D |
Dactylo-epitriti sunt versus mixti: da + tr / s cf Aeolicum.Dactylus ` v v est pes temporum quattuor et trium syllabarum: longum + biceps.
- 2mda - di/metroj - dactylicus seu dipodia dactylica habet formas:
- 2mda ac ` v v ` v v metrum hymenaicum
- 2mda^ ` v v ` v adonium ùrbis et órbis
- 3mda - tri/metroj [3p da] habet tres formas:
- 3mda ac ` v v ` v v ` v v
- 3mda^1 ` v v ` v v ` penthemimeres seu hemiepes
- 3mda^2 ` v v ` v v ` x henoplium
- 4mda - tetra/metroj - [4p da]:
- 4mda ac ` v v ` v v ` v v ` v v alcmani[c]um [metrum
- 4mda^1 ` v v ` v v ` v v `
- 4mda^2 ` v v ` v v ` v v ` x archilochium
procephalus v ` v v ` v v ` v v ` x
- 5mda - pentameter - vocatur quoque metrum simonidium:
- 5mda ^1 ` v v ` v v ` v v ` v v `
- 5mda^2 ` v v ` v v ` v v ` v v ` x simmi(e)um
- Pentameter Elegiacus - penthemimeres vel hemieps - penqhmimere\j tri/metron, h(miepe/j
` vv ` vv ` | ` v v ` v v `
Constat duobus hemistichiis seu vel membris, separatis a caesura-diaeresi, quae semper est penthemimera, post terium dactylum^1.
In secundo hemistichio semper dactyli puri inveniuntur. Inventor dicitur fuisse Ermesianactes Colophonius (s.III a.Ch.).
Est secundus versus distici elegiaci, post hexametrum. Pentametri nomen a nonnullis reicitur, qui antiqui interpretabantur: 2p da + s + 2p an = - vv, - vv, - | -, v v -, v v - [=5m]kai/ tij a)poqnvskwn | u(/stat' a)kontisa/tw (CALL. 1,5)
[kàitisapòtnescòn-ùstatacòntìsatò]labitur ex oculis nunc quoque gutta meis (OV. tr. 1,3,4)
[lábituréxoculìs-nùncquoquegùttameìs]
Raro unum nomen in hemistichio habent:
audit falsiparens | Amphitryoniades (CATULL., 68,112)
Protesilaeam | Laüdamia domum (CATULL. 68,74)
Bellerophonteis | sollicitudinibus (RUTIL.NAM. 1,450)Pulcherrimi concinna verborum positione:
sive ea causa gravis, | sive ea causa levis (PROP. 2,9,36)
semibovemque virum | semivirumque bovem (OV. a.a. 2,24)
- 6mda - hexameter - e(ca/metroj - dactylicus:
- 6mda ac ` v v ` v v ` v v ` v v ` v v ` v v metrum ibycium
- 6mda^1 ` v v ` v v ` v v ` v v ` v v ` m. choerilium seu diphilium
- 6mda^2 ` vv ` vv ` vv ` vv ` vv ` x hexameter dactylicus qui appellatur quoque versus heroicus seu pythius seu delphicus seu epicus.
Constat 6p da^2 [5 da/s + s/tr].
Nonnulli habent 4p da + ad.
Est I versus distici elegiaci.
lectio vocalis I
Ad scansionem faciendam ratio agendi facilis: ante omnia lege versumconticuere omnes intentique ora tenebant
1. Declara elisiones: conticuer(e)omnesintentiqu(e)oratenebant
2. Tolle ultimas duo sy: conticueromnesintentiquorate -nebant
3. Distingue longas a brevibus iuxta leges generales: correptio, duplex consona conticu - erom - nesin - tentiqu - orate
4. Hex est dactylicus, quia in V sede est da
5. Caesura semiquinaria (penthemimera): nes || - in
6. Formula versus: d d s s d 5
7. Scansio versus: cònticu - èrom - nès || in - tènti - quòrate - nèbantQuattuor primi pedes esse possunt da vel s, quintus fere semper da, sextus autem s vel tr.
Potissimum hex in epica et carminibus narrativis adhibetur, didascalicis, satyricis. Hex spondaicus (alexandrinus) frequentatur a Catullo. Praeter verba quaedam cretica, Ennius nunquam utitur brevi breviante raro autem synizesi; Ennius et Ovidius raro elisionibus, frequenter autem Lucilius, Lucretius, Vergilius utuntur. Ennius primus Romae adhibuit; Cicero novis ditavit legibus Vergiliusque suavitate.
