GLOSSARIUM DE RE METRICA GRAECA ET LATINA

A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


B


Baccheus - Bakxei=oj - est pes ionicus a minore acephalus: v `
2m bacchius: )/Apollon, )/Apollon [apòllon, apòllon]
3m bacchius v ` - v ` - v ` - v ` -
4m bacchius contractus tertio pede habet ia vel s.

Barbarismus est vox extranea [pronuntiatu vel scripto], vel pars orationis vitiosa. In poesi dicitur metaplasmus, in peregrina barbarolexis. Soloecismus "est vitium partium orationis contra regulam artis grammaticae".

Baritonèsis est lex accentus Latini, qua numquam acuitur ultima syllaba. Est quoque nota peculiaris dialecti Aeolicae.

Barrett Lex: Bacchilides potissimum in initio et in fine periodi non segregat - v - x, etiam cum elementum anceps sit breve.

Bartolomae lex: aspiratio prioris duorum consonantium transit in alteram paq-skw = pa/sxw.

Basis est locutio a d.v. Gottfried Hermann (1772-1848) inventa, et indicat partem liberam versus vel membri, quae praecedit rhythmum: Basis Aeolica seu Hermanniana, libera forma utitur: x x | - - | - v | v - | v v (raro); videtur esse reliquia libertatis metricae, cum versus tantum in fine legibus vinciretur.

Bentley-Luchs Lex: in versibus et membris iambicas formas habentibus polysy finalis si sit in ultimo longo, anceps praecedens est longum vel bisy vv - | v ^.

Biceps est longum divisum in 2 breves, quae itaque habentur ut unitas vv. Dici quoque potest:
duo breves ante principem si producuntur in longam vocantur biceps, vel generaliter:
tria longa in membro fere semper biceps habent (praeter ultimum anceps).
Lex tertii bicipitis est: in 6m non datur caesura post III bicipitem, sc. numquam dividitur versus in duas partes pares.

Bilinguismus est scientia activa duorum systematum sermonum.

Blank verse est 5m ia Anglorum

Boiscus est octometer ia^:
Boi/+skoj a(po\Kuzikou=, kainou= grafeu\j poih/matoj,
to\n o)kta/poun eu(rw\n sti/xon, Foi/b% ti/qhsi dw=ron.

Brachilogia non secus ac ellipsis est elocutio per breviores sententias expressa: coeperunt omnes ludere, animalia currere, sidera lucescere.

Brevis - sullabh\ braxei/a - est mora brevis, sh=ma, tempus primum - xro/noj prw=toj.
Brevis declarat brevia tempora; in musica valet chroma.
Breve divisibile est syllaba brevis quae potest solvi in duas breves (irrationales).

Brevitas [concisione] est peculiaris nota stili asyndetici.

Bucolica poesis - boukolika\ e)/ph - dialogica forma hexametrica dactylica Arcadiam agricolarm enarrat vitamque pastorum.


HOME PAGE


Scrivi