GLOSSARIUM DE RE METRICA GRAECA ET LATINA

A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


E


Echoici versus seu epanalectici seu serpentini seu reciproci habent partem primam 6m non aliam ac secundam partem pentametri:
Ordiar unde tuas laudes, o maxime Lari,
munificas dotes ordiar unde tuas?

Ecloga vel egloga - e)klogh/, electio - dicitur carmen bucolicum.

Egoge - e)/gwge - lex est ab Vendryès declarata: retrocedit accentus si tertia ante ultimam syllaba est brevis (praeter e)tai=roj).
Appellatur quoque lex trochaei: nominativus swth/r accusativus autem swth=ra.

Eidos - ei)=doj, ei)/dh seu diaforai/ - est species seu ordinatio (generis, versus).

Elegia est carmen distichis elegiacis exaratum: 6md^2 + 5mdbis^1.
Funebris, martialis, mythica, erotica elegia primum calamo utebatur.
lectio vocalis


DISTICHUS ELEGIACUS

Distichus elegiacus vel Metrum elegiacum potissimum in elegiis invenitur, quae sunt carmina alternatim hexametrum et pentametrum exhibentia.
Primus versus est hexameter dactylicus, alter est pentameter item dactylicus.
Est igitur stropha duorum versuum, qua, iterum dicimus, e)legei/a elegia et e)pigra/mma epigramma potissimum utuntur.

Pentametrum constituunt 2 hemiepedes, id est 2 cola dactylica catalectica, a dihaeresi semper mediana distincta, quorum utrumque duo metra et dimidium habet, inter quae raro hiatus adest:

Spondei pro dactylis tantum in primo membro permittuntur.

Raro uterque dactylus primi membri spondeis contrahitur.

Ante dihaeresim perraro monosyllabi inveniuntur, nisi sequantur alterum vel pyrrichium (v v).
Raro ultima syllaba est brevis.
Elisio in diaeresi est rarissima.
Structura symmetrica adhibetur fere semper:

aspicio patriae tecta relicta meae.

Dysticus sententiam completam exhibet.
Archilochus, Tyrtaeus, Solon, nonnulli poetae Graeci usque ad s.V elegiaco metro usi sunt.
A medio s.VI vulgatum metrum inscriptionum exhibetur.

Exemplum scansionis
Catulli, Carmen 85:

Tibulli, Elegia I,I, 53ss

Ovidii, Tristia I, 3,1ss


Elegia paraenetica
Theognis 1.19-26

19 Ku/rne, sofizome/nwi me\n e)moi\ sfrhgi\j e)pikei/sqw
Kùrneso-fizome-nò | mene-mòi sfre-gìsepi-kèisto

20 toi=sd' e)/pesin, lh/sei d' ou)/pote klepto/mena,
tòisdepe-sìnle-sèid | ùpote-klèptome-nà, elisio in caes., b in l

21 ou)de/ tij a)lla/cei ka/kion tou)sqlou= pareo/ntoj:
22 w(=de de\ pa=j tij e)rei=: ''Qeu/gnido/j e)stin e)/ph syn, non finis

23 tou= Megare/wj: pa/ntaj de\ kat' a)nqrw/pouj o)nomasto/j.''synecph.
24 a)stoi=sin d' ou)/pw pa=sin a(dei=n du/namai:

25 ou)de\n qaumasto/n, Polupai/+dh: ou)de\ ga\r o( Zeu/j
26 ou)/q' u(/wn pa/ntess' a(nda/nei ou)/t' a)ne/xwn.


Elegia martialis
TYRTAEUS
''mares animos in Martia bella versibus exacuit''
HOR. ep 2,3.401-2

teqna/menai ga\r kalo\n e)ni\ proma/xoisi peso/nta
a)/ndr' a)gaqo\n peri\ h(=i patri/di marna/menon:

th\n d' autou= prolipo/nta po/lin kai\ pi/onaj a)grou/j
ptwxeu/ein pa/ntwn e)/st' a)nihro/taton,

plazo/menon su\n mhtri\ fi/lhi kai\ patri\ ge/ronti
paisi/ te su\n mikroi=j kouridi/hi t' a)lo/xwi.


