinam numeratoriam et ordinatoriam ad chartas perforatas legendas construxit.
Sed magnum progressum a.1935 - 1941 induxit Konrad Zuse per machinas calculatorias electricas, programmate rectas,
quod chartis perforatis habuit fere 2600 commutamina.
Deinde historia celerrime procedit: a.1944 Howard H. Aiken, a.1946 John Eckert et John Manchly computatrum perfecerunt, et ad primum electronicum pervenerunt, cum 18000 tubis electronicis et 1500 commutaminibus.
Sequitur a.1949 computatrum Mark II conditorio cylindri magnetici instructum, a. 1952 computatrum Mark IV conditorio nucleorum magneticorum instructum, a.1953 in instituto Maximiliani Planck Gottingensi computatrum G 1 cum transistris perfectum.
A.1956 taeniae magneticae, a. 1960 disci magnetici, a. 1964 circuitus integrati, a.1967 Computatra constructa sunt, quorum tempus computationis pluribus utentibus distribuitur.
Haec ratio 'distributio temporis computationis' nominatur.
1970 Apparatus electronicae datorum tractationis commerciales conditoriis principalibus semiducticiis instruebantur.
1976 Conditoria magnetica constructa sunt, quae 92000 binarios in úna assula condere possunt 1979 Incohata est inundatio microcomputatrorum.

III) De constructione deque computandi ratione computatrorum

Prima quaestio, fuit solvenda quomodo numeri et programmata in signa electrica immutarentur sive fluento electrico exprimerentur.
Nam aliter ac fluento electrico nulla computatra computare queunt. Hoc problema eo solvitur, quod aliud numerorum systema adhibetur ac systema decimale nobis bene notum.
Omnia computatra systemate binario nituntur.
Igitur non iam decem notae numerales exstant ut in decimali systemate, sed solum duae: zerum et unum, quibus quilibet numerus constituitur.
Numeri a zero ad decem decimaliter ac binarie comparari posunt:

numeri decimales
0
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
numeri binarii
0
1
10
11
100
101
110
111
1000
1001
1010

Ultima positio, ut fit in systemate decimali, toties uno augetur, donec ad maximam notam numeralem perveniatur.
Quae nota est in systemate decimali novem, in systemate binario unum.
Tunc paenultima positio uno augetur ac in ultima positione iterum zerum ponitur.
Exempla ponuntur ad demonstrandum quomodo in systema binarium confluat numeratio decimalis et viceversa.

1001 +
10010
= 11011
(9) +
(18)
= 27
1001 +
10001
= 11010
(9) +
17
= 26
1011 +
10011
= 11110
(11) +
19
= 30

Iisdem regulis computatur ac in systemate decimali.
Omnes notae in una columna adduntur et ultima summae nota subscribitur.
Si summa plures positiones habet, ceterae ad proximam columnam adduntur et ita porro.
Eodem modo omnes computandi regulae, quas ex systemate decimali novimus, in numeros binarios transferuntur.
Nunc scimus, qua ratione computatrum computet.
Quomodo autem computatrum fluento electrico ad numeros exprimendos utitur? Quomodo computatrum numeros zerum et unum fingit? Hoc problema facile solvitur.
Unum est: fluentum fluit, zerum est: fluentum non fluit.
Quid autem tunc de fluentis fluentibus sive non fluentibus? Computatra conexionibus logicis ad computandum utuntur.
Quarum conexionum logicarum tres fundamentales exstant, de quibus nunc pauca dicamus.
NON-conexio: NON-conexione status fluenti, utrum fluentum fluat necne, in contrarium convertitur: Si ante NON-conexionem fluentum fluit, post NON-conexionem non fluit: Si 0 significat "fluentum fluit" et 1 significat "fluentum non fluit", habemus:


inditum
0
1
[NON]
||
||
||

editum
1
0
ET-conexio: ET-conexione duo fluenta electrica in unum signum coniunguntur.
Hoc eo modo fit, ut signum exiens solum unum sit, si et primum et secundum fluentum inditum fluit:

