GLOSSARIUM DE RE METRICA GRAECA ET LATINA

A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


S


S est saepe caduca apud antiquos poetas: Nos sum s Romani qui fuimus ante Rudini.

Sandhi est vox indica, qua saepe compositio verborum in sequela declaratur: cum pono = compono, rosasom = rosarum.

Sapphicus versus formas communiores habet 11sy [minor] et 15sy [Maior unius Horati].

Satura est carmen didascalicum et actio dramatica in qua varia elementa miscentur: dialogi, cantus, musica, saltationes.
Satura Menippaea alternatim componitur versibus et oratione soluta.

Saturnius vel Faunius est versus antiquus Romanorum, cuius naturam I.B. Pighi ponit in rhythmo verbi et successione arsium et thesium, cum alii in rhythmo accentuativo per 2 hemistichos et 5 accentus:

virùm miì Camèna | ìnsecè versùtum 2mia^ + ith
malùm dabùnt Metèlli | Naèviò poètae.

Bassus tradit formas incertas, quibus usi sunt Livius Andr. (Odyssia), Naevius (Bellum Poen./Pun.), Elogia Scipionum, aliique.

Scansio est lectura metrica versus.

Doctrina d.v. Pighi

Scansio metrorum


DOCTRINA DE VERSVS SCANSIONE SINT
cfr. Io.B. Pighi, De L. Aeneidos VI quae est Catabasis Aeneae (BVS - A, III).
Romae MCMLXVII, 139-144.

Versus discimus non legere sed scandere, quasi gradus accentum qui dicitur 'intensitatis' iubemur trudere in quasdam syllabas et eas ictu quasi contundere longae brevesque syllabae oculis nostris proponuntur, non illae quidem auribus, quas ictibus contentas esse oportet hominès sonat quod alibi hòmines, canò, quod càno, aliaque summa admiratione digna vocabulorum monstra.

Accentum, qui dicitur intensitatis, a Graecorum Latinorumque veterum sermone alienum fuisse aperte planeque testantur Varro Cicero Nigidius Gellius, I a. Chr. n. saeculo atque II p. Chr. n. (cf Varro ap. Serg. gramm. IV I53 et 525 Keil; Nigidius ap. Gell. I3, 25; Ciceronis orator 56-57 et I73).

Rhythmus veterum ex ordine quodam constat syllabarum longarum breviumque, quae figuras quasdam et mensuras efficiant; quarum modus non unus est.

De mensuris agimus, quas i)soxro/nouj appellamus. In 'metricis' Graecorum Latinorumque versibus, praeter illum syllabarum ordinem, nihil fuit quod rhythmum efficeret, nec ictum nec illam vocis elationem, quae to/noj a Graecis dicitur: ictum enim nusquam fuisse ante II saeculum p. Chr. n., tonum - accentum musicum alii vocant - in nullis umquam hominum sermonibus rhythmi effectorem fuisse.

Sequitur ut Latini versus ita legendi sint ut nostros legimus, dummodo syllabas longas ne corripiamus, breves ne producamus, neve intentiorem faciamus quae elatior fuerit.

Nam Romana cantilena abhinc mille quingentos annos obmutuit: quamquam exaudire possumus in Ambrosianis et Gregorianis antiquissimis cantibus.

Necesse est igitur ut accentus nostros quam maxime extenuemus, ex quibus abnormis et prorsus alienus rhythmus nascatur, atque ut diligentissime mensuram syllabarum servemus: hoc si fecerimus, ipsos Vergili versus suo rhythmo, suo quasi sono praeditos licebit audire: quos non est dubium quin haec nostra loquendi consuetudo aliquantulum vexet et vitiet, sed ipsam versus animam, rhythmum dico, sospitatam laetabimur.

Herous definitur a metricis 'dactylicus hexameter catalecticus in disyllabum'; a rhythmicis 'periodus rhythmica metrorum sex generis paris'; ab Ennio 'versus longus'.