Elegia herotica
MIMNERMUS, Elegiae 2

h(mei=j d', oi(=a/ te fu/lla fu/ei polua/nqemoj w(/rh
.e)/a.roj, o(/t' ai)=y' au)gh=ij au)/cetai h)eli/ou, syn.

toi=j i)/keloi ph/xuion e)pi\ xro/non a)/nqesin h(/bhj
terpo/meqa, pro\j qn ei)do/tej ou)/te kako\n syn.

ou)/t' a)gaqo/n: Kh=rej de\ paresth/kasi me/lainai,
h( me\n e)/xousa te/loj gh/raoj a)rgale/ou,

h( d' e(te/rh qana/toio: mi/nunqa de\ gi/netai h(/bhj
karpo/j, o(/son t' e)pi\ gh=n ki/dnatai h)e/lioj.

au)ta\r e)ph\n dh\ tou=to te/loj paramei/yetai w(/rhj,
au)ti/ka dh\ teqna/nai be/ltion h)\ bi/otoj: corr. Attica

polla\ ga\r e)n qumw=i kaka\ gi/netai: a)/llote oi)=koj
truxou=tai, peni/hj d' e)/rg' o)dunhra\ pe/lei:

a)/lloj d' au)= pai/dwn e)pideu/etai, w(=n te ma/lista
i(mei/rwn kata\ gh=j e)/rxetai ei)j )Ai/+dhn:

a)/lloj nou=son e)/xei qumofqo/ron: ou)de/ ti/j e)stin
a)nqrw/pwn w(=i Zeu\j mh\ kaka\ polla\ didoi=.


Elegia politica
SOLON: Elegiae

11 ei) de\ pepo/nqate lugra\ di' u(mete/rhn kako/thta,
mh\ qeoi=sin tou/twn moi=ran e)pamfe/rete:

au)toi\ ga\r tou/touj hu)ch/sate r(u/mata do/ntej,
kai\ dia\ tau=ta kakh\n e)/sxete doulosu/nhn.

u(me/wn d' ei(=j me\n e(/kastoj a)lw/pekoj i)/xnesi bai/nei,
su/mpasin d' u(mi=n xau=noj e)/nesti no/oj:

e)j ga\r glw=ssan o(ra=te kai\ ei)j e)/ph ai(mu/lou a)ndro/j,
ei)j e)/rgon d' ou)de\n gigno/menon ble/pete.


Epigrammata
LEÓNIDAS: epigrammata
Anthologia Graeca 7.715

Pollo\n a)p' )Itali/hj kei=mai xqono\j e)/k te Ta/rantoj
pa/trhj: tou=to de/ moi pikro/teron qana/tou.

toiou=toj plani/wn a)/bioj bi/oj: a)lla/ me Mou=sai
e)/stercan, lugrw=n d' a)nti\ melixro\n e)/xw.

ou)/noma d' ou)k h)/muse Lewni/dou: au)ta/ me dw=ra
khru/ssei Mouse/wn pa/ntaj e)p' h)eli/ouj.


Epigrammata
Callimachus, Epigrammata - AG 5.145.6

Te/ssarej ai( Xa/ritej: poti\ ga\r mi/a tai=j trisi\ kei/naij
a)/rti potepla/sqh kh)=ti mu/roisi notei=.

eu)ai/wn e)n pa=sin a)ri/zaloj Bereni/ka,
a(=j a)/ter ou)d' au)tai\ tai\ Xa/ritej Xa/ritej.


NOSSIDOS: Nihil amore suavius
AG 5.170.4 5.170

)/Adion ou)de\n e)/rwtoj: a(\ d' o)/lbia, deu/tera pa/nta
e)sti/n; a)po\ sto/matoj d' e)/ptusa kai\ to\ me/li.

tou=to le/geiNossi/j: ti/na d'a( Kuprij ou)k e)fi/lhsen,
ou)k oi)=den th/na g', a(/nqea poi=a r(o/da.


Epigrammata Latina

Epitaphion Vergili

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Partenope: cecini pascua, rura, duces.

Martialis, Epigrammata 1

XVI Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.

XIX Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
Nil istic quod agat tertia tussis habet.

XXX Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.
Coepit quo poterat clinicus esse modo.


DECIMUS MAGNUS AUSONIUS, Epigramma ad uxorem
Uxor, vivamus ut viximus et teneamus
nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:

nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo,
quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.

Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis
vincas Cumanam tu quoque Deiphoben,

nos ignoremus quid sit matura senectus.
Scire aevi meritum, non numerare decet.