0
0
0
1

inditum 1
0
0
1
1
[ET]
||
||
||
||
||

inditum 2
0
1
0
1

||
||
||
||
||

editum
ET-conexio duobus epitoniis fingi potest hoc modo:
epitonium primum ---> epitonium secundum ---> editum

fluentum solum fluit, si utrumque epitonium clausum est.
(Pro epitoniis in computatris transistra adhibentur.
) VEL-conexio: Etiam VEL-conexione duo signa indita in unum coniunguntur.
Signum editum est unum, si primum vel secundum signum inditum unum est.
ergo etiam, si utrumque signum inditum est unum:

0
1
1
1

inditum 1
0
0
1
1
[VEL]
||
||
||
||
||

inditum 2
0
1
0
1

||
||
||
||
||

editum
Haec operatio est fere similis additioni.
Etiam VEL-conexio duobus epitoniis fingi potest:
----> ----> ------ editum

His tribus elementis varie coniunctis omnes calculationes fieri possunt iisque maximae machinae computatoriae nituntur.
Cum cognoverimus, quomodo fieri posset, ut symbola ac operationes mathematicae in signa electrica commutarentur, nunc compositionem generalem singularum computatri partium paucis disseramus.
In delineatione proxima compositio unius computatri adumbrata est:
instrumenta editoria ---- (velut quadrum visificum, impressorium, discus magneticus)
unitas centralis ------ conditorium principale
instrumenta inditoria ----- (v. synthesis plectrorum, discus magnet. - prius chartae perforatae)

Unitas centralis
Unitas centralis est quasi cor uniuscuiusque computatri.
In unitate centrali omnes processus directorii et calculatorii fiunt.
Ibi programmata in effectus convertuntur, velut in directionem instrumentorum inditoriorum et editoriorum aut in interrogationem synthesis plectrorum, quando scilicet quod plectrum sit pressum, aut in directionem quadri visifici, ut unaquaeque littera in recto loco ponatur.
Conditorium principale: Conditorio principali computatrum omnia programmata dataque tenet atque cunctos valores, quos in processu calculatorio computavit.
Etiam omnia in conditorio condita sunt, quae in quadro visifico scripta sunt.
Maximi momenti est capacitas conditorii, id est.
quantum computatrum conditorio suo tenere possit.
Instrumenta inditoria: Instrumenta inditoria sunt instrumenta, quibus programmata data, mandata directoria in computatrum indi possunt.
Maximi momenti hodie synthesis plectrorum est.
prius fuit lectrum mechanographicum, quo chartae perforatae leguntur.
Alia sunt magnetophona et lectra discorum magneticorum.
Instrumenta editoria: Instrumenta editoria sunt instrumenta, quibus computatrum data edere potest.
Maximi momenti sunt quadra visifica, impressoria, lectra discorum, magnetophona.
Quibus instrumentis data sive datothecae discis magneticis vel taeniis magneticis inscribuntur aut, impressorio, exscribuntur.
Alia instrumenta editoria sunt synthetizatra linguae et, in technica, automata.
Nunc, constructione computatri illustrata, de arte programmationis loquamur.
Simplicissima programmationis lingua atque unica, qua computatrum directe gubernari potest, est lingua machinalis, Quoniam omnes aliae programmationis linguae lingua machinali procreatae sunt, eam hic explanabimus.
Lingua machinalis sicut lingua nostra litteris et verbis constat.
Littera est quod antea statum fluenti nominavimus: fluentum fluit aut fiuentum non fluit.
Littera etiam 'binarius' dicitur.
Verbum octo binariis constat et 'multiplum' nominatur.
Ergo, quia octava potentia numeri 2 est 256, exstant in lingua machinali 256 verba sive multipla inter se differentia.
Hoc computatro plane sufficit.
Necessaria nunc est fundamentalis distinctio: Multiplum primo potest esse mandatum, id est mandatum pro unitate centrali, ut processus calculatorius sive directorius efficiatur, aut multiplum est datum, id est numerus vel nota computanda, Sequentia ante constituta unitas centralis mandata a datis discernit.
Programma lingua machinali conscriptum igitur tali serie multiplorum constat.
Programma conditorio operatorio tenetur, postquam plectris vel disco magnetico inditum est.
Nunc multipla deinceps ab unitate centrali leguatur ac multipla mar. datorum processus calculatorios efficiunt.
Varia programmata variis seriebus mandatorum procreantur.
Quid autem aliae linguae programmationis sunt praeter linguam machinalem? Mandata linguarum programmationis superiorum, quae dicuntur, multipliciora sunt quam mandata linguae machinalis.
Mandata linguae programmationis superioris eo finguntur, quod multis mandatis linguae machinalis componuntur.
Mandata linguae superioris nihil aliud sunt ac programmata linguae machinalis.
IV) Introductio in linguas programmationis superiores