In I membro ictus et accentus raro coincidunt, in II saepe. Adhibetur
1.in carminibus epicis (Aen., Statius, Silius Italicus, Val.Flaccus, Claudianus),
2.in saturis (Lucil., Hor., Persius, Iuven.),
3.in carmine didascalico (Lucr.),
4.in carminibus pastoralibus (Buc.),
5.in variis (Catullus).Caesura seu incisio semiquinaria seu penthemimera fit post arsim (=longam) III pedis, semiseptenaria seu hephthemimera post arsim IV pedis; trochaica post primam brevem III pedis et bucolica in fine IV pedis.
Igitur hex est dicolus si caesura est semiquinaria, tricolus si semit. et semisept. Si caesura masculina deest in III pede, hephthemimera et trithemimera adsunt. Raritas caesurae femininae in III pede contradicit Hex Graeco.
Tamen in V pede caesura feminina frequentior est quam masculina.
Monosy vitantur ubi diaeresim prope caesuram principem producunt.
Post Ennium monosy in fine versus rariores sunt: verbum trium vel duarum sy frequentatur; Vergilius monosy utitur peculiaribus in versibus; Horati Saturae his utitur ut in familiari colloquio.
Rara fit diaeresis in IV pede cum mora sensus (caesura bucolica):Pollio et | ipse fa|cit nova | carmina || pascite | taurum (Virg. Ecl. III 86).
Habet 17 sy si omnes pedes sint da, 12 si omnes s (=6mda ac).
Vocatur dactylicus si V pes est da, spondaicus si s.
S ubique ponitur; da ubique praeter VI pedem; tr tantum in fine (6mda^2).
Schema generale cum caesuris I pes (metrum) II pes (metrum) III pes (metrum) IV pes (metrum) V pes (metrum) VI pes (metrum) caesura ` vv ` vv ` | vv ` vv ` vv ` x semiq = pent ` vv ` vv ` v | v ` vv ` vv ` x troch = fem ` vv ` vv ` vv ` | vv ` vv ` x semisept = hept ` vv ` | vv ` vv ` | vv ` vv ` x semi3 = trit + sem7 = hept ` vv ` vv ` vv ` vv | ` vv ` x dihaeresis bucolica Accentus verborum ictibus metrorum consonant in versu
- spàrsis hàstis lòngis | càmpus splèndet-et hòrret
Musicalis symmetria exprimitur in versibus
- cùm subit ìlliùs | tristìssima nòctis imàgo
- Tìtyre, tù patulaè recubàns sub tègmine fàgi
Rarus
- Ùnus quì nobìs | cunctàndo rèstituìt rem (VERG., Aen. 6,846)
- pàrturiùnt montès, nascètur rìdiculùs mus (Hor., p. 139).
Holodactyli pulcherrimi apud Alcmanem: fr 74 Garzya:Imitativi
- ou)/ m' e)/ti, parsenikai\ meliga/ruej i(aro/fwnoi,
- gui=a fe/rhn du/natai: ba/le dh\ ba/le kh/ruloj ei)/hn,
- o(/j t' e)pi\ ku/matoj a)/nqoj a)/m' a)/lkuo/nessi poth/tai
- nhlee\j h)=tor e)/xwn,
a(/lipo/rfuroj i(aro\j o)//rnij.
- quadrupedante putrem | sonitu quatit ungula campum (VERG., Ae. 8,596)
- at tuba terribili | sonitu procul aere canoro / increpuit (Verg., Ae. 9,503)
Veloces dactyli fracti spondeo lentum motum oculorum Sinonis indicant:
- constitit atque oculis | Phrygia agmina circumspexit (Verg., Aen. 2,68).
Artificiosi
- apparent rari | nantes in gurgite vasto (Verg., Ae. 1,118-9)
- arma virum | tabulaeque et Troia | gaza per undas
Hypermetri (eliditur sy sequenti) effectum sonorum dant:
- iactemur, doceas; | ignari hominumque locorum-que
- erramus, vento huc | vastis et fluctibus acti.