Periodus est 'complexio, continuatio, ambitus, circuitus' verborum (Cic. de orat. 3, 182. 186. 192), quae rhythmica, seu 'numerosa' dicitur, si metiri possumus intervallis aequalibus (ib. 185) atque eam finiri et cadere sentimus; eadem in heroo sex metra complectitur, quorum quinque primi figuram habent dactyli vel spondii, sextus postremus spondii vel trochaei, in quo periodus finitur; omnes autem constant ex thesi - 'positio' - et arsi - 'elatio' - utraque binum 'temporum': ideo generi metrorum 'pari' ascribuntur, quorum thesis ab arsi distinguitur, quia mente sensuque 'impressionem' quandam (ib. I85) in thesi facimus, in arsi non facimus.

Metrum idem fere est quod Italis 'battuta', Francogallis 'mesure', Theodiscis 'Takt'; thesis quod 'tempo forte, frappé, Senkung', arsis quod 'tempo debole, levé, Hebung'.

Dactylus quidem et spondius pes metra sunt quae nos 'duabus quartis partibus' (2/4) metimur, item trochaeus sextus, cuius quartum tempus keno/n a Graecis dicitur, sive lei=mma: ab Italis 'pausa di croma', a Francogallis 'demisoupir' a Theodiscis 'Achtelpause'.

Hexametrum caesurae (tomai/) dividunt in duas tresve partes.

In duas semiquinaria (penqhmimerh/j), post longam priorem tertii metri (id est post quintum semipedem); in duas trochaica (kata\ tri/ton troxai=on), post brevem priorem tertii metri; in duas semiseptenaria (e)fqhmimerh/j), post longam priorem quarti metri (id est post septimum semipedem); in tres semiseptenaria et semiternaria (triqhmimerh/j) post longam secundi metri (id est post tertium semipedem).

Caesuris additur nonnumquam, inter quartum et quintum metrum, diaeresis bucolica. Verg. Georgicôn I, 276:

ipsa dies alios | alio dedit ordine luna
[ìpsadièsaliòs | aliòdeditòrdinelùnas]
` v v , ` v v , ` | v v , ` v v , ` v v , ` v ^
ictus: ì - è - ò | ò - ò - ù

lectio sine scansione:

ì-psa dì-es à-lios à-lio dè-dit òr-dine lù-na
accentus: ì - ì - à - à | è - ò - ù
atonae: a - e - i - o - i - o - i - i - e - a


Priscianus in Partitione XII versuum Aeneidos, gramm. III pp. 461ss:

scande versum: armavi rumqueca notro iaequi primusab oris...

scande versum: conticu ereom nesin tenti quorate nebant;

atque alii: ármavi alii armavì enuntiabant.
Quae legendi ratio fuit nulla, sed omnino versum dividendi.


Scansio metrorum


Scansio stropharum


Scansio alia est ac schema abstractum versus.
Versus innititur syllabis, schema autem positionibus in quibus accommodandae sunt syllabae.
Positio est longa, brevis, anceps, saepe ad poetae martem.
Lectio scholastica ictu metrico utitur, iuxta Priscianum et Martianum Capellam, inter antiquos, et scholam Anglicam et Germanicam saeculi elapsi (Bentley, Hermann, Boeckh).
Versus quoque innititur syllabis et positione qua fruuntur.
Positio longa, brevis, anceps (indifferens), esse potest: anceps datur si quantitas pendet ab poeta.
In IE poesi videtur quantitas tantum in fine versus adstricta esse, alibi autem libera.
Cuius reliquiae fortasse in Aeolicis metris patet, cum versus incipiat duobus ancitibus, quae basis vocantur.
Longa - loci principes - a ceteris separatur positione alternative brevi et ancipiti.
Ideo rhythmus fundamentalis est

Scazontes - ska/zw, claudico - vel hipponactei, vel choliambi - xolo\j i)/amboj - sunt 3m ia qui s pro ia habent in VI sede.