Iam cum de constructione deque computandi ratione computatrorum essemus locuti, nonnulla de lingua machinali diximus.
Lingua machinalis est unica lingua programmationis, qua computatrum directe gubernari potest.
Cum autem linguam machinalem discere atque adhibere difficillimum sit et linguae machinales singulorum computatrorum diversarum constructionum caus`a maxime inter se differant, iam brevi post inventionem computatri linguae programmationis fictae sunt, quae magis ad usum spectabant quam ad constructionem computatri.
Hae linguae 'linguae programmationis superiores' nominabantur.
Nunc autem aliud exoritur problema.
Ut iam diximus computatrum solum lingua machinali dirigi potest.
Sin aliam linguam adhibemus, programmata illa alia lingua scripta primo in linguam machinalem transverti opus est.
Ad hanc rem perficiendam programmata linguae machinalis confecta sunt.
Exstant nunc duae diversae rationes, quibus programmata linguae superioris in linguam machinalem transverti possunt: primo totum programma ante exsecutionem in linguam machinalem transverti potest.
Programmata machinalia, quibus hoc fit, programmata compilatoria nominantur; deinde mandata singillatim secundum ordinem, quo in programmate subsequuntur, transverti et expleri possunt.
Ad hoc perficiendum programmata interpretatoria adhibentur.
Maximum commodum linguarum programmationis superiorum est.
quod in unoquoque computatro adhiberi possunt, si exstat programma compilatorium aut interpretatorium ad linguam adhibitam transvertendam.
Exstant hodie iam multae linguae superiores, quarum maximi momenti sunt FORTRAN, PASCAL, COBOL, BASIC.
FORTRAN prima lingua programmationis superior magni momenti fuit.
Illa anno 1957° primum divulgata est.
FORTRAN imprimis ad problemata scientiarum naturalium solvenda adhibetur.
PASCAL, quae lingua est valde moderna, secundum artem docendi a professore Wirth, papa artis informaticae, confecta est.
Illa lingua ob facultatem programmationis structuralis hodie magni aestimatur et ubique adhibetur.
COBOL imprimis ad magnas copias datorum administrandas apta est.
Qua de causa lingua COBOL praecipue in commerciis usurpatur.
BASIC est lingua simplex ac universalis.
Omnia fere microcomputatra lingua BASIC programmari possunt.
Hac de causa lingua BASIC toto in orbe usurpatur, etiam in commerciis et technica.
Sunt tres programmandi fundamentales structurae, quibus omnium problematorum solutiones illis linguis exprimi possunt: Primo: series sive sequentia mandatorum mandata secundum sequentiam praescriptam deinceps percurruntur.
Deinde: alternatio secundum condicionem praescriptam solum unum ex compluribus mandatis expletur.
Tum: iteratio secundum condicionem praescriptam unum aut plura mandata identidem explentur.
His tribus structuris principalibus una cum certis mandatis solutiones ad omnia problemata aptas invenire possumus, quae problemata in parvas disceptationes inter 'est' et 'non est' partiri nobis contigerit, quia computatra solum inter 'fluentum fluit' et 'fluentum non fluit' distinguunt, ut iam diximus.
Mandata, quibus linguae programmationis superiores nituntur, sunt varia.
Maximi momenti est assignatio valoris, id est certo loco conditorii valorem numerium vel seriem characterum assignare.
Alia magni momenti mandata sunt indita ac edita valorum vel serierum characterum.
Alia mandata sunt calculationes velut additio, subtractio, multiplicatio, divisio et similes operationes.
Subsequenti parte nostrae orationis pauca de singulis programmationis linguis, imprimis de lingua BASIC deque lingua FORTRAN, dicemus et exemplis demonstrabimus.
V) Pauca de lingua BASIC

