V |
Vendryès lex:.
- respicit accentus retrocessionem.
- Appellatur quoque lex e)/gwge
Verbum
.
- auxiliare bohtiko/n
- praesens e)nesto/j
- imperfectum paratatiko/j
- futurum me/llwn
- praeteritum proximum parakei/menon
- activum e)nergetikh\ fwnh/
- indicativum o(ristikh/
Verner Lex:
.
- est phonetica responsio consonarum sanskritarum cum gothicis et latinis:
- pitàr father pater | bhràtar brothar frater
Versificatio est complexus legum
- 1.phoneticarum (rhythmus et sonoritas),
- 2.synthacticarum (structura sententiarum),
- 3.stropharum.
Versus - sti/xoj
Versus legitur ut sequentia continua syllabarum (sonorum), nullis spectatis legibus gramaticalibus. Metricus nexus non corrumpitur si versus vel membrum finiatur quin sensus compleatur: ...meruit beatas | scandere sedes.
Versus congregantur saepe bini vel terni vel quaterni ad strophas perficiendas. In Graecis carminibus maiore libertate fruebantur poetae, cum resolutionem longae in duas breves efficere poterant vel contractionem duarum brevium in longam. Quae libertas minime viguit in metris aeolicis Sapphus et Alcaei. Praeterea Ionici poetae epici utebantur et elegia et iambis. Aeolici sunt Sappho et Alcaeus. Dorici sive ex Peloponneso sive ex occidentalibus coloniis usi sunt variis formis lyricis et strophis.
- costituitur ordinata successione metrorum, quae iterari possunt.
- Syllaba finalis est anceps et hiatu fruitur, non autem synapheia.
- Series pedum, metrorum, membrorum constituit periodum rhythmicam.
- Si breve stat pro longo datur brevis in longo id est sy brevis in elemento longo.
- Versus verbum continuum habetur:
- sko/toj e)mo\n fa/oj
legendum est skotosemonfaos
v v v - v - .
- Scansio fit acuendo quantitatem, tempora fortia (arsim et thesim), caesuram si adsit.
- Versus in stropham confluunt.
- Structura spectata, dicuntur
dactilici, trochaici, iambici.- syllabarum vel elementorum (pedum) numero spectato dicuntur
quaternari, quinari, senari, septenari.- Numero pedum spectato, dicuntur
dipodiae, tripodiae, quadripodiae, pentapodiae;- metrorum autem iuxta numerum:
dimetri, trimetri, tetrametri, pentametri, hexametri, et huiusmodi.
- Leonini sunt versus, quorum hemistichia similiter desinunt:
Laudo Deum verum, plebem voco, congrego clerum.
Tempore felici, multi numerantur amici;
si fortuna perit, nullus amicus erit.
- Caudati similiter finiunt eisdem verbis alternatis:
Fert pira nostra pirus, sine vino sunt pira virus;
si pira sunt virus, sit maledicta pirus.
- Aeolici enneasllabi, decasyllabi, hendecasyllabi et huiusmodi sunt versus, qui numerum syllabarum non mutant, ut alcaicus, phalecius, asclepiadeus minor, sapphicus.
- Catalecticus est versus carens syllabis in fine:
catal in syl unam syllabam servat;
catal in disyl duas servat;
dicatalecticus catalexim in medio et in fine versus habet;
acatalecticus est v. integer.Vitia dictionis sunt
.
- barbarismus, soloecismus, acyrologia, cacophaton, pleonasmos, perissologia, macrologia, tautologia, eclipsis, tapeinosis, cacosyntheton, amphibolia
Vocales
.
- a,e,i,o,u breves sunt vel longae
- diphthongi Latinae semper sunt longae: ae, oe
- vocalis correptio est breviatio quantitatis ante vocalem.
- Accentus circumflexus longam notat.
- Circumflexus stat in penultima, si ultima est brevis:
mh=nin.- Penultima longa cum accentu acuto indicat ultimam esse quoque longam:
deiknu/saj _ _ _.- Vocalis contracta est longa:
Di/filoj (= Dii filoj)Volatus Pyndaricus est fortis abruptio continuitatis sermonis ad alias sententias declarandas:
.
- Et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
- Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
- Haec dicit Dominus: quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis (Ier. 31,14-16)