Epos homericum
[Prae caeteris carminibus epos homericum magis elaboratum videtur poetice, sive in structura generali, sive in particulari. Ira Achillis copulatur irae Agamemnonis, irae Iovis, irae deorum omnium, irae Herae. Item Ira Achillis copulatur cum Acheorum doloribus, ira Agamemnonis adversus Achillem cum pestifera nece, Ira Crisis cum morbis deorum ]
Mh=nin a)/eide qea\ Phlhi+a/dew )Axilh=oj ddsdd
[mènina-èidete-à | pe-lèia-dèachi-lèos]
Iram, dive, trucem Pelidae concine Achillei sdssd[ìram-dìvetru-cèm | pe-lìde-còncina-chìllei]
ou)lome/nhn, h(\ muri/' )Axaioi=j a)/lge' e)/qhke,
innumeris horrenda olim quae pressit Achivos
polla\j d' i)fqi/mouj yuxa\j )/Ai+di proi/+ayen
luctibus; obscuro multas et compulit Orco
h(rw/wn, au)tou\j de\ e(lw/ria teu=xe ku/nessin
heroum forte animas; ac frigida leto Hero H um
oi)wnoi=si/ te pa=si, Dio\j d' e)telei/eto boulh/, membra feris canibus praedam, alitibusque reliquit e)c ou(= dh\ ta\ prw=ta diasth/thn e)ri/sante omnigenis; (magni certo Iovis omnia nutu )Atrei/+dhj te a)/nac a)ndrw=n kai\ di=oj )Axilleu/j.ibant) ex quo, acres ad iurgia saeva coorti, regnatorque virum Atrides et dius Achilles, ruperunt pacquamque fidem et socialia vincla.
- 6mda kat'e)no/plion est varietas - diaforai/ - cum s in III et VI sede.
- 6m miurus - mei/ouroj - desinit cum iambo vel pyrrichio.
Romani (Homerus) que longum faciunt, ut te enclyticum in arsi; Callimachi caesuram adhibent post III tr et spondeos in primis sedibus; item da in IV sede.Dactyli Aeolici, syllabarum numerum certum habent [breves v v non contrahuntur].
Debilis positio habetur ante binas consonas, quarum prima muta et altera liquida vel nasalis sit. Manet brevis in oratione soluta, sed fit anceps in carminibus: Contrahit orator, variant in carmine vates | si mutam liquidamque simul brevis una praeibit. E.g. tenebrae, refluo (=tene-brae, re-fluo), non autem abripio, sublatum (ab-ripio, sub-latum).
Decasyllabus est versus aeolicus decem syllabarum, ut alcaicus.
Declamatio dicitur Graece mele/th.
Declinatio dicitur Graece kli/sij.
Demonstratio = hypotyposis, diatyposis, enargheia, evidentia, illustratio, suffiguratio, descriptio, effictio, subiectio, fit quando persona, res, locus, tempus tum scripto, tum voce, ita declaratur, ut cerni potius ac coram geri, quam audiri videatur, sc. ficta at viva et vehemens rei et eventus repraesentatio. Deiktikon seu demonstrativum est genus oratorium peculiare.
Denotatio est nucleus semanticus qui permanet in quolibet contextu: usus verborum cum sua propria communiore significatione; connotatio autem est summa valorum semanticorum quae verbum notant, sc. est factum per quod verbum augetur nova significatione, quae priori additur: leo = superbus, strenuus.
Descriptio - e)/kfrasij - est figura rhetorica, quae peculiarem locum extollit..
Deus ex machina in tragoedia est solutio difficilis conditionis dei auxilio.
Diachronia est ordo chronologicus (sermonis). Diachrònica est linguae pervestigatio per saecula, synchronica econtra est pervestigatio spectans aevum peculiare.
Diacritica graphemata sunt symbola ad declarandas voces vel sententias.
Diaeresis - diai/rhsij - est distinctio syllabarum dyphthongi, per signum < ¨ > declarata, quod Graece dialutika/ appellatur.
In metrica diaeresis est mora quae fit in fine verbi et pedis.
Caesura autem fit in fine verbi sed in medio pede. Diaeresis separat elementa versus, caesura copulat. Incisio est generalior terminus qui indicat finem verbi.Dialecti sunt sermones provinciae, in lyrica magnum momentum habentes, quia genera carminum peculiari sua dialecto utuntur: Ionica epos, elegia, iambus, epigramma, Aeolica melica monodica, Dorica lyrica coralis, licet non desint mixtiones.
- Ionicae dialecti est usus h pro a (xw/rh, geneh/, i)htro/j), formae solutae (xru/seoj, pai/zeai, e)meu=), metathesis (kradi/h), syncopes (ti/pte = ti/ pote), apocopes (a/m pedi/on = a)na\ pedi/on), declinatio homerica, et similia.
- Aeolicae [Sapphus et Alcaeus] sunt: psilosis, seu defectus aspirationis et spiritus aspri, baritonesis accentus prope sy radicalem (po/tamoj), geminatio (sela/nna = sele/nh), F initialis, verba in -mi (o)/rhmmi, ka/lhmmi), crasis...
- Doricae potissimum a pro h (a(/ tu/xa), contractio (kh=noj), et similia.
Dialephes est disiunctio sive hiatus et opponitur synaloefi.