BASIC est lingua programmationis, quae ex technica interpretativa constat.
Mandata linguae BASIC et intra et extra programmata apparere possunt.
Extra programmata mandata directe synthesi plectrorum induntur ac, plectro -RETURN- vel -ENTER- presso, statim explentur.
Mandata autem plerusque intra programmata apparent.
Programmata linguae BASIC lineis constant, quae programmate indendo numerandae sunt.
Quae lineae ex programmatis mandatis constant.
Post inditum lineae semper plectrum -RETURN- vel -ENTER- premendum est.
Sequentia linearum et eo sequentia mandatorum solum linearum numeris destinatur.
Nunc mandata linguae BASIC tractabimus: RUN incohat cursum programmatis in linea prima.
Hoc mandatum plerumque extra programmata adhibetur.
STOP vel END cursum programmatis finiunt.
Haec mandata solum intra programmata adhiberi possunt.
PRINT: Omnia, quae post PRINT scripta sunt, sive numeri, sive variabiles, sive characteres in quadro visifico scribuntur.
Characteres virgulis duplicibus includendi sunt: velut PRINT "LATINITAS".
GOTO: (velut GOTO 100) Computatrum in linea indicata (hic 100) cursum programmatis continuat, non in linea proxima.
LET est assignatio valoris, id est variabili (vel loco memoriae) valor numerius vel series characterum attribuitur (velut LET A=3).
Hoc mandatum licet etiam omittere (LET A=3 est idem ac A=3).
INPUT: Computatrum cursum programmatis interrumpit et inditum exspectat.
Hoc signo interrogationis indicatur.
Tunc aut valor numerius aut series characterum indenda est.
Variabiles series characterum signo dollarii ($) post nomen variabilis indicantur (E. g.: A$=''LATINITAS''; velut INPUT A vel INPUT B$) IF...THEN...: (velut IF A 3 THEN PRINT ''A EST MAIUS QUAM 3''). Post IF, id est 'si', condicio scribitur, quae probatur. Si sententia condicionis vera est. mandata, quae post THEN scripta sunt, explentur.
FOR...NEXT est cyclus. (velut FOR M=1 TO 5 ... (mandata) NEXT M).
Id est: variabilis M inde ab 1 usque ad 5 numeratur et tot mandata explentur. Si M maior est quam 5, computatrum in postera linea pergit.
NEXT significat finem cycli.
Mandata calculatoria

  • + additio
    SQR radix
    - subtractio
    ( ) unci rotundi
    * multiplicatio
    > maius quam
    / divisio
    < minus quam
    ^ potentia
    = aequalitas et assignatio valoris

Nunc exempla programmationis demonstrabimus:
primum exemplum
10 PRINT ''Quot annos habes?''
20 INPUT A
30 IF A >100 THEN GOTO 120
40 IF A >20 THEN GOTO 100
50 IF A >10 THEN GOTO 80
60 PRINT ''Es puer vel puella.''
70 END
80 PRINT ''Es iuvenis.''
90 END
100 PRINT ''Es adultus sive adulta.''
110 END
120 PRINT ''Es senex vel anus.''
130 END

aliud exemplum

10 FOR I=1 TO 5
20 PRINT ''Latinitatem amamus''
30 PRINT ''------------------''
40 NEXT I
50 END

tertium exemplum

10 PRINT ''Inde A et B''
20 INPUT A
30 INPUT B
40 LET C=A+B
50 LET D=A*B
60 PRINT ''Summa est '';SU
70 PRINT ''Productum est '';D
80 END

Hactenus de lingua programmationis BASIC.

