GLOSSARIUM DE RE METRICA GRAECA ET LATINA

A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


Q


Quadratus est versus 4m tr^.

Quantitas est metrum seu numerus morae temporis in pronuntianda syllaba: syllaba brevis - sullabh\ braxei=a - appellatur quae pronuntiatur tempore in uno (mora brevis, sh=ma, xro/noj prw=toj, tempus primum); syllaba longa - sullabh\ makra/ - pronuntiatur duobus moris; syllaba anceps seu communis - sullabh\ koinh/ - pronuntiatur tempore medio, itaque longa et brevis haberi potest.
Saepe vocalium quantitas mutat in medio verbi: xru/seoj, xruso/j, q_eo/j (1sy. quoque!).
''Omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit'' (Cic., or. 1,173).
Aliud significat l i b e r -bri ac l b e r -ra -rum; m l u s -a -um ac m lus -i [fructus et arbor navis]; pilus -i [capillus]ac p lum -i [sagitta]; populus -i [gens], p pulus -i [arbor].
Verba ''Graeca per Ausoniae fines sine lege vagantur'', sed generaliter quantitas servatur: Simois, Medea, Darius, Academia, Aeneas, sophia, apud christianos autem sophia, platea, elegia.


HOME PAGE


Scrivi