GLOSSARIUM DE RE METRICA GRAECA ET LATINA

A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


C


Caesura [caedo, recidere] - tomh/ [te/mnw] - seu pausa, divisio, partes rhythmi indicat in versu:

Calcidica metra sunt Aeolica.

Canon - kanw/n, regula - Byzantinus est sequentia hymnorum, cuius plurimae strophae innituntur stropha basi: sunt novem carmina (ut sunt 9 hymni biblici) varia et metro et melodia et numero tropariorum (stropharum), sed metrice et melodice innituntur prima stropha typo seu irmo.
Postea carmina octo facta sunt, amissa str innitente cantico Moisis morientis, in quadragesima primum proclamata et postea amissa ex toto). Canon musicalis imitatur lineam melodicam, quam instrumenta vel voces certis intervallis iterant.

Canticum -a in theatro habebantur carmina quae canebantur extra scaenam comitante fibula, dum actor in scaena tantum gestus exhibebat. Variissimis metris sunt exarata, potissimum apud Plautum.

METRA CANTICORVM DRAMATVM sive a solo dictorum sive a duobus [it. duetto] lyrice recitatorum, sunt potissimum dimetri e tetrametri catalectici e acatalectici sive iambici, sive trochaici, sive anapaestici, sive bacchei et cretici, interdum quoque choriambi, glyconei et ionici. Addendum his est colon reizianum x -/ x -/ x, quod si praecedat 2mia constiuit versum reizianum.
Raro anapaesti accentum et ictum sociant, e contra bacchei et cretici saepe sociant accentum et ictum.
Bacchei in prima pedis habet v vel v v vel -, raro uterque longum solvitur.
Cretici quoque saepe habent formam v v v v v, raro v v x v v.
Saepe incerta est divisio membrorum et responsio strophae et antistrophae.

Carmen est sermo numerosus legibus certis innixus, proximus musicae, cum qua peculiari vinculo vincitur, ita ut iure asseverari possit utramque, Poesim scilicet et Musicam, nonnisi unum illud aeternum Verbum exprimere conari, per quod omnia pulchre et harmonice - ko/smoj - facta sunt: ''Su questa via infinita che le unisce, vennero fondate due città: la Musica e la Poesia. La prima sorse, in parte, da questo istinto al muoversi che attira il Suono verso il Verbo, da questo desiderio vitale di uscire da se stessi. dal fascino dell'Altro, dall'avventura che consiste nel voler prendere possesso di un senso che non è il proprio; la seconda scaturì da questa salita o discesa del Verbo alla sua stessa origine, da questa urgenza non meno vitale di rivisitare il luogo di terrore dove si passa dal non essere all'essere'' (Em. Nunes).
Igitur fortasse conectenda perantiqua doctrina est de re metrica cum theoria musicali, ad carmina melica quod attinet, cum theoria declamatoria, ad carmina quod spectat recitata, demum cum otpica [visiva] arte, ad carmina uni lectori legenda. Apud Romanos carmen genus sollemne indicabat:

Casus - ptw=sij: o)nomastikh/ nominativus, genikh/ genitivus, dotikh/ dativus, ai)tiatikh/ accusativus, klhtikh/ vocativus.

Catachrèsis - kata/xrhsij, abusus - fit si vox adhibetur pro alia qua lingua caret: ingredi portas Inferi.

Catalecticus - a)kata/lecij, cessatio - appellatur versus vel series metrica carens una vel pluribus ultimis syllabis. Dicitur catalecticus^1 (in syllabam) si ultimus pes habet unam sy, catalecticus^2 (in dis(s)yllabum) si manent duo sy.
Dicitur brachycatalexis si integrum metrum elidatur (elementa omissa sunt duo: ex v -/ v -/ | - -/ ^ ^), hypercatalexis si sy augeatur.
A.M. DALE, The Lyric Metres of Greek Drama, Cambridge 1968, 18) et alii hos terminos fictitias quaestiones vocum ('unreal problems of terminology') habent. In metris iambicis et trochaicis videtur omissum elementum breve:
v - v - - v - vel v - - || - v - v - v - vel - - v.