VI) Paucissima de lingua FORTRAN

Quod mandata fundamentalia linguae FORTRAN fundamentis linguae BASIC non sunt nimis dissimilia, hic linguam FORTRAN brevi cum lingua BASIC comparemus: index mandatorum:

  • BASIC = FORTRAN et significatio
  • STOP vel END = STOP ubi cursus programmatis
    finiendus est, END est finis programmatis
  • PRINT = WRITE (*,*) scribitur in quadro visifico
  • GOTO = GOTO alio loco continuatur cursus
  • LET...=... = ...=... assignatio valoris
  • INPUT = READ (*,*) inditum
    etc...

    Etiam exstant in lingua FORTRAN haec mandata:
    REAL, INTEGER, CHARACTER, quae significant typos variabilium (numeri reales, integri, series characterum etc.), FORMAT significat formatum, id est forma edendorum numerorum aut characterum.
    Lineae in lingua FORTRAN non sunt numerandae, nisi propter mandata GOTO vel DO... et nonnulla alia. Sequitur parvum exemplum:

    BASIC
    10 PRINT ''Inde A et B''
    20 INPUT A,B
    30 LET SU=A+B
    40 PRINT ''Summa est '';SU
    50 END
    FORTRAN
    REAL A,B,SUMMA
    WRITE (*,*) 'Inde A et B'
    READ (*,*) A,B
    SUMMA=A+B
    WRITE (*,*) 'Summa est',SUMMA
    STOP
    END

    Lingua FORTRAN ex technica compilativa constat, id est programma totum ante exsecutionem in linguam machinalem convertitur. Lingua FORTRAN imprimis ad problemata physica solvenda apta est.

    VII) De novis technologiis brevissima tractatio

    Sub fine nostrae orationis pauca de novis technologiis, quae ad computatra spectant, dicamus.
    Ante triginta annos, cum iam magna et celeria compuvtatra exstitissent, vix aliquis credidisset computatra popularia aliquando fabricatum iri, quibus quisque facile uti posset.
    Computatra hodie etiam non iam solum ad calculos faciendos adhibentur uti prius, sed maxima ex parte ad administrationem atque datorum tractationem usurpantur.
    Multa, ut exemplum afferam, exstant programmata ad textus tractandos.
    Adhuc solum de singulis computatris loquebamur, nihil diximus de eo, quod fieri potest, ut complura computatra inter se coniungantur.
    Tales coniunctiones computatrorum retia computatrorum nominantur.
    Computatra vel propriis ductibus vel telephonice inter se coniunguntur.
    Exstat in Europa rete computatrorum inter plurimas sedes computatorias, quod EARN nominatur (European Academic and Research Network), cuius computatrorum retis sedes centralis apud sedem Societatis Ioniis Gravibus Explorandis Darmstadii est.
    Usque in annum 1987 rete computatrorum EARN etiam cum reti universitatum Americanarum BITNET coniungetur.
    Eodem modo multa retia in Germania iam instructa sunt, plura quidem in America septentrionali.
    Sed praeter maiora computatra etiam microcomputatra in dies plura possunt, imprimis quod ad eorum capacitatem conditorii attinet, de qua iam locuti sumus.
    Capacitas conditorii multiplis metitur, quae computatrum in conditorio continere potest.
    Microcomputatra moderna iam plus 100.000 multiplorum capacitatem habent et mox certe decemplicem capacitatem habebunt.
    Computatra certe de die in diem maiorem nostrae vitae partem obtinebunt.
    Sed nunc ipsi de computatrorum bonis et malis iudicate! Dixi! Auctores: Robertus Maier et Matthias Heyden 1986-05-12 Haec oratio die 16° mensis Maii anno 1986° in colloquio Latino Francofordiensi habita est.