Schemata dianoeas sunt sententiarum exornationes.
Schemata lexeos sunt verborum exornationes:
prolepsis, zeugma, hyposeuxis, syllepsis, anadiplosis, anaph., epanalepsis, epizeuxis, paronomasia (adnom.), schesis onomaton, parhomoeon, homoeoptoton (similiter cadens), homoeoteleuton (simil. desinens), polyptoton (adnom.), hirmos, polysyndeton, dialyton (asyndeton, dissolutum).

Scholiastes - sxoliasth/j - est commentator; sxo/lion est commentarius.

Scholium, Skolia, sunt cantus conviviales qui forma peculiari carent: philosophici vel morales.

Semiconsonae |i| et |u| ante vocalem interdiu consonae fiunt:
e-ius, ma-ius; non autem bi-iu-gus, i-a-spis, i-am-bus; item Iesus, Ioseph: ie-sus, io-seph vel i-e-sus, i-o-seph.

Senarius est versus 6m, qui ''propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit'' (CIC., or. 55,184).

Septenarii sunt versus 7 pedum.

Sequentia est hymnus plurimis strophis rhythmice compositis, cum consonantia syllabarum in fine cuiusque versus.
Auspicius auctor videtur.
Sequentiae extremae syllabae vocis alleluia in longum productae aptabantur.
Fere quinque millia carminum supersunt s. XII-XIII, quorum dicuntur auctores s.Bernardus, Adamus a Sancto Victore, Iacobus Tudertinus [Todi], Alfanus Salernitanus, Ioannes Peckam et Thomas Aquinas.
Exempla cantus sequentiarum

Serpentini versus seu decisi:

Signa


Silloi sunt carmina satyrica Graeca versibus hexametris.

Silvae sunt carmina sine ratione et ordine collecta.

Similitudo est comparatio et necessitudo imaginum.

Simmiacus est versus 17 sy.

SIMONIDES CEIUS


"praecipua ... eius in commovenda miseratione virtus"
(QUINT. X, 1,65)

Qrh=noi - io a Maiore

fr.6 - - v v - - v v - - v v - v - ascl M aceph

a)/nqrwpoj e)w\n mh/ pote fa/shij o(/ ti gi/netai ˆau)/rion‰,

` v ` - ` v v ` ` v v `, ` v v ` v - 3m chor + doc

mhd' a)/ndra i)dw\n o)/lbion o(/sson xro/non e)/ssetai:

- ` v v ` v, v ` v v ` - - r + pros [sine muias]

w)kei=a ga\r ou)de\ tanupteru/gou mui/aj
- - - v - v - lec = di tr^

ou(/twj a( meta/stasij.


Sko/lia fr.5 logaoedici

tw=n e)n Qermopu/laij qano/ntwn 4p da (alcm)

eu)kleh\j me\n a( tu/xa, kalo\j d' o( po/tmoj, 3m tr

- ` v v ` v v ` v, - v v - v v - v enhopl +hem fem

bwmo\j d' o( ta/foj, pro\ go/wn de\ mna=stij, o( d' oi)=ktoj e)/painoj:

e)nta/fion de\ toiou=ton ou)/t' eu)rw\j hem + mol

ou)/q' o( pandama/twr a)maurw/sei xro/noj. glych + diia

- - v v - v v - v, - v - - - v - enhopl + lec

a)ndrw=n a)gaqw=n o(/de shko\j oi)ke/tan eu)doci/an

- v v - v x, - v - v v - v - dodr I + gl

(Ella/doj ei(/leto: marturei= de\ kai\Lewni/daj,

- - - v v -, v v - v - v - - dodr II (hem mas) + enh

Spa/rtaj basileu/j, a)reta=j me/gan leloipw\j

ko/smon a)e/nao/n te kle/oj. - v v v , v - - v v


qrh=noj- paremiaci

fr.9 - - - v v - - - v hipp

a)nqrw/pwn o)li/gon me\n ka/rtoj,
a)/praktoi de\ melhdo/nej - - - v v - v x gl

ai)w=ni d' e(n pau/r% po/noj a)mfi\ po/n%
- - v v - -, v v - v v - r + an

v v - v v -, v - v v - v v - an + pros

o( d' a)/fuktoj o(mw=j e)pikre/matai qa/natoj:
- - v v -, v - v v - v v - an + pros
kei/nou ga\r i(/son la/xon me/roj oi( t'a)gaqoi/
o(/stij te kako/j. - - v v - mon an