E.c. Esch. Ag., 385
bia=tai d' a( ta/laina peiqw/
v -/ - -/ v -/ v -/ - ^ ;

Eur. Phoen. 1025
xalai=si/ t' w)mosi/toij
v -/ v -/ v -/ - ^.

Interdum fit in duobus pedibus proximis:
v - v - vel - v - v - -.

E.c. Eur. Phoen. 1039
bronta=i de\ stenagmo/j
^ - ^ -/ | -/ v -/ v.

Item io min v v -/ - v v -/ ^.
Huiusmodi elementi amissio (syncopes) frequentior est in fine membri (colon) et vocatur catalexis:
v -/ v -/ v -/ - ^ || -/ v -/ v -/ v -/ ^
vel brachycatalexis si elementa omissa sunt duo:
v -/ v -/ - -/ ^ ^ || -/ v -/ v -/ - ^ ^.

Catalexis communior est in metris iambicis et trochaicis dictis et cantitatis.
Dimeter anapaesticus catalecticus duo brevia elementa amittit:
v v -/ v v -/ v v -/ -.

Inscriptio apud Seikilos (post s.II a.Ch.) exempla exibet elementorum longorum, productorum post elementa brevia amissa, et in catalexi et in corpore membri;
Mesomedis (s.II p.Ch.?) quoque hymni testantur similia de catalexi.
Paeana Berolinense procedit ultra in alterandis metricis valoribus elementorum.
Metricologorum sententia de productione brevium post amissa igitur confirmatur saltem quod spectat s.I p.Ch., hypothetice in anteactis.

Caudatus (versus) cf. versus.

Causam dicere est pati processum.

Cento est carmen quod constat versibus vel membris aliorum auctorum ad novum sensum struendum. Clarissimus est Cento Vergilianus.

Cherileus seu Difilius est hem + prosodiacus dodecasemus [sapph]:
` v v ` v v ` v v ` | - ` v v ` v v `
Pleisqeni/daj Mene/laoj | ga/ru qelciepei= (BACCH. 15,48)
Plèistenidàsmenelàos-gàruitèlxiepèi.

Chiasmus - xiasmo/j - est figura stili, sc. symmetrica collocatio verborum in modum litterae X Graecae [crucis Graecae]: pro vita hominis nisi hominis vita reddatur; iniquorum supplicia et praemia ac merita iustorum (CYP., ep. 58,11); fragile corpus animus sempiternus movet. Chiasmus semanticus est antimetabole.

Choliambus - xwli/amboj, claudus - appellatur quoque
Hipponacteus vel skazon - ska/zwn, claudicans: est 3m ia in ultima sede habens s vel tr, itaque rhythmus improviso mutatur:

Miser Catulle, desinas ineptire (CATULL. 8,1)
[misèrcatùlle-dèsinàsineptìre]

o(/kou to\n e)/rpin o( sko/toj kaphleu/ei.
[okùtonèrpin-òscotòscapelèuei]

Choliambi dicuntur quoque 4m tr Graeci qui in penultima sede longam pro brevi ponunt, ideoque versus claudicat (xw=loj).

Choralis lyrica appellatur quae a choro est canenda: ut Parthenion (Alcmanes), Dithyrambus, Epinikion, Epithalamium, Hymnus, Odes, Paeana, Threnos.

Choriambus - xorei=oj, choreus + i)/amboj, iambus = ` v v ` .

Chorus - xo/roj - est coetus ad canendum deputatus. In theatro saepe agit velut persona dramatis cum ceteris colloquens.

In Graecorum Liturgia ''A marked feature of liturgical ceremony was the active part taken by the people in its performance, particularly in the recitation or chanting of hymns, responses and psalms. The terms choros, koinonia and ekklesia were used synonymously in the early Byzantine Church. In Psalms 149 and 150, the Septuagint translated the Hebrew word machol (dance) by the Greek word choros. As a result, the early Church borrowed this word from classical antiquity as a designation for the congregation, at worship and in song in heaven and on earth both. Before long, however, a clericalizing tendency soon began to manifest itself in linguistic usage, particularly after the Council of Laodicea, whose fifteenth Canon permitted only the canonical psaltai, 'chanters', to sing at the services. The word choros came to refer to the special priestly function in the liturgy‹just as, architecturally speaking, the choir became a reserved area near the sanctuary‹and choros eventually became the equivalent of the word kleros''.