    Glossario Informatico
    Glossarium informaticum

    CENTUM VOCABULA COMPUTATRALIA

    a Dracone Konrad Kokoszkiewicz comparata a.d. XIII. Kalendas Octobres MMDCCXLIX.a.U.c.

    Praefatio

    Haec sunt vocabula Latina, quae ad res computatrales nominandas disputandasque pertinent quaeque a meipso Latine loquente vel scribente saepe adhibentur. Nihilominus, vocabularium computatrale Latinum est adeo imperfectum, ut adhuc de his rebus loqui difficile sit. Ea de causa, si qua consilia eius argumenti cepisti, facito me, quaeso, certiorem. Gratias!

    Nisi fallor (me minime falli spero), si Romani adhuc valerent, Latinitas viva eadem lege (id est: non sine quibusdam difficultatibus) ac aliae linguae modernae vocabula ad res computatrales exprimendas pertinentia acciperet.
    Priusquam opus meum incohavi, observanda mihi erat lingua, quae maxime structura grammatica sermoni Latino similis, simul viva eiusmodi congeriem verborum acceperat. Forte ac fortuito talis est mea propria lingua; videamus igitur, quid in lingua Polonica factum sit: nonnulla vocabula versa sunt, nonnulla vocabulis Polonis reddita, nonnulla tandem directe translata, omnia tamen Anglicae linguae notam habent inustam et, quamquam de computatris plures iam circiter viginti annos loquimur, colloquia programmatorum adhuc sonant quasi stridor horribilis.
    Docti queruntur, sed Polonice (non Anglice vocabulis Polonis, verum Polonice) de his rebus disputari simpliciter nequitur. Si Romani ipsi nunc computatris uterentur, non aliter, ut opinor, res se haberent in lingua Latina.

    Ea de causa non sum nisus, ut vocabula Anglica in Latinam aetatis Ciceronis verterentur; eiusmodi labor sensu caret, quod non Cicero ille, sed nos computatris utimur; de computatris autem clare, distincte, breviter narrandum est, ut omnes nationes inter se in hac materie bene intelligantur. Quod facile fit, si lingua Latina in hac re alios sermones vivos sequitur. Omnes autem linguae vivae vocabularium Anglicum sequuntur, et est res facilis intellectu, quod disciplina ista ab hominibus Anglice loquentibus inventa, ab isdem praecipue colitur. Itaque opinione mea etiam nos, nisi superbia affecti errare volumus, e turri elephantina exire debemus, ut mundum modernum fugientem celeriter sequamur. Ea lege vocabularium a me creatum bonum et utile esse puto, nihilominus ulla rei discussio me valde iuvabit. Si quid addere vis, si quid tibi displicet, nisi omnino consentis - mitte litteras electronicas!

    Vocabula Anglica vertens usus sum quattuor vocabulariis:

  • Vocabulario Polonico-Latino a Lidia Winniczuk, Varsoviae anno 1994.
  • Vocabulario Latino-Polonico a Casimiro Kumaniecki, Varsoviae anno 1993.
  • Vocabulario Ecclesiastico Latino-Polonico a p. Aloysio Jougan, Varsoviae anno 1994.
  • Vocabulario Oxoniensi Latino-Anglico a P.G.W.Glare, Oxonii anno 1994.

    Nonnulla vocabula, verbi gratia 'moderatrum' et alia talia, ipse creavi.