Carmina elegiaca

ALBII TIBVLLI, L. I,1

Divitias alius fulvo sibi congerat auro
Et teneat culti iugera multa soli,

Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:

Me mea paupertas vita traducat inerti,
Dum meus adsiduo luceat igne focus.

Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus et facili grandia poma manu;

Nec spes destituat, sed frugum semper acervos
Praebeat et pleno pinguia musta lacu.


PROPERTIUS IV,1 (1-20)
V.VIPARELLI SANTANGELO, L'esametro di Properzio. Rapporti con Callimaco, Napoli 1986.

Hoc, quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est,
ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;

atque ubi Navali - stant sacra Palatia - Phoebo,
Evandri profugae concubuere boves.

5 Fictilibus crevere deis haec aurea templa,
nec fuit opprobrio facta sine arte casa;

Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
et Tiberis nostris advena bubus erat.

Quo gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
10 unus erat, fratrum maxima regna, focus.

Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
pellitos habuit, rustica corda, patres.


PROPERTI IV,11 (1-10)

Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
panditur ad nullas ianua nigra preces:

cum semel infernas intrarunt funera leges,
non exorato stant adamante viae.

5 Te licet orantem fuscae deus audiat aulae:
nempe tuas lacrimas litora surda bibent.

Vota movent superos: ubi portitor aera recepit,
obserat herbosos lurida porta rogos.

Sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
10 detraheret lecto fax inimica caput...


OVIDIUS, Tristia I

Parve, nec invideo, sine me, liber, ibis in Vrbem, ddddd
ei mihi, quo domino non licet ire tuo!

vade, sed incultus, qualem decet exulis esse;
infelix habitum temporis huius habe.

nec te purpureo velent vaccinia fuco
non est conveniens luctibus ille color

nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
candida nec nigra cornua fronte geras.

felices ornent haec instrumenta libellos:
fortunae memorem te decet esse meae...

neve liturarum pudeat; qui viderit illas,
de lacrimis factas sentiat esse meis.

vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:
contingam certe quo licet illa pede...

vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
id quoque, quod vivam, munus habere dei.


RUTILIUS NAMATIANUS, De reditu I, 43-88

Crebra relinquendis infigimus oscula portis,
inviti superant limina sacra pedes.

Oramus veniam lacrimis et laude litamus,
in quantum fletus currere verba sinit:

''Exaudi, regina tui pulcherrima mundi,
inter sidereos, Roma, recepta polos!

Exaudi, genitrix hominum genitrixque deorum:
non procul a caelo per tua templa sumus.

Te canimus semperque, sinent dum fata, canemus:
sospes nemo potest immemor esse tui.

Obruerint citius scelerata oblivia solem
quam tuus ex nostro corde recedat honos.

Nam solis radiis aequalia munera tendis,
qua circumfusus fluctuat Oceanus.

Volvitur ipse tibi, qui continet omnia, Phoebus,
eque tuis ortos in tua condit equos.

Te non flammigeris Libye tardavit arenis,
non armata suo reppulit Ursa gelu:

quantum vitalis natura tetendit in axes,
tantum virtuti pervia terra tuae.

Fecisti patriam diversis gentibus unam;
profuit iniustis te dominante capi;

dumque offers victis proprii consortia iuris,
urbem fecisti, quod prius orbis erat.

Auctores generis Venerem Martemque fatemur,
Aeneadum matrem Romulidumque patrem.

Mitigat armatas victrix clementia vires:
convenit in mores nomen utrumque tuos.

Hinc tibi certandi bona parcendique voluptas:
quos timuit superat, quos superavit amat.

Inventrix oleae colitur vinique repertor
et qui primus humo pressit aratra puer;

aras Paeoniam meruit medicina per artem,
factus et Alcides nobilitate deus:

tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis,
foedere communi vivere cuncta facis.

Te, dea, te celebrat Romanus ubique recessus
pacificoque gerit libera colla iugo.

Omnia perpetuos quae servant sidera motus
nullum viderunt pulchrius imperium...


Elegiambus vocatur quoque encomiologicus et est versus compositus et d et ia.

Elementum dicitur in versu iuxta schema abstractum, si autem de versu peculiari agitur, vocatur sy: primum elementum senarii est indifferens, sed sy potest esse longa vel brevis.