Diastoles - diastolh/ - in metrica quantitativa est dilatio, productio syllabae natura brevis:
omnia vincit amor, et nos cedamus amori (VERG., b. 10.69).In metrica accentuativa est productio accentus: tenèbra, ''simìle a fosca notte giù venìa''.
Diiambus vel dyiambus est geminus iambus: 2p ia.
Dimeter - di/metroj - est sequentia duorum metrorum eiusdem naturae.
Diminutio - meiòsis - est extenuatio personae vel rei persuadendi vel mitigandi gratia.
Diphilius idem est ac versus cherileus.
Diphthongus est unio vocalium in unam longam; apud Graecos: ai - ei - oi - ui - au - eu - ou - v - % - hi - hu; apud Latinos: au - eu - ae - oe - ei - oi - ui - yi (a)rpui/a Harpyia, Ilityia); e.gr. ae ut Aeneas, oe ut poena (poëma divisa est), au ut aurum, eu ut Eurus; ei apud antiquos tantummodo deprehenditur, ut eitur.
Dipodia est sequentia duorum pedum eiusdem naturae.
Dispondeus est sequentia duorum spondeorum.
Dispositio seu taxis est ordinata series sententiarum.
Dissolutio habetur cum breves ponuntur pro longa, e.g. tribrachys pro iambo.
Dissolutum - asyndeton - est sermo copulis carens.
Distichus - duo versus - est stropha duorum versuum.
Distichus elegiacus 6mda et 5mda componitur.
hex ` vv ` vv ` | vv ` vv ` vv ` x
pent ` vv ` vv ` | ` vv ` vv `Teqna/menai ga\r | kalo\n | e)/ni proma/xoisi peso/nta
a)/ndr' a)/gaqo\n peri\ v(= | patri/di marna/menon
[tètnamenàigarkàlon-enìpromacòisipesònta]
[àndragatònperiè-pàtridimàrnamenòn]Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias
[Mùltas pér gentés - et mùlta per aéquora véctus
ádvenihás miserás, - fráter, ad ìnferiás][ODIO E AMO - Catullo c. 85 - Una drammatica intensità in due versi epigrammatici]
Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior. [Odio e amo. Invano tu mi chiedi la ragione. La ignoro. Eppure sento che accade, ed io ne soffro acerbamente.]Usitatissimus est quoque distichus epodicus.
Dithyrambus - diqu/ramboj - est carmen Dionysiacum, cuius metra praecipua sunt da-ep., cr et bach. Chorus festivus in honorem Dionysi fortasse originem tragoediae dedit (Aristoteles, Poetica) Ditrochaeus (dichoreus) est sequentia duorum trochaeorum.
Dochmius - do/xmioj, doxmo/j, obliquus - est ia + cr vel bacch + ia vel 2bacchius^ vel huiusmodi.
Sunt fere 40 schemata ex solutione omnium longarum vel unius tantum:
x ` ` x ` .
- Dochmius kaibelianus:
x ` v ` ` v ` .
1m doc Mukh/na fi/la [mukénáfilá] (EUR. Iph.T. 842ss)
2m doc a)/topon h(dona\n e)/labon, w)/ fi/lai
[atòponédonánelábonòfilái]xa/rin e)/xw zwa=j, xa/rin e)/xw trofa=j
[carìnecòzoás carìnecòtrofás]
- Paraklausithyron Grenfell constat versibus dochmiacis (Heroticum Fragmentum: CA 177).
Dodecasyllabus byzantinus non quantitate sed accentibus innititur.
Dodrans (tres partes = 3/4 di.chor.:
x x - v v - vel - v v - x x)
est colon a Schroeder invento ad declarandum colarion pindaricum:
I - v v - v - édite régibùs = ar^ vel telesilleus acephalus;
II x x - v v - Maécenàs atavìs = ph^ vel hem.Dorica lyrica innititur dactylis et ponit spondeos in sede pari.
Dorica lyrica usque ad Ibycum notatur usu crebro dactylorum et aliorum symmetricorum membrorum, necnon longarum periodorum et stropharum.
Ionicae et Lesbicae strophae saepe iterantur ut exemplares structurae, cum Doricae videantur arbitrariae compositiones ad peculiarem cantum.
Stesichorus et Ibycus utuntur triadico systemate, quo stropha et antistropha cum tertia alia metrica structura copulantur, quae epodus (h( e)p%do/j, sc. strofh/) dicitur. post quam sequentia iteratur ad arbitrium poetae.
Dubitatio seu aporia est simulatio quaerendi: unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum an omnino dicendum sit.
Duplicatio est Graeca anaploké, seu iteratio verborum.