Circumitio est tropus, circuitus verborum ad vitanda verba quae sacra [tabù] habentur.

Classicismus augusteus extollit laborem limae et perfectionem formalem. Poeta conatur seipsum ut tipum proponere, novam figuram, novum ei)=doj per cultum melodicum verborum et proportionem partium carminis: emendatus, exactus sunt termini usitatissimi.
Nascitur aesthetica ‘decori' - pre/pon - quae extolllit mediocritatem - meso/thj - inter excessus, qui sunt kaq' u(perbolh/n et kat' e)/lliyin; et contraponuntur lepos (neotericorum) et decor (neoclassicorum). Veluti insigne fuit illud Horati: simplex et unum.

Clausula dicuntur ultimae syllabae quae concludunt sententiam vel membrum (ubi magis aures consistunt) iuxta peculiares leges rhythmicas peculiaribus successionibus syllabarum longarum et brevium, sc. innititur quantitate:

Cicero conatus est accommodare leges rhythmicas Graecas indoli sermonis latini. Rhythmus seu numerus fit non solum per electionem vocum, assonantiam, parallelismum, contrapositionem, sed potissimum per clausulas metricas. Extant clausolae in initio (parum exploratae), in medio et in fine, quae rhythmum orationis extollunt, propterea potissimum tractatae sunt: ''Versus aeque prima et media et extrema pars attenditur... in oratione autem pauci prima cernunt, postrema plerique'' (CIC., de or. 3,50,162)...
Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus'' (ib. 3,56,187).
Leges rhythmi, ad sententiam peritissimi viri Zielinski, et leges clausularum non aliae sunt ac leges ipsius latini sermonis: ''Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem'' (CIC., Or. 63,212). Ad Ciceronis sententiam (Or. 63,212-64,218) potiores clausulae sunt:

Ceterae clausolae formam habent - - - | - v - x (8,7 % apud CIC.)
- - - | - v x (7,2 % apud CIC.)
- v v - | - v - x (2,4 % apud CIC.)
- v - - | - v - x (1,7 % apud CIC.)
v v v v | - x (0,6 % apud CIC.)

tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus [dich]
tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit [ch + paeon I]
ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis [ch+cr+ch]
hostium praedonum navem esse audiatis [dich]
Vitantur econtra claus: d + s et choria + s:
Pro di immortales! [disp]

Ex clausulis ipsi prodeant vel prodeant ipsi Cicero eligit alteram: cr + s (CIC., Or. 70,232; cf 66,222).
''Nec ego cum praecedentes pedes [ v v - v - - ; epitr. + v - -] posui, legem dedi ne alii essent; sed quid fere accideret, quid in praesentia videretur optimum ostendi'' (QUINT., inst. IX,4,109).
''Cursum contentiones [sermones] magis requirunt, expositiones [historiae] rerum tarditatem'' (CIC., or. 63,212).
Varietas apud poetas fit magna 'procreatio numerorum', et apud auctores maior usus poeticarum vocum cum consequenti rhythmo poetico et clausulis poeticis.
Clausulis usi sunt quoque christiani auctores Minucius, Cyprianus, Lactantius, Augustinus, qui: ''In meo eloquio - inquit - quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto istos numeros clausularum'', licet accentuativas novisse testetur (doctr.chr. 4,20,40).

Cleomacheion appellatur di io purus: ` v v v ` v v v

Climax seu gradatio est progressio ascendens vel descendens verborum; est simplex, cum homoeoteleuto et polysyndeto vel asyndeto: gessisse se negant et gerere festinant (CYP., Don. 9); non tantum respuimus verum et revincimus et quotidie traducimus et de hominibus expellimus; ut gladium ignem crucem bestia tormenta contemnat.

Colarion - kwla/rion - parvum colon (=Kurzvers) ut adonius, dochmius, reizianum.

Collaterales dicuntur versus homoeoteleuti post caesuram penthemimerem et finem:
in commune precum | demus communia vota
nos velit ut secum | summa pia gratia nota.