Elisio - e)kqli/yij - est truncatio vocalis vel diphthongi finalis ante vocalem verbi sequentis nisi hiatus intersit: ille et = il-let, Troiano a = Troiana, id est pronuntiatio monca. Si vocales sunt duo tantum ultima eliditur. Plures non eliduntur: a(/, ta/, ti/, etc.
Elisio fit quoque si vocalis cum -m componatur. H nullam habet vim: multum ille habet = mul-til-la-bet. Elisio fit apheresis cum es, est: formosa est = for-mo-sast. Sed si me H amas fit si me| amas.

Ellipsis - e)/lliyij - synekdoches, est suppressio elementorum syntagmaticorum, quae interdum obscuriorem reddunt sensum.

Elocutio est Graeca lexis.

Elogia sunt funebres tituli [canebantur cum carminibus triumphalibus].

Embateria sunt cantus [militares] agminis.

Emphasis est contraria ellipsi, sc. altiorem praebet intellectum quam quem verba per se ipsa declarant: "Virum esse oportet", "homo est ille", "vivendum est".

Enallages - e)nallagh/, mutatio - est permutatio sermonis, e.g. adiectivum pro adverbio, praesens pro futuro: celer (=celeriter) venit.

Enantiosis est contrapositio duorum praedicatorum idem verbum spectantium.

Encomiologicus vel encomiologus est elegiambus: hem + r 5sy = 3md^ + 2m ia: ` vv ` vv ` | x ` v ` x ` v ` scribere versiculos | amore percussum gravi [scrìberevèrsiculòs-amòrepèrcussùmgravì].

Encomium - e)gkw/mion - est carmen festivum in honorem vel laudem personae vel rei.

Endiades - e(/n dia\ duoi=n - per duo verba una vox.

Enjambement - hyperepidesis f. [it. inarcatura] - sive tmesis rhythmica est vox franco gallica ad indicandam continuitatem mentis vel phrasis ab uno ad alium versum.

En(h)oplius - e)no/plioj [r(uqmo/j] (in armis) - formam complexam habet: 2m ia^, 2m an, hem, ithyph, lecyth; numerus syl a 7 ad 10 variat (non invenitur apud Latinos); tantum 3 longae certae: v ` x ` v ` x 7 sy
glu/kha ma=ter, ou)/toi
[glukèamàterùtoi]

v v ` v ` v ` x 8 sy
du/namai kre/khn to\n i)/ston
[dunamàicrekèntonìston]

x ` v v ` v v ` x 9 sy
a)e/rrete, te/ktonej a)/ndrej
[aèrretetèctonesàndres]

Enneasyllabus aeolicus est gl procephalus (sy + gl): x - x - v v - v -

Epanadi[y]plosis vel

Epanalepsis vel

Epanaphora, vel

Epifeuxis vel

Geminatio est conduplicatio seu iteratio eiusdem verbi, ut appositio in eodem vel sequenti versu: per tamen ossa viri... | semper iudiciis ossa verenda meis (OV., her. 3,103-4);

Epanalexis est fere epanadyplosis sed tantum unius verbi: De profundis clamo ad te, Domine: Domine exaudi vocem meam.

Epènthesis - e)pe/nqesij - est insertio litterae in medio verbo, quae anaptyssis - a)na/ptucij - vocatur, id est expansio: drachma fit drachuma (it. utilemente). Ephelcisticum <n>: le/gousin.

Ephymnion - e)fu/mnion - est versus intercalaris arcte coniunctum cum proximo, opponitur epiphthegmatico.

Epicaedium est carmen funebre praesente cadavere, threnos autem absente. Metro utitur dactylico-epitrito et, aetate alexandrina, elegiaco.

Epicoenum est nomen animalibus commune masculinis et femininis: aquila, crocodilus.

Epiphonema idem est ac exclamatio.

Epigramma est beve carmen saepe uno disticho elegiaco constans quod floruit potissimum Alexandrino aevo.
Distinguitur [Reitzenstein] genus doricum (Pelopennesiacum) et ionicum (Alexandrinum).
Iuxta sententiam Cyrilli (A.P. IX, 369):
Pa/gkalo/n e)st' e)pi/gramma to\ di/stixon: h)/n de\ pare/lqvj
tou\j trei=j, r(ay%dei=j, kou)k e)pi/gramma le/geij
.