  • abort - vt sustinere (processum vel programma)
  • address - subst. (memoriae) locus,i m.
  • assembly language - subst. lingua,ae f. machinalis
  • background - subst. fundus,i m.
  • binary - adj. binaris,is,e
  • bit - subst. bitus,i m. (abbr. binaris digitus)
  • booting-up - subst. initiatio,onis f. systematis
  • branch - subst. saltus,us m. relativus, conditional branch - saltus condicionalis
  • bug - subst. mendum,i n.
  • buggy - adj. mendosus,a,um
  • bus - subst. magistrale,is n.
  • byte - subst. octetus,i m. (?)
  • chip - subst. talus (integratus),i m
  • command - subst. iussum,i n.
  • compilation - subst. compilatio,onis m.
  • compile - vt compilare
  • compiler - subst. compilatrum,i n. (?)
  • computer - 1. subst. computatrum,i n 2. adj. computatralis,is,e
  • connect - vt conectere
  • connection - subst. conexus,us m.
  • constant - subst. (valor) constans,ntis m.
  • coprocessor - subst. coprocessorium,i n. (arithmeticum)
  • copy - vt copiare
  • crash - vt cadere, collabi the system crashed - systema cecidit vel systema collapsum est.
  • cyberspace - subst. cyberspatium,i n.; spatium,i n. cyberneticum
  • data - subst. data,orum n.
  • database - subst. datarum ordinatrum,i n.
  • debugger - subst. emendatrum,i n. (?)
  • debugging - subst. emendatio,onis f.
  • delete - vt delere
  • digital - adj. digitalis,is,e
  • dimension - subst. tabula,ae f.; matrix,icis f.
  • directory - subst. (plicarum) index,indicis m.
  • disk - subst. discus,i m; hard disk - discus durus vel rigidus vel fixus; compact disk - discus compactus
  • disk drive - subst. statio,onis f. discorum
  • diskette - subst. disculus,i m
  • download - vt (ex)trahere (aliquid ex reti)
  • electronic - adj. electronicus,a,um
  • e-mail - 1. subst. litterae, arum f. electronicae 2. abstr. cursus,us m. publicus electronicus
  • erase - vt eradere; v. delete
  • execute - vt v. run
  • file - subst. scapus,i m; plica,ae f
  • folder - subst. cooperculum,i n
  • font - subst. typus,i m.
  • format - 1. subst. forma,ae f.; compositio,onis f. 2. vt (discum) (con)formare
  • hardware - subst. armatura,ae (electronica)
  • hexadecimal - adj. sedecimalis,is,e
  • homepage - subst. pagina,ae f. domestica
  • hypertext - 1. subst. hypertextus,us m. 2. adj. hypertextualis,is,e
  • input - 1. vt (data) inducere 2. subst. initus,us m., input and output - (datarum) initus exitusque
  • install - vt installare
  • instruction - subst. iussum,i n.
  • integer - adj. & subst. (valor) integer,gri m.; integer,gra,grum
  • Internet - subst. Internetum,i n; Interrete,is n
  • interpretate - vt interpretari
  • interpretation - subst. interpretatio,onis m.
  • interpreter - subst. interpretatrum,i n. (?)
  • interrupt - subst. interruptus,us m.
  • IRC - subst. IRC indecl.
  • jump - 1. vt salire 2. subst. saltus,us m.
  • key - subst. clavis,is f
  • keyboard - subst. claviatura,ae f.
  • library - subst. libraria,ae f.
  • link - 1. subst. coniunctio,onis f.; ligamen,inis n. 2. vt consolidare
  • linker - subst. consolidatrum,i n.
  • linking - subst. consolidatio,onis f.
  • list - 1. subst. catena,ae f. 2. list owner - moderator,oris m. gregis 3. v. mailing list
  • listing - v. program
  • load - vt legere, e.g. the computer loads a file - plica a computatro legitur.
  • log-in - vt inire
  • log-out - vt exire
  • magnetic - adj. magneticus,a,um
  • mail - v. e-mail
  • mailing list - subst. grex,gregis m. (Interneti)
  • memory - subst. memoria,ae f.
  • modem - subst. transmodulatrum,i n
  • monitor - subst. monitorium,i n
  • mouse - subst. mus,muris m; musculus,i m
  • multitasking - subst. processio,onis f. multiplex
  • net - subst. rete,is n
  • netserver - subst. computatrum moderans; moderatrum,i n (?)
  • node - subst. nodus,i m., an Internet node - nodus Interneti
  • number - subst. numerus,i m.
  • operating system - subst. systema,atis n. internum
  • parallel - adj. parallelus,a,um
  • password - subst. signum,i n.
  • pointer - subst. index,indicis m., stack pointer - struis index.
  • port - subst. portus,us m.
  • procedure - subst. procedura,ae f.
  • process - subst. processus,us m.
  • processor - subst. processorium,i n.; Central Processing Unit - Processorium Centrale
  • program - 1. subst. programma, atis n.; program listing - textus, us m. programmatis 2. vt programmare
  • programmable - adj. programmabilis,is,e
  • programmer - 1. homo programmator,oris m.; programmatrix,icis f. 2. machina programmatrum,i n.
  • RAM - subst. memoria, ae f. volatilis, static RAM - memoria statica, dynamic RAM - memoria dynamica
  • real - adj. realis,is,e, real (floating point) value - numerus (vel valor) realis
  • register - subst. regestrum,i n.
  • ROM - subst. memoria, ae f. fixa
  • routine - subst. v. procedure
  • run - vt operari, e.g. the program is running - programma operatur; run a program - fac programma operetur
  • save - vt (con)servare, (data in disco) reponere
  • screen - subst. scrinium,i n; quadrum,i n
  • screenmode - subst. modus,i m. (imaginem) exhibendi
  • serial - adj. serialis,is,e
  • server - subst. v. netserver
  • shutdown - vt claudere, the system is shutdown - systema clausum est.
  • socket - subst. nidus,i m.
  • software - subst. v. program
  • sound - subst. sonus,i m., sound generator - sonorum generatrum
  • spreadsheet - subst. charta,ae f. computativa
  • stack - subst. strues,is f.
  • string - subst. series,ei f., character string - litterarum series.
  • subdirectory - subst. v. folder
  • subroutine - subst. subprocedura,ae f.; subprogramma,atis n.
  • system - subst. systema,atis n.
  • tape - subst. taenia,ae f.
  • terminal - subst. terminale,is n.
  • upload - vt mittere (aliquid ad rete)
  • value - subst. valor,oris m.
  • variable - subst. (valor) variabilis,is m.; variabile,is n.
  • vector - subst. index,indicis m., a jump through a vector - saltus per indicem
  • window - subst. fenestra,ae f.
  • wire - subst. filum,i n.
  • word - subst. verbum,i n., long word - verbum longum
  • wordprocessor - subst. (programma) editorium,i n.
  • World Wide Web - subst. Tela,ae f. Totius Terrae (TTT)
  • write - vt 1. to write a program - programma scribere (componere