Collisio fit cum vocalis abicitur vel etiam consonans cum vocali in congressu verborum: dicta alta = dictalta, verum est = verumst, canem alliga = canalliga. Item in compositis adverbiis deinde, deinceps, dehinc, proinde, qui in scansione leguntur dinde, prinde.

Colon - kw=lon, membrum - est elementum metricum; est pars versus et periodi, quae fere numquam excedit numerum duodecim syllabarum.
Eius 'identitas' deducitur ex iteratione in aliis contextibus.
Graeca carmina innituntur paucis colis communibus.
Plures pedes vel plura metra in colon coalescunt.
Nonnulla cola adhibentur ut versus arthrodici, ut est glyconeus kata\ sti/xon, et varie adhibentur a Graecis et Latinis. Sapphicus 11sy, in tertia linea, apud Sappho est colon, apud Horatium versus.
Re autem vera cola sunt partes periodi, etenim nota peculiaris versus est sy finalis, quae nequit esse anceps neque habere hiatum. Individualitas patet ab eius iteratione in aliis compositionibus et contextibus.
Coaeva carmina versuum successione constant. Versus cum fine verbi finitur; ultimum elementum versus est sempre longum, quia mora in fine versus ancipitem quantitatem facit syllabae finalis, itaque syllaba brevis inveniri potest in elemento longo: syllaba breuis in elemento longo.
Lyrica Graeca versuum iteratione consistit - vel kata\ sti/xon, vel saepius varia iteratione membrorum breviorum, quae cola vocantur et satis sunt extensa (fere octo elementa) ut nota definita ditentur, ut metrica organa. Quae cola constant vel partibus eiusdem generis (e.g. bina metra iambica vel quattuor dactyli), vel partibus heterogeneis (e.c. gl).
Hiatu vel syllaba breui in elemento longo invicem separantur. Item copulantur per enjanbement, sc. divisione verbi inter duo cola consecutiva. Item tantum dihaeresi notari possunt, ad moram indicandam vel non.
Dihaeresis significat divisionem inter verba in fine pedis vel membri; caesura indicat divisionem in medio pede.
Versus est igitur integra series membrorum inter moras, ut coaevae editiones Pindari habent.
In partibus lyricis tragoediae et comoediae systema metricum raro iteratur, quin saepe absunt notae, quae moras indicent versuumque structuram divident.
Morae non coincidunt semper cum fine sententiarum, quin saepius in locis variis stropharum et antistopharum. Versus separantur certis in locis fine verbi et caesura vel dihaeresi. Cola praecipua sunt

Comma seu incisum est colon quod habet seriem incompletam pedum vel metrorum vel sit colon^ (ex.g. commata pentametri da). Commoratio est mora in sententia.

Communis sy - sullabh\ koinh/ - est sy anceps (x, o), quae sc. longa vel brevis esse potest: et tempus medium pronuntiationis requirit. Geminae consonae potissimum apud Graecos debilem positionem inducunt: tec-messa, Pro-cne, cy-cnus, smara-gdus; numquam corripitur in -bruo (MART. 5,11).
Breve est anceps cui sequatur h, nota aspirationis, vel duae consonae, quarum prior s sit: unde spissa, vel in hiatu vel caesura et ante z: nemorosa Zacynthos.
Plautus et Terentius semper habent brevem mutam + liquidam, ceteri vero ancipitem, sed non bis in eodem versu: magnus ab int gro saeclorum nascitur ordo (VERG., b. 4,5)
quae p tribus p tre tradunt ab stirpe perfecta (LUCR. 4,1222)
et primo similis vol cri, mox vera vol cris (OV., met. 13,607).

Commutatio (antimetabolè) est iteratio cum variationibus.

Comoedia est genus dramaticum, cuis actio in bonam partem vertit.
Distinguitur comoedia palaia/, prisca, cuis potiores auctores sunt Epicharmus, Eupolis, Cratinus, Aristóphanes; comoedia me/sh, de qua fere nihil scitur, et ne/a, quam coluerunt Philemon, Menánder, Diphilus.
Leges metricae et caesurae in comoedia parum servantur, anapaesti et solutiones sunt crebriores.