Notam iocosam interdum habet (AGATH. AP 5,267):
A. ti/ stena/xeij; B. file/w. A. ti/na; B. parqe/non. A. h(= r(a/ ge kalh/n;
B. kalh\n h(mete/roij o)/mmasi fainome/nhn.

Epillion - e)pi/llion - est parvum poema (epos) fere semper hexametris exaratum..

Epinicium - e)pini/kion - est carmen victoriae, melicae choralis, pro ludis gymnicis vel bellis.

Epipàrodos - est alter ingressus chori in fabulis tragicis. Epiphonema est exclamatio.

Epìphora - e)pifora/ - est iteratio eiusdem verbi in fine versuum: cui dedit? per quem dedit? quantum dedit? - Quasi post Deum ambulat qui tepide sequitur, currit qui ferventer sequitur, perfecte currit, qui perseveranter sequitur (GREG.M., exp.in cant. 25).
Est quoque conclusio, epistrophes seu conversio, reversio, antistrophe, desitio, sermonis in fine membrorum consequentium. Inter epiphoras annumerantur acclamationes:
laudate Dominum - invocate Dominum - exaltate Dominum, alleluia;
invocationes: ora pro nobis;
conclusiones: amen.

Epiphthegmaticus - e)pifqegmatiko/j - est versus intercalaris disiunctus a proximo. Opponitur ephymnio.

Epìploce - e)piplokh/ - implicatio, est processus creandi novas formas metricas a ceteris apud antiquos, sc. derivatio per ademptionem (aphaeresis) vel adiectionem (prosthesis) syllabarum.

Epirrhematica syzygies est stropha et antistropha quam sequitur par numerus 4m tr (16 vel 20).

Episodium est pars tragica a personis recitata.

Episynaliphe indicat opposytum diaeresis, cum duo syllabae in unam funduntur.

Epitaphium - e)pita/fioj - est elogium funebre [apud Romanos laudatio funebris].

Epithalamium - e)piqala/mioj - est nuptiale carmen quod contraponitur himenaeo usitato in ipso ritu.

Epìthesis est additio vocalis in fine verbi ut in Paragoge: indùce.

Epitritus est pes 4sy qui dici potest 2m ia vel tr.

Epitymbios est fere epitaphium vel epigramma.
Epigramma sepulcrale (176 Kaibel) pro Athenodora dialecto Attica utitur et 3m ia [solutiones comicae]
)Aqhnodw/ran th\n a)/gaqh/n, th\n )Attikh/n an
th\n Qaumasi/ou gunai=ka, th\n file/nqeon, an
paidi/a tekou=san kai\ tre/fousan nh/pia da
h( gh\ labou=sa th\n ne/an, th\n mhte/ra
kate/xei, ga/laktoj deome/nwn tw=n paidi/wn.
an, da

Epizeuxis - e)pi/zeucij - est geminatio verbi in initio: cur, cur...; anaploké econtra est iteratio verbi in fine. Subiectio, adiectio, subiunctio est amplificatio emphatica: iubilate, iubilate Deo omnis omnis terra.

Epodus - o( e)p%do\j [sti/xoj], cantus additus - est brevior versus post longiorem (in systemate epodico horatiano). III interpretatio choralis post Stropham e Antistropham.
Versus non conexi ad invicem dicuntur a)suna/rthta a grammaticis.
Opponitur proodo. Disticha epodica varia sunt:


EPODI GRAECI

ARCHILOCHUS 171-175.

pa/ter Luka/mba, poi=on e)fra/sw to/de; 3m ia
ti/j sa\j parh/eire fre/naj 2m ia
h(=ij to\ pri\n h)rh/rhsqa; nu=n de\ dh\ polu\j
a)stoi=si fai/neai ge/lwj.
o(/rkon d' e)nosfi/sqhj me/gan
a(/laj te kai\ tra/pezan.
2mia^


EPODI LATINI

Horatius, Epodon 1 = iamb2

Ibis Liburnis inter alta navium,
amice, propugnacula,

paratus omne Caesaris periculum
subire, Maecenas, tuo:

quid nos, quibus te vita si superstite,
iucunda, si contra, gravis?

utrumne iussi persequemur otium
non dulce, ni tecum simul,

an hunc laborem, mente laturi decet
qua ferre non mollis viros?


