GLOSSARIUM DE RE METRICA GRAECA ET LATINA

A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


R


Reciproci seu anacyclici sunt versus quorum verba vel litterae a laeva et a dextra legi possunt:

Alme pater, mesto pugili palmae dator esto 1-2
esto dator palmae pugili mesto, pater alme 2-1

esse bonus si vis, cole divos, optime Pansa, A-C
omine felici, Pansa, precare deos. B-D
Pansa optime, divos cole, si vis bonus esse, C-A
deos precare, Pansa, felici omine. D-B

Roma, tibi subito motibus ibit amor <-->

Sole, medere pede, ede perede melos <-->

Recitatio est ratio declamandi sive sine sive cum musica - parakatalogh/, recitativus, sive in cantu.

Recurrentes sunt versus reciproci qui legi possunt a laeva et a dextera.

Recusatio est figura rhetorica modestiae.

Redundantia est abundantia verborum.

Reduplicatio, conduplicatio vel anadiplosis, est figura rhetorica et musicalis, quae est iteratio verbi.
Anadiplositi dicuntur versus quorum exitus initium fit sequentis:

In ecclesia sol iustitiae, sola gratia, luxit hodie.
Luxit hodie lumen coelitus et redemptus est homo perditus;
homo perditus restituitur liber penitus et efficitur...

Reizianum est kw=lon nimis varium et complexum, in honorem magistri F.W. Reiz (1733-90) ab Hermann appellatus: est 3p ia^:

Repetitio - figura rhetorica et musicalis - unum idemque verbum plurium membrorum principium fit, id est eadem vox in plurium clausularum initio iteratur.

Resolutio est duas breves pro longa vel ancipiti ponere.

Responsio habetur inter stropham et antistropham.

Reticentia seu aposiopesis est sub silentio quiddam tenere.

Rhetorica syntagmata [partes] sunt:
eu)/rhsij inventio, ta/cij dispositio, le/cij elocutio, mnh/mh memoria, u(po/krisij pronuntiatio.
Syntagma aliud est ac paradigma [figura].

Rhopalici - r(o/palon, clava - sunt versus 5 verborum:
1sy, 2sy, 3sy, 4sy, 5sy.

AUSONII Oratio versibus rhopalicis (vv.1-9): Spes, Deus, aeternae stationis conciliator:
si castis precibus veniales invigilamus,
his, pater, oratis placabilis adstipulare.
Da, Christe, specimen cognoscier inreprehensum,
rex bone, cultorum famulantum vivificator,
cum patre maiestas altissima H ingenerato.
Da trinum columen paraclito consociante,
ut longum celebris devotio continuetur:
ad temet properant vigilatum convenienter.

Rhythmus est variatio (sequentia) fluxus syllabarum longarum et brevium, vel tonicarum et non tonicarum: dicitur ascendens si incipit cum thesi (x -) ut in iambo, descendens si incipit cum arsi (- x) ut in trochaeo.
Rhythmus fit acuitis vel non acuitis syllabis et semper musicae copulatur, licet breves protrahi possint (longas quoque) magis quam valeant.
Oritur (Plat., Symp. 187 b) e)k tou= taxe/oj kai\ brade/oj, a celeri id est longa et a lenta id est brevi quantitate, non ictu accentus intensivo vel musicali. Aliud est ac metrum: etenim eidem metro inniti possunt rhythmi diversi, necnon versus 'liberi', coaevi quoque, qui possunt esse sine metro at non sine rhythmo.
In versum confluunt sequentiae rhythmicae et schemata metrica. Aristoxenus Aristotelis discipulus in opere (Ruqmika\ stoixei=a, elementa artis rhythmicae, rhythmum definit: xro/nwn ta/cij a)forisme/nh, temporum ordo definitus, temporum ordinata definitio, successio ordinata secundum tempora (cf Quintilianus, Inst. 9,4,55), brevius: ''Rhythmi, id est numeri, spatio temporum constant''.
Teste Diomede (fr. 286): ''Varro dicit inter rhythmum, qui latine numerus vocatur, et metrum, hoc interesse, quod inter materiam et regulam''.
Rhythmi liberis intervallis, metra definitis constant. Horatius vocat 'modos' carmina lyricae poesis.

'Modus' ad harmoniam potius spectat sed aevo classico tamquam synonymum rhythmi (numeri) et metrorum habebatur.
Videtur - ait Beda - rhythmus metris esse consimilis, quae est uerborum modulata conpositio, non metrica ratione, sed numero syllabarum ad iudicium aurium examinata, ut sunt carmina uulgarium poetarum.
Et quidem rithmus per se sine metro esse potest, metrum uero sine rhythmo esse non potest.
Quod liquidius ita definitur: metrum est ratio cum modulatione, rhythmus modulatio sine ratione.

Ringkomposition [Germ.] est compositio rhetorica anularis:
ab A, ad B, ad B, ad A.

Ritornello (it.) est versus vel stropha che interponitur ceteris strophis.

Ritschl Lex vetat dividere anapaestum post primam brevem v | v - :
elementum bisyllabum non dividitur in duas voces (v | v).

Rota vergiliana est ordinata figura trium stilorum:

AENEIS BUCOLICAGEORGICA
gravis stilus humilis stilus mediocris stilus
miles dominans pastor otiosus agricola
Hector - Aiax Tityrus - Meliboeus Triptolemus
equus ovis bos
gladiusbaculus aratrum
urbs, castrumpascuaager
laurus, cedrus fagus pomum

Rufulianum (in honorem A.M. Desriusseax) est reitianus:
x - v - x

Rupprecht Lex: post longum anceps, quod non sit in initio vel fine versus neque coincidat cum caesura vel diaeresi principali, finis verbi raro fit; si econtra datur finis verbi, anceps est generaliter breve, sc. si brevis invenitur post tres longas quarum altera sit anceps longa (- - | -) vel biceps longa (- \vv | - ) in sequentiis dactylicis et anapaesticis, finis verbi post hoc anceps generaliter vitatur.


HOME PAGE


Scrivi