Latini versus recitati constant senariis iambicis, declamati cum musicis instrumentis, constant septenariis iambicis, octonariis iambicis, septenariis trochaicis.
Plautus (cf. M.Lenchantin de Gubernatis, Manuale di prosodia e metrica latina, MI-ME 1965, 93-105) notam peculiarem habet dividendi carmen per partes [it. blocchi] solutas a continuo sermonis.

METRA DIALOGORUM COMOEDIAE GRAECAE

Metra dialogorum in Comoedia sunt plura atque magis libera quam Tragediae.

Comoediae usitata metra sunt:


Compar est isocolon continens parem numerum syllabarum.

Computer-Lyrik est quoddam novum genus carminum, quod computatro utitur.

Conduplicatio, reduplicatio seu iteratio - epanadyplosis est cum finis est initium: ut si cum cadentia inciperis periodum, et cum eadem cadentia finires.

Conformatio saepe fit progymnasma seu exercitium compositionis.

Congeries - sunaqroismo/j - accumulatio, coacervatio est dictionum, res varias significantium enumeratio.

Coniectura seu stoxasmo/j est inductiva actio ad reum detegendum.

Conscientia, cognitio, peritia, usus: est gradatio intellectus et actionis, cuius adiectiva sunt: conscius, gnarus, peritus, prudens, consultus, providus, providens (rerum futurarum = it. del futuro), rerum sciens, compos sui et contraria: imperitus, ignarus, rudis, inscius, fastidiosus [it. annoiato] sui, imperitus (iuris).

Consonantes (articulationes) sunt occlusivae, bilabiales, dentales, simplices et geminae.

Consonantia [it. allitterazione, assonanza] est iteratio sonorum proxim, ut rima in fine vocis.

Contacium - konta/kion - est forma poetica carminum Byzantinorum, cuius a/kmh/ ponitur s.VI [Romano Melodo, o( mel%=j].
Constat strophis plurimis coniunctis per acrostichum et clausis per eundum rhythmum [ritornello] accentuativum, numero syllabarum et accentibus fixis. I stropha est specimen [modello] ceterarum et dicitur hirmus, qui perfecte ab ceteris strophis iteratur.
Hymnus constat 18-30 vel pluribus oi=koi seu tropariis [stanze], quorum eadem est structura rhythmica, idem versuum numerus metrice et melodice respondentium primo oi)=koj, qui dicitur ei)rmo/j, et frui potest novo vel alieno rhythmo.
Contacium incipit cum prooemio seu koukou/lion, metrice ac melodice aliud ac ei)rmo/j et troparia, quo argumentum proponitur cum precibus et concluditur cum e)fu/mnion [it. ritornello].
Structura est syllabica et accentuativa, genus novum Graecum, magis proximum, praeter quantitatem, antiquis carminibus lyricis et modis Syris, ut videtur.
Canitur a solista, e)fu/mnion autem a choro [fidelium]. Strophae nectuntur per acrosticum primae litterae, quod vel nomen auctoris indicat vel tantum ordinem alphabeticum.
Ad mentem d.v.Bosio contacium est homileticum carmen.

Contacarìa sunt collectiones contaciorum, sc. Hymnarii.

Contaminatio est ratio (Romana) conficiendi unam ex pluribus fabulis.

Contentio est antithesis.

Contractio metrica indicat duo breves longam factas: v v = -

Contradictio semantica est communior forma hoxymori.

Convivalia carmina Graeca et Latina sunt vulgata poemata conviviis apta.

Chorizontes - xori/zontej - separatistae, appellantur qui in Homerica quaestione auctorem Odysseae alium habent ac Iliadis, qui econtra non separant, appellantur sumple/kontej, unionistae. Item in metrica r(uqmikoi/, mousikoi/, appellabantur antiqui qui musicam rhythmicam a metrica non separant, metrikoi\ grammatikoi/ econtra separatistae.

Correptio - e)pano/rqwsij - corrigit seu variat quantitatem: in Graeca et Latina lingua vocalis ante vocalem corripitur (corrumpitur) seu fit brevis, nisi diphthongum constituat vel contractio sit: dia/, du/w, ai)/tioj; meus, impius, facio.