BACCHY/LIDES


Theseus [strophae sine epodo]

{}Basileu= ta=n i(era=n )Aqana=n,
v v ` ` v v - v - - hip

tw=n a(bŒrobi/wn a)/nac )Iw/nwn,
x ` v v - v - v ` x prax

ti/ ne/on e)/kŒlage xalkokw/dwn
v/ v v - v v - v ` - hip

sa/lpigc polemhi/+an a)oida/n;
- ` v v - v - v ` - prax

h)= tij a(mete/raj xqono\j
v - v v - v v - v - glych

dusmenh\j o(/ri' a)mfiba/llei
- x - v v - v ` - hip

stratage/taj a)nh/r;
x - v - v - pros

h)\ lhistai\ kakoma/xanoi
x £- ` v v ` v x£ glych

poime/nwn a)e/kati mh/lwn
- v - v v - v ` - hipp

seu/ont' a)ge/laj bi/a‚i;
- ` v v - v - teles

h)\ ti/ toi kradi/an a)mu/ssei;
-£ x - v v - v ` - hip

fqe/ggeu: doke/w ga\r ei)/ tini bŒrotw=n
x ` v v - v, - v - v - r + hy

a)lki/mwn e)pikouri/an
- v - v v - v - glych

kai\ ti\n e)/mmenai ne/wn,
- v - v - v - lec

w)= Pandi/onoj ui(e\ kai\ Kreou/saj.
` - ` v v - v - v ` - phalec


IERWNI SURAKOSIWI IPPOIS [OLU]M?PIA]

A. 'Aristo[k]£rpou Sikel…aj kršousan str
arìstokàrpu sìkeliàscreùsan

D[£]matra „ostšfanÒn te KoÚran
dàmatrà iòstefanòntecùran

Ûmnei, glukÚdwre Kleo‹, qo£j t' 'O-
ùmneiglùcudòrecleòithoàsto

lum]piodrÒmouj @Išrwnoj †pp[o]uj.
lùmpiòdsierònosìppus
seÚon]to g r sÝn ØperÒcwi te N…ka ... ant
sÝn 'Ag]la a ... te par' eÙrud…nan
'AlfeÒn, tÒqi] D?einomšneoj œqhkan
o)/lbion t?[škoj stefa/nw]n kurh=sai:
qro/hse d l[ao\j...
ep


Solutae orationis genera:
narrativum (historia, fabula romantica, novella, fabula), drammaticum, demonstrativum, oratorium, epistulare...

Solutio dicitur in metro, quotiens pro una longa duas ponimus breves (SERV. gr. 4,425,13). Longa potest dissolvi in duas breves.

Sonetto est Italicum carmen, quod habet 14 versus 11sy (M): binae strophae quattuor versuum (quartine) et binae trium versuum (terzine).

Sotadeus dici potest 4mio^ variorum a Sotade (sec. III a.Ch.) ad lubrica adhibitus. Schema:

Spiritus lenis - yilo/n, et fortis - dasu/, vocales denotant.

Spondeus - spondei=oj (libare) - constat duabus longis, et est pes quo referti sunt carmina ad libandum vel sollemniter orandum.
Series spondeorum auget gravitatem et sollemnitatem hexametri:
Olli respondit rex Albai Longai (ENN.).
Holospondaicus est:
spe/ndwmen tai=j Mna/maj paisi\n Mou/saij.
Item:
Zeu= pa/ntwn a)rxa=, pa/ntwn a)gh/twr.

Stasimus - sta/simoj - est cantus Chori post ingressum in orchestram.

Stesichoreus dicitur 3mtr ac qui pro ancipiti semper longam ponit:
- v - -, -v - -, -v - -.
Stesichoreum systema constat stropha, antistropha et epodo.