    br> 2. Cortes (Navarre): in oppido Cortes (indecl.) in Navarra
    3. Guiche: in oppidulo quod Guiche vulgo appellatur vel in oppidulo Guiche (in Atlantica Pyrenea)
    4. Hôpital-Saint-Blaise: in oppido quod Valetudinarium Sancti Blasii vulgo dicitur
    vel in civitate Valetudinarii Sancti Blasii (in Atlantica Pyrenea).


    .AVI Audio/Video Internexi
    A/B roll Fontes Video A/B elaborandi
    abend ABnormal END Interruptio anomala
    abort abortio 1. erasio datorum vel 2. Interruptio
    absolute absolutus (valor numeri)
    ABS absolutus (id est non relativus valor numeri)
    access time tempus accessus
    accesso remoto
    accumulare id est colligere et conservare
    active desktop
    activeX
    actual data transfer rate velocitas translationis datorum sive numerus medius elementorum quae in temporis mensura transferuntur a fonte in receptaculum peculiare

    add-onadditamenta sive, pro internautis moduli complementares ad browser ut visibiles fiant file et filmati, audiantur sonus et musica ceteraque huiusmodi multimedialia.

    adder [circuitus logicus] addens [in exitu] summam numerorum ingressorum

    address inscriptio [cursualis] programmatis

    address line linea inscriptionis

    address space spatium inscriptionis sive locus memoriae assignatae datis quibuslibet. 2. notae inscriptionis datorum. 3. inscriptio mittentis
    aggiornare


    Kal Mart MMVIII



    Scrivi