GLOSSARIUM DE RE METRICA GRAECA ET LATINA

A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


M


Maas(iana) Lex:
apud Bacchilidem potissimum post anceps interpositum longum finis verbi non admittitur neque post membrum, quod est in initio neque ante idem quod est in fine periodi; quod commode illustrari potest:
(x) - v - - | - ... et - - | - v - (x).

At Pin., P.12,13:
Palla\j e)feu=re qraseia=n | Gorgo/nwn
- v v - v v - - | - v -

Macheronici versus s.XVI metra et rhythmos classicos adhibent non autem verba.
E.g. Theophili Foligno Mantuani (Merlin Coccaio), La gioia della solitudine:
Solus solettus stabam colegatus in umbra,
pascebamque meas virda per arva capras.
Nulla travaiabant vodam pensiria mentem, [laborabant vacuas cogitat.]

nullaque cogebat cura gratare caput.

Madrigale est carmen idillicum Italicum 8 versuum [3 + 3 + 2].

Makrologia est elocutio quae innitur sententiis complexis.

Marx - lex, pons:
respicit longum bisyllabicum iambi in IV et VI sede, necnon tr in VII sede: nullum duorum elementorum bisyllaborum potest habere II sy brevem correptionis iambicae causa.

Masculina caesura semper post ictum fit.

Meineke seu Lachmann Lex:
omnia carmina Horati sunt tetrastica, praeter IV,8 34 vv, qui 32 sunt, ablatis vv. 17 et 33, vel 36 fiunt si duos amissos esse [Orellius] putamus;
versus autem sunt monocòli, dycoli, tricòli, tetracoli.

Meliambi sunt carmina dactylo-epitrita.

Melica poesis - melikh\ poi/hsij - sunt carmina, quae canuntur.

Membrum - kw=lon - est membrum versus.

Menippea satura constat oratione soluta et versibus.

Mesosticus est acrosticus in medio versu.

Mesymnion - mesu/mnion - est versus intercalaris [refrain] inter cola.

Metàbasis - meta/basij ei)j a(/llo ge/noj - est saltus categorialis, transgressio; transitio cum paucis monemus quid dictum sit et quid postea dicturi sumus.

Metalepsis est transumptio, qua ex antecedente intelligitur consequens, aut ex consequente antecedens.

Metaphora - metafora/ - est translatio seu transvectio sensus: unum verbum; dicitur logica si a genere ad speciem vel a specie ad genus vel a genus ad aliud spectat;
dicitur lexicographica si vocem supplet quae deest;
dicitur euphemistica si voces vulgares devitat; iconica si imago vocem supplet.

Metaplasmus est transformatio recti solutique sermonis in alteram speciem metri ornatusve causa.

Metastasis seu metathesis - meta/qesij - traspositio est sive quantitatis [quantitativa] ut in po/lhoj pro po/lewj, sive litterae [consonantica vel hyperthesis - u(pe/rqesij] ut in kradi/a | kardi/a.

Metonymia est mutatio nominis, quae confunditur saepe cum metaphora et synekdoke; est autem denominatio:
Vulcanus (= ignis).

Metrica - metrikh\ te/xnh - est scientia, quae inquirit versus structuram, metra, pedes, leges ordinandi longa et brevia, carminum genera.
Indoeuropei et Arii, qui dicuntur, Graecis et Latinis formas carminum probabiliter tradiderunt.
Vedica (Indica) carmina potissimum in Rgveda collecta sunt, fere annis 1200-1000 a.Ch.
Rhythmi forma legibus arctioribus a Graecis coarctati sunt.

Praehomerica et vulgata carmina hirundinis, convivialia, et huiusmodi insinuant nullam dari posse artem metricam sed tantum metra auctoris cuiusque, nulla elata differentia inter melicam monodicam (ad recitationem) et choralem (ad cantum).
Antiqui tractatus contradictionibus referti sunt.
Hypothesis historica tractatus peri\ sunqe/sewj o)noma/twn (de dispositione verborum 1-3) Dionysii Alicarnassei docet:
)/Esti toi/noun pa=sa le/cij v(= shmai/nomen ta\j noh/seij h( me\n e)/mmetroj, h( de\ a)/metroj: w(=n e(kate/ra kalh=j me\n a(rmoni/aj tuxou=sa kalo\n oi(=a t'e)sti\ poiei=n kai\ to\ me\ tron kai\ to\n lo/gon:
est igitur sermo omnis, quo cogitationes nostras exprimimus, sive metricus sive solutus a metris; uterque pulchram harmoniam si consequatur pulchrum facere potest et carmen et sermonem solutum.

Prosodia inquirit leges de quantitate syllabarum in oratione soluta et in carminibus; metrica autem est ars ordinandi quantitatem vel accentus in carminibus (= versificatio), ut propaedeutica ad componendum.
Metrica est scientia deductiva, et ideo praeiudicium contra novas versuum formas novosque poetas et nova genera reiciendum est, quia neque leges ad omnia genera aptari posunt, neque ad omnia tempora et ad omnes culturas.

Metrica classica successione alternata syllabarum brevium et longarum, rhythmum declarat.
Versus Saturnius Latinorum, de cuius natura accentuativa an quantitativa disputatur, fortasse influxu Graecorum fructus est.
Sive theoria musicalis sive declamatoria adhibeatur, metrica mentem poetae explorat eiusque artificiositatem et ingenium.