Sticheron is another kind of hymn, important both for its number and for the variety of its liturgical use. Festal stichera, accompanying both the fixed psalms at the beginning and end of Vespers and the psalmody of the Lauds (the Ainoi) in the Morning Office, exist for all special days of the year, the Sundays and weekdays of Lent, and for the recurrent cycle of eight weeks in the order of the modes beginning with Easter. Their melodies preserved in the Sticherarion, are considerably more elaborate and varied than in the tradition of the Heirmologion.

Stichica dicuntur metra quae iterantur sine structura strophica, ut 6mda et 3m ia.

Stichomythia est series versuum qui ponuntur alternatim in ore plurium actorum, ut fere dialogus fiat.

Stigme - stigmh/ - est punctum super notas musicales.

Stilema est processus stilisticus qui saepe adhibetur.

Stilus est ratio peculiaris exarandi orationem solutam vel carmina.

Stochasmos est coniectura.

STROPHA est systema versuum quod iteratur bis vel pluries.
Est igitur structura longior quam versus, quia plures periodi iterantur eadem forma bis, ter, vel decies et pluries.

  • Antistrophe est secunda stropha quae iterat (responsio) fere ad amussim schema strophae.
    Responsio includit iterationem rhythmi complexarum sententiarum, cum musica conexarum.
    Lyrica choralis Graeca maxima ex parte habet formam strophicam.
    In tragoedia una tantum iteratur, in satyrico et comoedia interdum pluries (Eur. Cyc. 495ss; Ar. Pax 346ss).
    Partenium Alcmanis, primum systema strophicum pluries iterat, ut Pindarus, qui addit epodon iteratque structuram triadicam, qua utitur Hybicus, fr. 1.
    Suda Stesichorum inventorem facit structurae triadicae.
  • Epodi sunt quoque in Tragoedia (Esch. Pers. 897-906; Sof. Ant. 876-82).
    Astrophicum est systema quod non iteratur (e.c. Sof. Trach. 205-24; Eur. Hel. 515-27).
  • Ephymnion (it. ritornello) iterat verba quoque: Esch. Supp. 117-75; Ag. 455-550).
    Responsio est nimis rigida, saepe ad syllabam, apud tragicos auctores, minor in Comoedia (Wilamowitz, Verskunst, 470-86).

    Praeterea iterari potest idem versus vel diversa genera versuum.
    Versus recitativi ordinantur kata\ sti/xon, lyrici per strophas.
    Forma strophae est


    STROPHA SAPPHICA LATINA
    Catullus, Extasis (LI)

    Ille mi par esse deo videtur,
    ille, si fas est, superare divos,
    qui sedens adversus identidem te
    spectat et audit

    dulce ridentem, misero quod omnis 5
    eripit sensus mihi: nam simul te,
    Lesbia, aspexi, nihil est super mi
    vocis hianti.

    Lingua sed torpet, tenuis sub artus
    flamma demanat, sonitu suopte 10
    tintinant aures, gemina teguntur
    lumina nocte.

    Otium, Catulle, tibi molestumst:
    otio exultas nimiumque gestis.
    Otium et reges prius et beatas 15
    perdidit urbes.


    Sapphica
    HOR., CARMEN SAECULARE

    Pueri 27 [9x3] patrimi et puellae totidem cecinerunt Carmen amoebaeum. Caesura feminea saepius ut in IV: v. 1, 14, 18, 19, 35, 39, 43, 51, 53, 54, 55, 58, 59, 61, 62, 70, 73, 74.

    1.Phoebe silvarumque potens Diana 1.2. stropha: pueri et puellae
    lucidum caeli decus, o colendi
    semper et culti, date quae precamur
    tempore sacro,

    2.quo Sybillini monuere versus
    virgines lectas puerosque castos
    dis, quibus septem placuere colles,
    dicere carmen. [ut dicerent]

    3.Alme sol, curru nitido diem qui 3.Pueri - 4.Puellae, etc.
    promis et celas aliusque et idem
    nasceris, possis nihil urbe Roma
    visere maius...