Epod. 11 =arch3
Petti, nihil me sicut antea iuvat
scribere versiculos amore percussum gravi,

amore, qui me praeter omnis expetit
mollibus in pueris aut in puellis urere.

hic tertius December, ex quo destiti
Inachia furere, silvis honorem decutit.

heu me, per urbem_nam pudet tanti mali_
fabula quanta fui, conviviorum et paenitet,

in quis amantem languor et silentium
arguit et latere petitus imo spiritus...


Epod. 12 =alcm
Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?
munera quid mihi quidve tabellas

mittis nec firmo iuveni neque naris obesae?
namque sagacius unus odoror,

polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,
quam canis acer ubi lateat sus.

qui sudor vietis et quam malus undique membris
crescit odor, cum pene soluto

indomitam properat rabiem sedare neque illi
iam manet umida creta colorque

stercore fucatus crocodili iamque subando
tenta cubilia tectaque rumpit,

vel mea cum saevis agitat fastidia verbis...


Epod. 13 =arch2
Horrida tempestas caelum contraxit et imbres
nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae

Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,
occasionem de die, dumque virent genua

et decet, obducta solvatur fronte senectus.
tu vina Torquato move consule pressa meo...


Epod. 14 =pithiamb1
Mollis inertia cur tantam diffuderit imis
oblivionem sensibus,

pocula Lethaeos ut si ducentia somnos
arente fauce traxerim,

candide Maecenas, occidis saepe rogando:
deus, deus nam me vetat

inceptos olim, promissum carmen, iambos
ad umbilicum adducere...


Epod. 16 =pithiamb2

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,
suis et ipsa Roma viribus ruit.

quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi
minacis aut Etrusca Porsenae manus

aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer
novisque rebus infidelis Allobrox,

nec fera caerulea domuit Germania pube
parentibusque abominatus Hannibal:

inpia perdemus devoti sanguinis aetas
ferisque rursus occupabitur solum;

barbarus heu cineres insistet victor et urbem
eques sonante verberabit ungula;

quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,
nefas videre dissipabit insolens...


Epos est poema narrativum.

Epyllion est parvum epos, ut Callimachi Hekale, Theokriti Herakliskos, Moschi Europa. Metrum est da, hex, eleg.

Erotema est interrogatio rhetorica.

Erotica epigrammata pars sunt Anthologiae Palatinae.

Euphemismus est ratio per verba meliora tristia significandi: Transiit ad vitam meliorem!

Euphonia - eu)fwni/a - sonus gratus auribus habetur.

Eupolidaeus constat dimetro choriambico polyschematico
v v - x | - v v - | v v - x - v -
vel x x x x - v v - | x x x x - v -.
In dialogis schema dignum est quod notetur, e.c. Ar. Nub. 518-62:

w)= qew/menoi, katerw= pro\j u(ma=j e)leuqe/rwj
- v - v | - || v v - | v v - v - v -
ta)lhqh=, nh\ to\n Dio/nuson to\n e)kqre/yanta/ me.
v - - - | - || v v - | - v - - - v v
ou(/tw nikh/saimi/ t' e)gw\ kai\ nomizoi/mhn sofo\j
- - v - | - v || v - | - v v - - v v
w(j u(ma=j h(gou/menoj ei)=nai qeata\j deciou\j
kai\ tau/thn sofw/tat' e)/xein tw=n e)mw=n kwm%diw=n
prw/touj h)ci/ws' a)nageu=s' u(ma=j, h(\ pare/sxe moi
e)/rgon plei=ston: ei)=t' a)nexw/roun u(p' a)ndrw=n fortikw=n
h(tthqei\j ou)k a)/cioj w)/n. tau=t' ou)=n u(mi=n me/mfomai
toi=j sofoi=j, w(=n ou(/nek' e)gw\ tau=t' e)pragmateuo/mhn.
a)ll' ou)d' w(\j u(mw=n poq' e(kw\n prodw/sw tou\j deciou/j...

Euripideus sive lecythion trochaeis utitur.

Exclamatio seu echphonesis, inclamatio conficit significationem doloris:
(Heu) me miserum! aut indignationis per hominis, aut urbis, aut loci, aut temporis, aut rei cuiuspiam compellationem.

Exodium est brevis actio dramatica iocosa, quae concludit comoedias.

Exodus - e)/codoj - est pars finalis dramatis, cum chorus egreditur.

Expansio est dilatatio membrorum simpliciorum per praefixa, per suffixa, per utraque.


HOME PAGE


Scrivi