METRUM - me/tron - est unitas rhythmica minima in successione pedum in versu, id est: versus potest dividi in series eiusdem vel paris quantitatis.
Periodus esse potest dimeter, tetrameter, secundum numerum metrorum.
Metrum ultimum saepe breviatur una vel duobus syllabis, acuens moram in fine periodi, et ita fit catalexis, et versus dicitur catalecticus, si integer maneat est acatalecticus.

E.c.

Colon dicitur hypercatalecticum si una vel pluribus syllabis augeatur: e.c.
v v - - fit v v - - - vel v v - v - -.
Ordo syllabarum pedes efformat, servata lege isochroniae.

Pedes singuli vel bini dipodias et syzygies creant, quae metra appellantur.
Me/tron non solum ordinem syllabarum indicat, sed elementum quoque rhythmicum, quod iteratur in versu, servata quantitate:
pedes in metra coalescunt et versuum genera declarant.
Metra autem in strophas et systema coalescunt.
A nonnullis reicitur terminus ‘metrum' et unio pedum suzugi/a appellatur.
Metra ergo sunt hexameter et pentameter dactylicus, dimeter et trimeter iambicus, dimeter et tetrameter trochaicus, et huiusmodi.

Cetera autem carmina monodica vel choralia habentur rhythmi.
Metra sunt partes rhythmi:
r(uqmou= kai\ ta\ me/tra tmhta/ (AR., rh. 8,2; poet. 4,7).
Metrum est minima sequentia rhythmi, qua dividitur versus: dimeter, trimeter, tetrameter.
Ultimum metrum integrum facit versum acatalecticum, breviatum, ad extollendam pausam, versum facit catalecticum.

Metrum esse potest

METRA LYRICA monodica Alcaeus - Sappho - Anacraeon Catullus - Horatius choralis Simonides - Bacchilides - Pindarus comoedia Aristophanes - Menander Caecilius Statius - Plautus - Terentius Afer

METRA CHRISTIANA quantitativa Gregorius Nazianzenus Ambrosius - Prudentius - Paulinus - Commodianus accentuativa Romanus Hilarius - Victorinus - sequentiae

Meyer Lex:
In 6m Callimachi et Nonni verbum incipiens ante II longum - vv | - v v non desinit cum I elemento brevi II bicipitis 2sy: est ocu|los ausus primusque obsistere contra; non datur finis verbi simul post 2 tr et 3 longum (non datur verbum ia ante caes penth.).
Oritur necessitudine componendi rhythmum verborum (verba) et rhythmum versus (pedes) ut docent L.CECCARELLI, La norma di Meyer nei versi giambici e trocaici di Plauto e Terenzio, Roma 1988 et QUESTA, Introduzione alla metrica di Plauto, Bologna 1967, p.194: ''Nel IV e nell'VIII elemento di ia6, nel IV e XII di ia7 e ia8 (e ottavo, se con cesura dopo il nono elemento), nel VII e nell'XI elemento di tr7 e tr8, è vietata fine assoluta di polisillabo se l'elemento immediatamente precedente è lungo o bisillabico''.
At: ou)pw mh=naj | a)/gwn | e)/kam' ou)rano\j ou)=d' e)niautou\j (TH.16)

Mimiambus - mimi/amboj, iambus mimorum - ad lectionem magis quam ad recitationem exaratus, metro utitur choliambo.

MIMUS est sive sive actio imitandi, sive actor vel actrix (mima).

PUBLILIUS SYRUS, Sententiae

Ab alio expectes, alteri quod feceris.
Animus uereri qui scit, scit tuto ingredi.
Auxilia humilia firma consensus facit.
Amor animi arbitrio sumitur, non ponitur.
Aut amat aut odit mulier, nihil est tertium.
Ames parentem, si aequus est, si aliter, feras.
Amici uitia si feras facias tua.
Alienum aes homini ingenuo acerba est seruitus.
Absentem laedit, cum ebrio qui litigat.
Amans iratus multa mentitur sibi.
Auarus ipse miseriae causa est suae.
Amans quid cupiat scit, quid sapiat non uidet.


MNEMONICE rhythmus metrorum accentibus vel ictibus musicalibus ita aptatur:


Molossus est pes sex morarum: - - -

Monometer - mono/metroj - est membrum vel pars membri unius metri.

Monosyllabi desinentes in consona sunt breves, praeter cor, cras, cur, en, fac, fel, mel, nec, non, os [ossis], quin, vir.
Monosyllabi desinentes in vocali sunt longae, praeter enclyticae -que, -ne, -v...

Mora - keno\j braxu/j, k. makro/j (2 tempora), xro/noj prw=toj - est segmentum quod acuitur:

Morelli Lex:
ad unitatem redigit leges Wilamowitz-Knox, II Knox, Perrotta:
In 3mia et in 4mtr si II pars versus non constat verbo uno, post caesuram principalem (penth. vel ephth.) et ante finem versus permittitur tantum una finis verbi.

Musica et cantus carmina saepe comitantur (melica). Instrumenta usitatissima fuerunt:
kiqa/ra (caetra), tri/gonon (harpa), lu/ra.

In cantu Gregoriano, qui dicitur, notae appellantur:

Myuricus - mu/ouroj vel mei/ouroj - versus habet ultimum pedem hexametri brevem pro longo:
v - pro - x;
e.g. HOM., Il. 12, 208: o)/fin = v -


HOME PAGE


Scrivi