    STROPHA ALCAICA GRAECA
    ALCEUS
    Et te sonantem plenius aureo / Alcaee, plectro dura navis, / dura fugae mala, dura belli (HOR, od 2,13.26-28)

    a)sunne/thmmi tw=n a)ne/mwn sta=sin
    asùnnetèmmitònanemònstasìn
    to\ me\n ga\r e)/nqen ku=ma kuli/ndetai,
    tomèngarènthenkùmakulìndetai
    to\ d' e)/nqen, a(/mmej | d' o(\n to\ me/sson
    todènthenàmmesdòntomèsson
    na= forh/meqa su\n melai/nv
    nàiforèmetha sùnmelàina

    xei/mwni mo/xqentej mega/l% ma/la:
    pe\r me\n ga\r a)=ntloj i)stope/dan e(/xei,
    lai=foj de\ pa=n za/dhlon h)/dh,
    kai\ la/kidej me/galai ka\ t au)=to...

    ou) xrh\ ka/koisi qu=mon e)pitre/phn,
    proko/yomen ga\r ou)de\n a)sa/menoi,
    w) Bu/kxi, farma/kwn d' a)/riston
    oi)=non e)neikame/noij mequ/sqhn

    pa/mpan d' e)tu/fws' e)k d' e)/leto fre/naj
    prw=ta me\n )/Antandroj Lele/gwn po/lij
    u)/ei me\n o( Zeu/j, e)k d' o)ra/nw me/gaj
    xei/mwn, pepa/gaisin d' u)da/twn r(o/ai...


    STROPHA ALCAICA LATINA:
    HORATIUS - C. 1,37

    Nunc est bibendum, nunc pede libero
    pulsanda tellus, nunc Saliaribus
    ornare pulvinar deorum
    tempus erat dapibus, sodales.

    antehac nefas depromere Caecubum
    cellis avitis, dum Capitolio
    regina dementis ruinas
    funus et imperio parabat

    contaminato cum grege turpium
    morbo virorum, quidlibet inpotens
    sperare fortunaque dulci
    ebria. sed minuit furorem

    vix una sospes navis ab ignibus
    mentemque lymphatam Mareotico
    redegit in veros timores
    Caesar ab Italia volantem

    remis adurgens, accipiter velut
    mollis columbas aut leporem citus
    venator in campis nivalis
    Haemoniae, daret ut catenis

    fatale monstrum: quae generosius
    perire quaerens nec muliebriter
    expavit ensem nec latentis
    classe cita reparavit oras,

    ausa et iacentem visere regiam
    voltu sereno, fortis et asperas
    tractare serpentes, ut atrum
    corpore conbiberet venenum,

    deliberata morte ferocior:
    saevis Liburnis scilicet invidens
    privata deduci superbo
    non humilis mulier triumpho.


    Substitutio fit si pes pro pede adhibeatur (- - pro v -); dissolutio si duo breves ponantur pro longa, ut tribrachys pro iambo.

    Superlatio est hyperboles sive accrescitiva - au)/cesij - sive deminutiva - tapei/nwsij:
    Vento velocior, tardior testugine.

    Syllaba - sullabh/ - est unitas phonetica, quae simul pronuntiatur:

    Syllepsis est concordantia ad sensum.

    Sylloges gnomica: est collectio carminum, vulgi quoque, ad modum sententiae vel moralis hortationis.

    Symplecontes in metrica opponuntur separatistis.

    Synaeresis - sunai/resij - est contractio duarum vel plurium syllabarum in unam.

    Synaloephe - sunaloifh/ vel sunalifh/ - seu fusio, confusio, commixtio, sine elisione, pronuntiatio plena: figura contraria dialoephi (=hiatus), quia in unum contrahit vocales finales cum sequentibus ut unam tantum syllabam faciant (h neglecta), etiam cum vocale sequentis versus: a)/lgea e)/qhke, monumentum et (monument(u)et):
    Conticuere_omnes intentique_ora tenebant.