Correptio iambica seu brevis brevians est si ia fit pirrichius in eodem verbo: vol fit volo; accentus est in brevi vel in sy quae sequitur longam: ìnterclùde inimìcis còmmeàtum, t i b i munì viam (Mil. 223); dì t i b bene fàciant semper, quom àdvocatus mìhi bene es. Correptio attica fit in comoedia, si longa breviatur in positione debili [thesi].

Correptio epica seu in iatu fit si longa corripitur in fine verbi in thesi.
Correptio per enclisim fit post ictum accentus. ''Vocalem breviant alia subeunte Latini'', praeter genetivum archaicum: Rom i, genetivum et dativum quintae declinationis si praecedat vocalis: di i, non Fid i, genetivi pronominalis (excepto alterius), verbi fio absente r : f o, non fieri; vocativus verborum in -aius, -eius: G i, Pomp i.

Crasis - kra/sij - est mixtio vocalium duorum verborum quae coronide - korwni/j, inflectio, curvitas, linea curva - notatur: w(=ristoj = o( + a)/ristoj, ke)utuxou=sa = kai\ eu)tuxou=sa.

Craticium carmen versus diagonalibus et transversis directionibus ponit.

Cratineus - ktati/neion - a Kratino comico appellatur versus 2chor + 2chor^ anacl:
` v v ` x x x x | x x x x ` v `
eu)/ie kissoxai=t' a)/nac, xai=r' e)/fask' )Ekfanti/dhj (CR. fr.324a Kock)
[èuiekìssocàitanàx-càirefàskekfàntidès].

Creticus - kretiko/j - habet formam ` v ` .
In comoedia saepe ponuntur (e.c. Ar. Eq. 304-10) cum paeone primo, qui est creticus cum longa soluta - v v v; paeon autene quartus: v v v -.

{XO.} )=W miare\ kai\ bdelure\ kra=kta, tou= sou= qra/souj {str. 1.}
pa=sa me\n gh= ple/a, pa=sa d' e)kklhsi/a,

- v -, - v - | - v -, - v -
kai\ te/lh kai\ grafai\ kai\ dikasth/ri', w)=
- v -, - v - | - v -, - v -
borborota/raci kai\ th\n po/lin a(/pasan h(-
- v v v, - v - | - v v v, - v -
mw=n a)nateturbakw/j,
- v v v, - v -

Paeon II et III fere numquam occurrunt in Tragedia. Eschilus utitur belle paeone IV: Eum. 328-9
328 e)pi\ de\ t%= tequme/n% [e)fumn. a.
v v v - , v v v -
329 to/de me/loj, parakopa/,
v v v - , v v v -
330 parafora\ frenodalh/j,
v v v - , v v v -
331 u(/mnoj e)c )Erinu/wn,
332 de/smioj frenw=n, a)fo/r-
333 miktoj, au(ona\ brotoi=j.
5m cr ac seu teopompeus
6m cr^ a)/kr'e)p'a)/nqh kabai/nwn, a(/ mh/ moi qi/ghij, tw= kupairi/skw

[àcrepàntècabàinòn-amèmòitighèis-tòcupàirìsco]

Cruciferi dicuntur versus omoeoteleuti in forma crucis in medio et in fine:
Angelico verbo castus tuus intumet alvus
ut fieret salvus homo tentus ab hoste superbo.

Cursus est structura rhythmica, accentibus innixa ultimis membri vel sententiae.
Evolutio rhythmica et successio tonicarum et atonarum iuxta leges de arte dictandi circuitus et breviores partes - kw=la et ko/mmata, membra et incisa - numerose fingit.
Periodorum circuitum cursum oratoris Cicero vocat (De or. 2,10,39) aut verborum cursum (De or. 1,35,161; Springhetti, o.l., 94-197):

Cyclicus pes vocatur ab antiquis anapaestus uti esset rhythmus irrationalis dactylicus.

Cyrenaicum metrum est 2p an + 2p ia ac [hemiasclep + r^]:
kate/lamyaj, e)/deicaj e)mfanh= (EUR., Elec. 586).
[catelàmpsasedèixas - èmfanè]


HOME PAGE


Scrivi