    Synaphìa - suna/feia, coniunctio - est tam arcta unio membrorum, ut ancipitem non admittat neque hiatum inter membra, sc. syllaba finalis arcte unitur sequenti, etiam si verbum dividatur in duas partes, quarum altera stet cum membro finali altera cum initio membri sequentis:


    Simile sed non idem est id quod dicitur enjembement.
    Metrica et prosodica continuitas Colon a Versu - sti/xoj - distinguit;
    synapheia interdum extenditur per plures lineas, quae constituunt periodum.
    Ultima syllaba potest esse longa vel brevis;
    si brevis stat pro longa habetur syllaba brevis in elemento longo.
    Periodus - || - definitur ut segmentum compositionis - quadraginta vel tantum quattuor syllabae, quae habent prosodicam continuitatem.

    Synartèsis - suna/rthsij - est unio membrorum sine caesura; synartetica sunt metra quae conexa sunt, asynarteta quae sunt diversi generis.

    Synathroismos - sunaqroismo/j - est recapitulatio sententiarum. Synaeresis est coactio duorum syllabarum in unam.

    Syncopatio, syncopes - sunkoph/, ligatura - contusio, detractio, suppressio, est litterae vel syllabae amissio: domne (domine), ti/pte ( ti/ pote); saeclum (saeculum); spirto (spirito).
    Clausulae syncopatae finem versus saepe concludunt.

    Syndeticus opponitur asyndetico.

    Synecdoche - sunekdoxh/ - seu comprehensio, intellectio: pars pro toto, totum pro parte, singulare pro plurali, genus pro specie et viceversa: ad tectum (= domum) venis, mundus est caecus.

    Synecphonèsis - sunekfwnh/sij - crasis, est unio vocalium in unam syllabam: maria omnia (mariomnia), curam hanc (curanc), bonum est (bonumst), bona es (bonas), locuta est (locutast).
    Interdum synizesis, synaloepha, vel crasis appellatur.
    Graphice saepe notatur.
    Facilius fit inter verbum monosyllabum et relativa pronomina kai/, h(/, dh/, mh/, e)gw/, e)pei/.
    Prodelision vel aphaeresis fit cum initium verbi eliditur:
    makrou= (a)popau/sw
    (macrùpopàuso).

    Od. 1. 226

    Sappho 1. 11

    Ar. Ran. 509

    Synecphonesis pluries fit si prima vocalis est e:
    q\eo/j, \ e)/ason, po/l\ewj.
    Vocales contiguae leguntur ut una syllaba.
    Synecph n sis, syniz sis, synaloepha, crasis, idem indicant.

    Synizèsis - suni/zhsij - seu synaeresis - sunai/resij - est coniunctio syllabarum in unam:
    déinde, próinde, duoi=n [bisy];
    sed quoque:
    de-in, de-in-de, de-in-ceps, de-hinc, su-a-de-o, su-a-vis.
    Pronuntiatio distincta vocalium.

    Synkretismus - sunkretismo/j - societatem gentium Cretensium indicavit, et postea, falsa etymologia [misceo et socio] religiosum quoque sensum.

    Synonimum est verbum habens similem significationem.

    Syntagma est neologismus, qui coetus verborum indicat arcte vinctorum, ut sunt morphemata et verba.
    In linguistica est electio certa, quae contraponitur paradigmati:

    Systema seu periodus metrica est unio membrorum quae organicitatem habent.
    Dicitur dicòlon, tricòlon, tetracòlon prout 2, 3, 4 membris constet.
    Latini habent versus quoque membra et appellant monostichum, distichum, 3st, 4st, 5st.
    Kata\ sti/xon sunt exarata poemata epica, tragoediae, etc.

    Systoles - sustolh/ - est correptio syllabae natura sua longae: tulerunt:
    Matri longa decem tulerunt fastidia menses (VERG., buc. 4,61).

    Syzygies - suzugi/a, coniugatio - communiter pro dipodia adhibetur; nonnulli unionem pedum diversorum opponunt dipodiae;
    epirrhematica habetur cum singulas strophas et antistrophas sequuntur tetrametri trochaici.


  • HOME PAGE


    Scrivi